f^-^y.

^w'"

#^^^^f-

^^^>::'

■:^A

v^; t^ ^ ft -^

. 1 -.-» »

'*^-^>

851./ yP446a

3 -1153 OOnS^bft 1

F"i- i

J

r"

^!^

^-1

I^

/ M

V

ii

r^

£23

r-v^— «^B

Ster^

> ^^W|

R^

DE POEMATE F. PETRARCH/E

CUI TITULUS EST

A F R I G A .

F . P E T R A R C H ^

AFRICA

QUAM KliCliNSUIT, PR^FATIONE, NOTIS ET AP^ENDICIBUS

ILLUSTU.WIT

L. Pl NGAU D,

SCHOL,.K NOr-lMAHS OLIM ALUMNUS.

PAlilSllS,

A l^ U D E R N E S T T H 0 R I N , E IJ 1 T 0 R M

VI\ DICTA UE MeOlClS. .ViDr.CCLXXIl.

//

DOCTISSIMO HUMANISSIMOOUE YIRO

C. BENOIT,

FACULTATIS LITTERARUM IX ACADEMIA NANGEIENSI HECANO,

HCC OPDSGDLnM MEMOR DICABAT

L. P.

DE POEMATE PETRARCHyE

CUI TITUUIS EST

AFRI G A

^zxsr

QUOMODO AFRICAM PETRARCHA GOMPOSUERIT.

Ouis ignoret Petrarcham, dum viveret, eamsum- mam gloriam esse consecutum quae solis mortuis contingere solet ? Gui nullus, tum ingenio, tum fama, par videbatur; et quantum spatium vitse, tantus illi cursus honorum fuit. Nempe ex temporibus an- tiquis, nondum quisquam exstiterat tot scriptis doc- trina excultis et elegantiam stih redolentibus famae commendandus. Hanc autem famam ex antiquo fonte quodam modo ille vir hauserat; veteres scih-

1

"2

cet imitatus, non modo sententias eorum, sed verba et voces' quasi ab oblivione expromebat, tantorum- que scriptorum aemulus ac prope superstes apud suos videbatur.

Persuasum igitur ille babebat magnam sibi lau- dem ex heroico carmine lingua latina expresso pro- venturam , quem nihilominus nobis illustrem fe- cerunt teneri quidam versicuh vulgari hngua exa- rati ; quos enim non dubitavit vocare « juvenihum laborum meorum cantica (l), » quorum jam eum pudebat et poenitebat, imo « ineptias quas omnibus et mihi quoque, si hceat, ignotas vehm (2). » Quare, viribus suis fidens et quasi praesumpta jam victo- ria, epicum poema, Maronis instar, aggressus est, ut testatur illud imperfectum carmen cui titulus inscribitur Africa. Duehum ingens inter Garthagi- nem et Romam, partamque in Libya a Scipione gioriam versibus heroicis canere instituit, sibimet- ipsi maximam ab incepto gloriam polhcitus, Hsec sane legerat in Horatio :

Non incendia Carthaginis impiae Ejus qui domita nonien ab Africa Lucratus rediit, clarius indicant Laudes quam Calabrse Pierides (3)....

Enniique exemplo , Florentinas Pierides , juve-

(1) Epist. de Rebus familiaribus, viii, 3 (ed. Fracassetli).

(2) Epist Seniles, xiii, 10.

(3) HORAT., Od. IV, 8, nd Censorinum.

3 -

nis adhuc , rudi quidem voce, ad se vocavit (i). Semel et sa^pius ipse retulit Petrarclia quemad- modum carmen istud suscipere consilium inierit, postea disposuerit, quibus etiam variis temporibus, impetu quodam animi, scripserit. Tum quinque et triginta annos natus (a, mcccxxxixj, in suo solitario Vallis Glausse hospitiolo latebat ; neque tamen Lau- rse immemor, in contemplatione ruris atque in studio veterum versabatur, quum subito, sextaferiamajoris hebdomadai, dum trans montes solus vagaretur, hoc consilium nescio quo afllante numine, ccepit Scipionem latino poemate celebrare. Vixdamdomum reversus, quum opus promptius conceptum impigre aggressus est, quippe qui jamdudum incHnatione animi in Scipionem, utpote Romanorum maximum ducem honestissimumque civem propenderet. Id- circo tanto ardore primis diebus flagrabat, tantoque

(1j Urget amor Musse, quoniam modo littore in afro Sidereimi juvenem, genilumquc ex stirpe deorum Fama refert, magnis implentem pascua factis. Te, Polypheme, tuis jam constravisse sub «ntris Dicitur, et Libycos silvis pepulisse leones, Lustraque submissis audax incendere flammis. Hunc simul Ilalidesque nurus, puerique, senesque Attoniti adverso certalim a liltore laudant. Carmine fama sacro caret hactenus et sua virtus Praemia deposcit ; pavitans ego carmina coepi

Texere

(F. Petrarcu^ Ecloga i, in line, ed. Rossetli.) Horum allegoricorum versuum, qui ad Scipionem spectant , arca- nam aperit significationem Pelrarcha ipse in Fain. x, 4.

4

studio incepto operi incurabebat, ut versus veluti fonte vivo scatentes neque die neque fere nocte inter- mitteret. NarraL ipse scilicet sese, post aliquot dies, labore assiduo defessum, ab amico quodam vehe- menter objurgatum esse ; passum quidem sibi bi- bliothecce claves auferri, brevi pertsesum esse, dein concessi pcenituisse otii, postremo capitis dolorem febremque invasisse, atque unam eamdemque fuisse morbi causam et salutis {!). Tum de semetipso di- cere poterat quod Livius de Scipione : « Jam Afri- cam magnamque Garthaginem et in suum decus nomenque velut consummatum ejus operis gloriam spectabat (2). »

Neque diu constitit hic febricitans ardor, et quasi jam omnis illa vis et flamraa poetica exstingueretur, inchoati operis Petrarcha fere obhtus est. Sese variis distractura esse curis sane contendit. Accedit eo quod raobili erat animo atque ita se habebat, ut semper hbens hbrum novum inciperet, neque in- vitus rehnqueret ; raagistrum illum, quo usus erat, sane imitatus, cui praeclare inchoatum opus quod- vis mox in tsedium vertebatur , imperfectumque utique manebat.

Intereafamapercrebueratin vulgus brevi exilurura poeraahaud Miieidi irapar, et expectatione plenus erathtteratusquisque. Itaque quumjam ipsePetrar-

(1) Fam. XIII, 7.

(2) TiT. Liv., HiM. roin., xxviir, 17.

5

cha primos carminis libros factitaret, eo majores de iilis rumores excitabat , quod eos consilio forte oculis omnium averteret ; ita ut carmen illud, quod nondum editum orant mirati, imperfectum adhuc, ne cognitum quidem sincera flde eruditi viri cele- brarent. Ipse autem litteris occulte laborabat ut sibi poetica laurea contingeret. Horatium enim et VirgiHum ohm laurea donatos esse in Capitoho sine ullo certo auctore quidem credebat.

Jam quaeque ad se trahere hancPetrarchse gloriam certabant Gallia et Italia, petitoriasque litteras eo- dem die accepit ille et a Senatu Romano et ab Uni- versitate Parisiensi, ut ab utroque coronaretur (1). Primum quid consihi caperet in incerto habuit, et sese ultro Syphaci conferebat, qui eodem tempore Romse et Garthaginis in amicitiamvocaretur. Postea, amicorum auctoritate usus , ad Gapitolium , quo Scipio ipse victor ascenderat, oculos flexit, gavisus insuper, quod patriam haberet priscae in poetas admirationis memorem atque imitatricem.

Antequam autem triumphans Urbem iniret, ad Robertum, Neapolitanorum regem, cui, litterarum scilicet fautori singularique amico, primos Afrlcse li- bros recitaret, pergere statuit. Benigne acceptum et effusis laudibus cumulatum rex vehementer rogavit ut in ipsiusnomine carmen optatum appareret. Quo facto, disceptationem publicam de omni re scibili

(1) Fam. IV, 4.

- 6

pcr tres dies Petrarcha exercere voluit, et demum sese haud indignum parato triumpho judicavit. Urbem igitur juvenihter gioriabandus petiit, et poetica corona ornatus est, millesimo trecentcsimo uno et quadragesimo anno, die Pascha, senatu et populo Romano prolata opera simul futuramque e poemate immortaUtatem acclamantibus. Hsec fuit ejus summa gloritB dies quam posterius, Afrkx finem scribons, ultro meminerat :

Quantus aget laudum sliiuulus ! seroque triumpho Hictandcm ascendet Capitolia vestra, nec ipsum Mundus iners, studiisquc aliis tunc ebria turba Terrebit. Quin, insigni frondentia lauro Tempora descendens referet, comitante senatu. Hic mudo lantus amor, tanta est reverentia lauri !

IUa (Roma) quidem quaB jam lustris nil tale duceutis Viderit, hunc maguo spectabit la^ta favore, L;uirea dum capiet, dum templis serta i-eiinquet, Primitiasqiu; suas sanctas afiiget ad aras.

Petrarchse quidem "perennis laus superest ; illud contra, quod ipse ohm prascipuce sibi lau(U fore crediderat, memoria carmen excidit.

Ipse autem, haud secus ac si futura prospexisset, ab incepto labore in perpetuum cessare primum vi- sus est ; postea tamen, quasi jam exoletum car- men indcsideriumvenisset, seso ad pristinum ardo- rem revocavii, ac quadam dic, dum in silva Plana, prope Rhegium, ambulabat, versus sponte subito infudit, neque ex eo tempore requievit donec Afri-

7

cam prope confecisset. Hsec ipse ita exposuit : « Sus- » cepti memor honoris, sollicitusque ne indigno col- » latus videretur, cum die quodam in montana » conscendens, forte trans Entiam amnem, Rhe- » ginis in finibus, silvam quae Plana dicitur adiis- » sem, subita loci specie percussus, ad intermissam )) Africmn stilum verti, et fervore animi, qui sopi- )) tus videbatur, excitato, scripsi ahquantulum die )) illo, post continuis diebus quotidie ahquid, donec )) Parmam rediens et repostam ac tranquillam nac-

)) tus domum tanto ardore opus iUud, non ma-

)) gno in tempore, ad exitum deduxi, ut ipse quoque )) nunc stupeam (i). ))

Gujus tamen venit ad nos imperfectum carmen. Atqui curtus pendet, paulo brevior ahis, quartus Africse hber, ita ut rerum series intermissa videatur. Saltem unus, duo aut tres forte hbri desunt.

Primum creditum estpoematisjamperfecti pagi- nas quasdam ab ipso auctore fuisse dilapsas, sive plus sequo rigidior versus plane luce indignos pa- rum curaret, sive in frequentibus itineribus negli-

(I) Epkt. ad posteros. Cf. Ep. metr. iii, Barbato Sulmonensi (ed. Rosselti).

Ripa Padi, laevumque palris lalus Apennini

Nunc reducem expcct.inl Plduaeque umbracula silvae. Namque ibi Pierius gelidum me conligit ardor ; Africa nostra mihi longum intermissa jacebat : Excivit locus ingenium

Et post fusam mirificamque silvae Planaft (iescriptionein :

8

gentia perdidisset. Hunc autem memento carmen absconditum diligenter servasse, quasi juvenilis fa- mae testimonium ; et qui brevi veritus est ne manus amicas etiam adirent infecti versus, profecto quin in manus alienas fortuito caderent, maxime fornii- dabat.

Vix est etiam credendum integrum carmen, Pe- trarcha mortuo, solute et ex parte tantum ab amicis ejus esse transcriptum. Oui etenim cupidiores erant operis legendi, insuper Petrarchianse laudis studio- siores, quam qui ahquid in Africa colhgenda ne- glexissent. Ipsi jam animadverterunt in exemplari ahqua deesse quse nunquam postea reperta sunt.

Propius est fidem a poeta quatuor hbros sine mora , impetu quodam ingenh, esse dehneatos ; dein, duobus interjectis annis, quinque ahos in silva Plana redactos esse. Partem autem mediam vates in ahud tempus peragendam distuht, et mox opus totum, cujus jam iUum tiedebat, in perpetuum

Postquam Rom.i novuni tulit ad Ciipitolia vatem.

Nescio quid lacila insolilum sub niente movebani. Obstupuit, rediitque vagte vetus Afiica meiiti : CiEtera rejiciens, operi niea dextra relicto Reddilur : iiide loco lociis bic inihicarior omni : Hunc revidere velini coepti mihi conscius ahi, Extremamque manum longo imposuisse labori, Quem Iraxil P'orluiia diii ; si dextra favebunl Sidera, tiim taiideiii iiicipiiH sccnra vagari Africa per Latium studio redimita supremo, Scipiadesque meus.

- 0

pro derelicto liabuit. Tum haud secum dissidebat, quum modo asseveraret Africam ad exitum esse deductam, modo contra huic manum extremam se non adhibuisse (i).

(1) Hanc insolitam Pauli Vergerii (V?7a Petrarchae.) opinionem re- ferre liceat : Hsec (quae desunt) ratio inducere potuit, cum supre-

mam pugnam descripturus esset, quas bello finem posuit, ne

simililudine rerum lectorem offenderet; sciens volensque hoecomnia praetermisit

IL

Q\]JE SIT IN AFUICA RKUUM UISTRIBUTK) (^).

Africa, ea saltem quam in promptu habemus, in novem libros dividitur.

I. In sua Valle Clausa receptus, Musas primum quas delectant saltus et silvse invocat Petrarcha, eisque Scipionem proponit celebrandum ; deinde Jesum Redemptorem breviter, longius regem Roberlum alloquitur, ut sibi faveant benigneque carmen excipiant.

Post hffic, bellorum Puuicorum causas, id est Roma; et Garthaginis invidiam, refert, subitoque in medias res lectorem rapiens , Africano Hispanise victori visam esse patris mortui imaginem fingit. Ha3C est fabulajuxta quam duo primi hbri evolvun- tur. Memorat scihcet pater primi belh Punici res summas, exinde suamet acta paululum effusius, vi-

(1) Vide GiNGUENt, Histoire de la litlerature ilalieiine, l. II, p. 'i73- 75 BbuceWhite, Hisloiredes lauguesrotnanes, t. UI, p. 413-477.

H -

tamque simul cum fratre amissam , iieque iilud omittit ambos concordibus animis semper junctos

vixisse :

Una domus, victusque idem , mens una duobus, Et mors una fuit ; locus idem corpora servat.

Postquam liis verbis ille filii, patrf>m ut[)ote ui- turi, ardorem accendit, de vita futura, (juasi })liilo- sophite addictus, disserit, et ex ordine monstrat recentis belli duces qui secum istam coelicolarum vitam sint adepti : Marcellum scilicet , P. yEmilium et Fabium Maximum ; denique flagitanti nato cce- lestes pandit regiones, ubi aeterna fruitur gloria regum ducumque Romanorum acies. Gujus ante oculos producuntur primi septem Urbis reges, et illi tres Horatii qui sanguine aut virtute Albae rui- nam perpetraverunt, singuli scilicet ex propriis gestis a P. Scipione designati.

II. Similiter in secundo libro haud agitur res in terris, ct somnii auxilio inter patrem et filiumcoUo- quium perducitur. Porro animo futura percipit Sci- pio , venturaque tempora nuntiantem genitorem sollicitus compellat; adeo quidem incertum belli exitum Annibalisque ingenium formidat ! Longam statim orationem Publius exorditur, vaticiniis simul et adhortationibus refertam; semper ab Annibale cavendum monet ; certam tamen Romse victoriam ultro denuntiat. Postea , futura omnia longe in- tuens, Poenum ducem fugacem, exilio mulctatum,

12

ad mortern voluntariam redactum, indo reges Asiae victos, et Syllam, Marium, Gsesarem, civilibus si- mul et externis victoriis insignes ostendit. Insu- per Augustum imperio potitum et Titum Judcfiis jura ponentem memorat. Hic est finis romanae magnitudinis. Africanum tandem ruinae totius po- [)uli, licet romotic, illacrymantem solatur, ethanc miram Atlantidem describit ubi errabundae con- duntur anima3 eorum qui laudem aeternam sibi rebus gestis pepererunt. Disserit etiam, haud scio an copiosius, de ipsa gioria, et filium commonet ne ahquando civium suorum magnitudinem miretur, ac tandem, lucejam proxima,

Atlonitum subito somnusque paterque reliquit.

III. Vix experrectus est Africanus, quum que- ritur non amplius colloquium cum patre esse per- ductum, quippe qui multa aha cognoscere cuperet. Ouaautem curamox solutus, La^hum arcessit, quem sibi amicum simul et consihatorem adscivit, mit- titquo apud Syphacem, Numidise regem, quo uti veht, ad Africam utpromptius accedat; locusnempe deest ad exponendum exercitum idoneus. Exinde sequitur palatii regis parum pressa et redundans descriptio. Neque minus ionga oratio Lcelii, magni- tudinem et hdem patripe pra^dicantis, regemque ad foedus certum provocantis. Respondet Syphax sese ultro amicitia tanti viri usurum, neque tamen cum eo foedus inire velle, antequam cum eo fucrit con-

13

gressus. Interdum lautae parantur epulse , accum- bunt ambo , atque inter mensas quidam assurgit vates qui labores Herculis in Africa, conditamque a Didone Garthaginem , a Pliilcenis fratribus olim prolatatam, recentius ab Annibale auctam, memo- rat. Ecce autem surrexit Scipio, et nuuc :

Finis erit quem fata dabimt, sed magua parantur.

Par pari refert Lselius, neque dissimulata rei dif- ficultate, ordine narrat sibi regnumin Italia consti- tuentem ^Enean, positaque moenia Romse, brevi- terque enumeratis eximiis reipublicse ducibus , quosdam casus diutius evolvit, Gurtium Deciumque voluntaria morte salutem patrife nactos, ac tandem Lucretiam, ob vim corpori illatam, sponte e vita exeuntem, et Brutum ultorem et defensorem patriaB fusius ostendit, omnes quidem variis modis Philoe- nis semulos, sanguinemque et vitam liberandae aut dilatandge patrioe impendentes. Hic est finis tertii Hbri.

IV. Totus est de Africano liber quartus, qui quidem nobis, teste Lselio, eminet forma et habitu excellentissimus , et quasi multiplex virtutibus. Quem aiunt ccelo demissum et a diis oriundum : et vident tam pium in templis quam ferocem in acie Romani :

Omnia posse potest quse vult, quaicamque putavit Posse, potest.

Juvenis primum, patrem in Ticinensi prfelio sau-

14

cium et jacentem e manibus lioslium servabat; suos post Gannas nutantes ac desperatos erexit ; baec omnia amice laudat Lrelius. Dein recentiora facta aggreditur, quomodoGarthaginem novam obsederit, quas diis grates victor exsolverit, qua prudenlia ad concordiam inter milites firmandam usus sit, quam tandem continentiam post victoriam sit professus Scipio, multis verbis explicat.

Inter quartum et quintum librum nonnulla pro- fecto desiderantur, nam proxime Lselium res gestas Africani narrantem, Scipionem ipsum vides Girtha potitum.

V. Ineunte igitur quinto libro, victores ad re- giam Girthifi arcem tendunt Massinissa et Scipio. Paululum a rerum ordine decHnat vates, et Sopho- nisbam, Syphacis uxorem, specie ac pulchritudine insignem, omnibus artis coloribus pictam et politam exhibet ; tunc Laurae profecto meminerat :

Quid non frangit anior? Quis fulminis impelus illi ^quandus ?

Et sane ipse vehementi amore clam accensus est Massinissa, quum reginam vidiL illacrymantem et pedibus suis provolutam, mortem imo cum fleti- bus deprecantem. Improvisa statim celebrantur connubia. Ecce autem dormienti reginse infaustum aliquid somnia portendunt. Loetitia simul perfusus et futura quodam modo pra^metuens Massinissa Scipionem adiL, (jui euui ud virtutem confirmat,

4o

allatum sibi detrimentum ostentat, rogatque ins- tantius ut amorem suum reipublicce remittat. Sor- tem iniquam non sine planctu et irritis querelis accipit rex , uxorem videlicet fatis adversis per- missurus. Interibit igitur Sophonisba, venenumque mox impavida hauriet.

VI. De regina mortua lis est inter judices inferorum, Minoem et iEacum ; quum alter scilicet po^nam a morte voluntaria sumere, alter amore absumptse parcere veht; hujus vincit lenior senten- tia. Interdum, curis solutus, Scipio milites congre- gat alloquiturque, concussos et pene fractos hos- tes, magna spirantem Romam, secundosque deos ostendens ; et dum Syphax, a Lseho in navem adductus, supremum vale fugientibus palria; litto- ribus exhalat, castra vallat et Garthaginem corona circumdare incipit Africanus. Jamque plebem me- tus ingens incessit ; confestim mittuntur legati, ahi in Itaham, qui Annibalem patrise labanti auxiliatu- rum reducant, alii ad Scipionem, qui ducem Roma- num vana spe pacis contineant. Horumquidem fle- bihbus verbis respondet Scipio :

Non pacis tractator ego, sed victor et ultor Sum scelerum....

et duras conditiones tertium ante diem accipiendas proponit.

Interea Annibal, suorum precibus victus, ad littus africum quasi invitus contendebat, et secum

IG

e celsa puppi inutiles triumphos, ingratis civium suorum animis, volvebat ; atque una, in conspectu Siciliae, veteres tempore llcgali patria^. clades me- morabat. Varii deinde belli casus brevius indican- tur, nec quidquam, in Imjus libri line, nisi de Ma- gone mortuo Annibalis querelas, novum invenies.

VII. In septimo libro magna res acta est, et cum liistoria sensim congruit poematis fabiila. Annibalem igitur videmus in Libycum littus eva- dentem , vehementer commotos utrinque animos, Poenos quosdam missos speculatores a Romanis deprehensos, trans castra, Scipione jubente, ductos atque ultro dimissos. Interea ipse de coUoquio postulat Annibal : duces congrediuntur ambo, et uterque longam, irritam postremo, habet oratio- nem. Golloquio tandem nihil actum est ; haec vide- rit fortuna. Frustra in concionem deorum veniunt Roma et Garthago, suam qusque causam dictura ; neutri quidem plane assentitur Jupiter, fatique supremam legem palam facere renuit ; quae sciHcet in Zamaensi campo hodie patebit. Res etenim ad certamen venit, et post acerrimam pugnam fugit Annibal : Carthagine nihil desperatius.

VIII. Dum alh per castra Pcenorum ingenti prseda potiuntur, aliique paululum vacant, consilia inter so agitant duces de Annibale et de futura belli fortuna ; tandem Lcehus Romam, victoriam nuntia- turus, mittitur. Necdum omnia vicit Africanus ; non enim nescit in Asiam Annibalem clam profu-

17

gisse, nova bella regi Antioclio suasurum ; Vermi- nam, Syphacis filium, venire Pcenis auxilio , quin etiam jam silji successorem Claudium venturum. Igitur, profligato Vermina, citius Garthaginem ten- dit, suadetque civibus ut legatos de pace Romam mittant; atque hoc demum fehciter evenit, quod Glaudius, vehementi tempestate actus, littus afri- cum attingere nequiverit. Interdum Romam adiere legati Garthaginienses ; quorum princeps Asdrubal hujusce modi verbis usus est, ut victores misericor- dia moveret, patri;T3que pacem obtineret. Deinde postquam hinc urbis miranda a^dificia suspexe- runt, hinc Poenos captivos sibi obvios miserati sunt ac partim redemerunt, in Africam redeunt, ubi statim conditiones pacis servari curat Scipio. Hic est hnis belh, summaque ducis gloria.

IX. Cltimus ille hber quasi appendix totius operis sequitur. De ipso Petrarcha etenim quaedam narratur fabula ; quem scihcet Scipionis laudes pnEdicaturum designat Ennio Homerus in som- niis, Ennius autem Scipioni. Celebrandus igitur poetis , civium plausibus exceptus , triumphans Urbem, ante currum agens spoha et captivos, invehi- tur Africanus. Claudit opus vates, vehementerque regi Roberto nuper mortuo, patrono et hujusce poematis fautori, ultimis versibus indolet (0.

(1) Cf. Fam. IV, 2 ; v, 1.

III.

OUIIJUS EX FONTIBUS MATERIAM AFRIC.E IIAUSERIT PETRARCIIA.

Hoc sit primum Afrlcx vitium : cuilibet eam legcnti non potest non subinde occurrere memo- ria clarorum virorum, qui nomen romanum scrip- tis illustraverunt, tum Virgilii, tum Ciceronis aut Livii : ii quidem sunt qui totam materiam hujus plus sequo solertioris operis pra^buerint. Petrar- cham scihcet Scipionis admiratio incesserat , ex historicis et poetis Romanis hausta; cui cumpra^te- rea inventio potius deesset quam raemoria, ahenis undique fultus auxilhs decurrit.

Quis primum magis quam noster de medio subla- tos esse scriptores qui hujusce modi operamtenta- verant desiderare dcbuit ? Neque enim ihum latebat muhos jam temporibus antiquis tale opus esse aggressos, Oppium scilicet, Stiginumque sermone quidem pcdestri , Ennium verij carmino ; hunc fere, ihos autem oinnino posteris ignotos. Ante omnes vidcljatur Ennius ca ipsa qutii decebant de

- ly

Scipione scrinsisse ; quipps qai in famiiiaritate Sci- pionis vixisset, eiim in foro loquentem audiisset, in Sardiniam centurio essot secutus; ita ut niliil flc- tum in rebus, niliil fucatum foret in verbis : sum- mus pneterea vates a Tullio habitus, « ingenio maxi- mus , arte rudis (i) » a Nasone dictus est. Insuper a grammaticis et philosophissa^pissimecommemo- ratus, pubhce Hadriani et Antonini temporibus le- gebatur, neque sine voluptate quadam versus ejus audiere recentiores Roniani. Ferunt etiam quae- dam ejus opera centum annis ante Petrarcham siiperesse. Totus autem erat mortuus Ennius, quum noster vates ejus supplere vices et monu- mentum Africano quondam dicatum reficere nisus est; eo sedulius, quod eum Homeri semukuii ex ahenis testimoniisjudicaret. Ac fere eo venerationis processerat , ut ipsum dicas credere , Ciceronis instar, Grseci et Latini vatis animas nescio qua Pythagorica transmigratione in unam convenisse. Ambos in somniis conversantes finxit ipse, et forte rebatur sese vice et ipsum Ennii animam induisse. In hoc autem maximo ab Ennio discrepabat Pe- trarcha, quod necesse haberet ahis credere. Itaque ex scriptoribus latinis omnia quge de Africano tra- dobantur cohigere consueverat. Delectum tamen inter ea habuit, ita ut quce laudi erant memoraret,

(i) Tiist., II, 424.. Cl'. LucRET., !)e iialuia rcrniii, i, 1-25. HoRAT. Epis!., lih. II, 1, 50.

20

qua3 autem dcdecori omitleret. Gellium cnim no- verat Scipionis conLinentiam, aucloribus Na3vio et Valerio, negavisse ; tum melius quo facilius eam extolleret, Livio credidit, Livii autem meminisse noluit narrantis Scipionem Pleminio lcgato sacri- legse licet esse patrocinatum ; Yalerii Maximi ctiam oblitus ejusdem simulatam religionem incusantis ; neque contra commisit ut Africanum nocte in Ca- pitolio cum patribus Diis de republica consultan- tem, aut victorias militibus praedicentem prffiter- mitteret.

Gseterum fidissimum sibi ducem Livium elegerat, et ejus Historia Romana fere perpetuo usus est. Diu nequidquam hujus operis partes omissas repe- rirc nisus erat; scriptorem ipsum, qucm notum sibi habucrat a quodamjurispcrito Avenionensi, ut veterum temporum testem, magis ac magis perse- qucbatur; qucmfictaquadam interrogationecompel- labat. « In his tam parvis tuis rcliquiis exerceor quo- w ties haec loca , hsc tempora vel hos mores obli- » visci volo.... Obhtum saepe prsesentium malorum » saecuhs me fehcioribus inscris, ut inter legendum » saltem cum Gornehis, Scipionibus Africanis.... et » non cum his extremis furibus , intcr quos ad- » verso sidere natus sum , mihi vidcar cetatem » agere (*).... »

Secundum ordinem a Livio acceptum res dispo-

(1) Fatn. XXIV, 8.

21

suissePetrarcham liquet; quo auctore, Scipionem secutus est ab Africa in Hispaniam migrantem, Sy- phacemque, perLa^hum, sibi socium adjungentem ; posterius, rebus mutatis, Syphaci ruinam, Sopho- nisbae vcnenum, AnnibaU fugam, Carthaginiensi- bus pacem molientem : eumque, ubicumque non a proposito, ornate dicendi causa, digressus sit, tam fldum historise interpretem deprehendimus, ut fere hceat, Livii uno auxilio, ea quae inter quartum et quintum hbrum desiderantur apte supplere. Multa quidem a Livio in hoc intervallo quse Petrarcha memoria digna tamen omisit , narran- tur : Syphacem a Romanis discedentem, suadente nova conjuge Sophonisba, victumque et captum, Massinissam contra Scipioni auxiho venientem am- bosque Girtham obsidentes videmus ; et inde con- jectare hcet duos aut tres Afric3B hbros desiderari, ita ut ex duodecim, Mneidos instar, totum consta-

ret poema.

Nostrum vatem patet nunquam ab ordine histo- rico rerum abhorruisse, neque quidquam suo con- siho ausum esse ; modo tamen quaedam fuse exph- cavit. Unum sit exemplum. Haec tantum de Sopho- nisb« habitu Livius : « Forma erat insignis et florentissima stas. » Quae longius per triginta ver- sus circumduxit Petrarcha.

Quae narrantur leviter ahquando mutat. Leehum pro Scipione ipso coenavisse apud Syphacem finxit, Lrehumque pro Asdrubale Africano laudes tribuisse,

Non videtur etiam ingenium fere epicum Livii usurpasse, oaque toties ab illo li])enter exprompla miracula ad suam fabulam accommodasse. Hunc saltem imilalus csl, frcquenlcr oralorio modo uten- tem, et duces quasi in scenam suam causam utique dicenLes induxit. Eadem argumenta eodem ordine disposita exhibet, sive Annibalem ingratas patrise maledicentem, sive colloquentem cum Scipione ante prtelium fingit. Similiter ambo ingrediuntur, perse- quuntur, concludunt. Lucretiam audias in Pelrar- cha ante necem ad parentes :

Nil dulce remansit

PrtCrepfaque pudicitia hsec periisse fatenduui esl. Heu ! niisere stant fceda tuo, vir optime, lecto Signa aliena viri. Fuit hoc violabile corpus, hiteger est animus : niors testis. Pergite dextras El pro:state hdem scelus hoc ne turpis ad umbras Auferat impuuis, tumuloque insultet adulter.

Et in Livio :

« Quid salvi est muheri amissa pudicitia? Vesti- gia viri aheni, CoUatine, in iecto sunt tuo. Caiterum corpus est tantum violatum, animus insons ; mors testis erit. Sed date dextras hdemque haud impuuc aduUero fore, etc. »

Alterum alteri patet igitur seduhus institissc; qucm puduisset imitari, ferc transcribere Pctrarciia non dubitat. Ex illo prictcrca loco de Lucretia pers- picuum est hunc ScCpe, thgrediendi gralia, trans ve- tcres aut recentiores llomae annales migrasse. lles quidcm assiihia Livii lcctionc coUectas ])assim dif-

- 23 -

fudit, quasi ab omuibus viris (|lu llouiam illustra- verunt Africani imaginom circumdari voluisset.

Quum autem septem libri ex Livianis historiis sumpti sint, duo sunt quos, a Gicerone ductus, pe- pigit Petrarcha. Plurimum apudeum auctoritate va- luit Gicero, quem jam sibi amicissimum ducebat. Hujus quemdam codicem quem , patre mortuo, domi invenerat , bonorum partem pretiosissimam habebat. Alia ejusdem scriptoris reperit postea , tum htteras famihares , tum de Glorla hbrum , et Senecse instar, in eo ingenium illud « quod so- lum populus Romanus par imperio suo habuit » mirabatur (l). Ad quem duas epistolas scripsit, in quibus ejus facuhatem in dicendo potius quam animi constantiam in agendo miratur ; hunc « summum latini eloquii parentem » alias vocat (2); undique scribens sese Giceronianis fontibus prorsus immersum profltetur.

Multa quidem ex eo sumpsit in pedestribus opus- cuhs, prsecipue in hbro Dc sui ipsius igmrantla. Prgeterea ssepe Scipioni]3us aut Lailiis interpretibus usus erat Tulhus. Nam in libro quem de Republica composuit, ^^milianum videmus a Massinissa rc- gio apparatu exceptum, ut in Africa Lcehum a Sy- phace, et in somniis cum atavo suo , Afiicano priore, cohoquentem. Ambo de futuris famiiia? sua3

(1) Fam. xviii, 14.

(2) Fnm. xvi, 14.

et patrisB fatis disserunt. Mirantem docet defunctus vir laudis humanse vanitatom, rcrum univcrsitatem et regionis supersemortalibusliaclenusabdita mys- teria. Talia quidem non omnino vera aflirmat Tul- lius : « Fit enim fere, ait, ut cogitationes sermo- nesque nostri pariant aliquid in sommo tale, quale de Homero scribit Ennius, dc quo videlicet sae- pissime vigilans solebat cogitare et loqui (l). » Hoc primum Giceroni Petrarcha surripuit, ut somnium Ennii in fine operis fingeret; deinde ea qua3 roma- nus ille philosophus de gloria et virorum illustrium fortuna dixerat ipsesentiens versibus explicuit :

Tempora diffugiunt, ad mortem curritis : umbra, Umbra eslis, pulvisque levis, vel in selhere fumiis Exiguus, quem ventus agat. Quo sanguine parta Gloria? quo tanti muudo fugiente labores?

Et postquam totum orbem omni parte sibi conve-

niontem, exiguum tamen et nulHus momenti des-

cripsit :

Vivite sed melius, sed certius, ardua coeli Scandite fflices, miserasque relinquite terras. Hic V05 vita maiiet quam sfficuUi nulla niovebunt.

Corporis atque animi sine temporc vivile; nam vos Et magno partum delebunt tenqiora nomen, Transihimtque cito quse vos mansura jMitatis. Una maiiere potest, occasus nescia virtus : lUa viam facit ad suporos, liac pergite forles, Nec defessa gravi succunilKiul terga labore [2).

(1) Soinn. ScijK, v.

(i) Naliiia cst apml ('.icc:'oiicni roelcslc illml AfriiMiii inui ilictiim ;

2H

Noii tameii ille, utpote Tullii interprcs, vcrbum verbo reddere curavit : bis ex suo sensu deprompta quaedam eruditum sane bominem decentia amplifi- cavit. Videtur primuni ordinem totius orijis mclius Cicerone cognovisse, neque in hac materia errori- bus vcterum inconsiderate captum esse. Insuper, dum alter Africanum JEmiliano futuram ipsius for- tunam tantum detegentem fingit, alter ante oculos totam Romse liistoriam expandit, civiliaque et exte- riora bella inter Carthaginis et Hierosolyma^ occa- sum, breviter etiam totum orbem, imperio Ro- mano cadcnte , quassatum ostendit : hominem quippe decebat in rebus antiquis versatum hic per historiam romanam discursus, et ei magis erat propositum res gestas magnorum virorum in me- moriam revocare quam de philosophia disserere.

Tum etiam Maronismeminit, quiTEnean, duce si- bylla, in inferos duxerat, et ante illum romanae gentis annales evolverat ; et quemadmodum Vir- gihus versus quosdam ediderat, qui ad suum tem- pus cadere videbantur, ut Marcelli mortem, semet- ipsum Petrarcha in scenam inducit, in Capitolio triumphantem et ingenio laudem veterum obscu- ratam renovantem.

omnibas qui patiiam conservavcrint, auxeriiit, adjnvcrint, ccrtuni cssc

in coelo derinilum lociini, ubi beati ffivo sempiterno fruantur [Fain.

111, 12.)

IV.

CONFERUNTUn AFIUCA ET SILII ITALICI PUNICA.

Est autcm apud Latinos quoddam aliud carmen , cujus ad speciem rcsponderc vidctur Africa, tum materia, tum auctoris ingenio ct dicendi genere, id est Silii Italici Punica. Quis enim nescit Silium ad laudem Romanorum ab integro adversus Carthagi- nienses bellantium suos versus pepigisse ? Quis cum, si legere audeat, neget magis historiae quam Musis natum ? Quis tandem dixerit leges quae epos decent plane esse consecutum ?

SiUus etenim, cui priraum animus erat ad judicia se conferre, brevi se totum, juvenis adhuc, litteris dediderat ; ante alios autem qui tempore Augusti vixerant scriptores assidue legebat, ct imprimis Ciceronem ct Virgihum ; quos tanquam sibi a^qua- les et fere amicos diligebat : adeo ut alterius Tuscu- lanamvillam, alterius sepulcrum propo Xca[)olim emeret ; (juasi simul amborum ingcniuni adipisci voluissct ! Libros, statuas, rara multa libcnter domi coUigebat. H;pc ferc omnia ad Petrarclium, primum

27

foro paratum, deincle Tullii vi Maronis studiosum lectorem, investigatorem sedulum et imitatorem pertinent.

Silium praeterea, quum Punka scripsit, patet rcs prsecipue a Livio , quosdam autem dicendi modos e Yirgilio excerpsisse ; vera potius quam magna ac stupenda curavisse ; atque etiam nos nequaquam delectare, satis contra proficientem iis qui veteres Romse annales evolvere student. Sese magis erudi- tum quam mente diviniore afilatum profitetur, et suas sententias alieno verborum liabitu vestire amat; minime scilicet in inveniendo copiosus, et tamen variis narrationiijiis, modo Africani cum patre collo- quio, modo Lucretise et Reguli nece opus distin- guens, quse animum a prcTcipua fabula siepius avertunt. Haec eadem de Petrarclia nobis sane nota habemus.

Ouapropter qu;Bsitum est utrum Florentinus va- tes, quum carmen suum componeret, Punica Silii cognosceret necne ; quidam etiam contenderunt vatem nostrum clam domi Punlcorum exemplar te- nuisse, [)erlectumque assidue, Afrka persoluta , combussisse , ne unquam fraus pateret ; produc- tum est imo in lucem quidam Silii codex , Petrar- chac notis distinctus. Falsfp, quidem habitse sunt inspectai notse. QuiEautem alia facti argumenta? Qiii testes?Ouis affirmet Petrarcham hbentcm commi- sisse ut publice accusari furli posset? Quis tandem, si paululum, tum fata Punicorum , tum Petrarchne

28

indolem meminerit, nuUo modo fieri potuisse fur-

tum non contendct (^) ?

InLer omnes jamdudum constat nunquam , nisi quam brcvissime a Sidonio, a scriploriJjus medii awi noniinatum esseSilium; deindc Punlca ipsa in sancti Galli monasterio, quadraginta circiter annis post Petrarcham mortuum, aPoggio inventa fuisse, una cum Lucretio, Quintiliano aliisque poetis et ve- terum rerum auctoribus? Narravit ipse Poggius in quadam epistola, translatis verbis redundante, quo- modo vatem illum, multis saiculis oblitteratum, tineis subjectum et quasi pcnitus sepultum, ad vitam revocaverit et sinu foverit. Hoc uno igitur manifes- tum est bujus pocma a Petrarcha, planc licet erudito de omnibus quse ad antiquitatempertincnt, omnino ignotum remansisse. Gujus nomen ne inscribit qui- dem in quolibct opcrum suorum loco.Imo ait: « De » hoc tam laudato juvene ( Scipione) nemo canit ; )) quod ideo dictum est, quoniam, etsi omnis histo- )) ria laudibus et rebus ejusplena sit, etEnnium de )) co multa scripsissc non sit dubium, rudi et impo- )) hto, ut Valerius ait, stilo, cultior tamen de illius )) rebus libcr metricus non apparet. De hoc igitur » utcumque cancre institui, quia scilicct de eo

(1) Inter eos qiii de furto Petrarcliam absolvcruiit, vide LaIUstie, I\Ie/n. (k l'am. Acnd. des inscriptioiis, t. XV, p. 788 Vossius, De Ilist. Ldtinis, lili. i, c;qi. 29. Annal. lilteiar. Gccttintj., uii. 1782, adelitaui, p. 261-262, 0. OcciONi, C. Silio llalico e il suo poema, {[>adova, 1869.)

29 » libermeus est qui inscribitui' /l/)7r« ; utinam tam » foiici exitu claudcndus seni quam magno animo » cceptus est juveni ('). »

Gonstat deinde nunquam mendaci natura, vel in operibus componendis, Petrarcbam fuisse. Quo sci- licet ille studiosius priscis scriptoribus semulabatur, 60 accuratius ex alienis hortis, furis instar, sumere nolebat ; bonaque fide , ne nimiam recentiorum scriptorum imitationem affectare videretur, time- bat : « Verebar, ait, ne si bujus ( Dantis ) aut alte-

» rius dictis imbuerer vel invitus ac nesciens

» imitator evaderem. Quod, ut erat animus annis » audentior , indignabar , tantumque fiducia^ seu » elationis indueram, ut sine cujusquam mortabs » auxilio, in eo genere ad meum et proprium quem- » dam modum sulTecturum mibi ingenium arbitra- )) rer.... Hoc unum non dissimulo , quod si quid in » eo sermone a me dictum ilHus aut alterius cujus- » quam dicto simile, sive idem forte cum aliquo » sit inventum , non id furtim aut imitandi pro-

» posito sed vel casu fortuito factum esse ,

» vel simibtudine ingeniorum(-). » Tantam imo adbibero in eo diligentiam sobtus erat, ut illud verbum ab ipso scriptum: Qukl enim non carmlna possunt? legerit in Ovidio statimque ita: Qiold enlm vlrn earminls sequct corrigendum curaverit (3). AHas

(1) Fam. X, 4.

(2) Fam. XXI, 15.

(3) Fam. xxii, 2. « Vitam mihi alienis diclis ac monitis ornare,

- 30 -

indignatur Maronem furli ;i quibusdam invidiosis iusimulatum esse, GMeterum, quodad Africam spec- tat, subito quodam impetu animi opus concepisse ingenue fatetur ; eumque sane esse mentitum dice- rem, qui prius Silium in manibus habuisset et per- legisset.

Tertium nobis acccdet argumcntum, si utrumquo carmcn conferas. Frequentcm inter ea similitudi- num speciem, dissimilia plura inveniemus; quoties autem hic et illic qua^dam congruentia conferre dabi- tur , non crit concludendum alterum alteri aemula- tum essc, at contra ambos uni eidem duci animum studiumque adjunxisse. Praeterea eadem gesia nullo apparatu narrantibus cadcm ultro occurrunt verba. Post SiHum canentem:

.... Ter Marte sinistro Juratumque Jovi fcedus.... Sidonii fregere duces,...

Ait Petrarcha :

Ter gravibus certatutn odiis et sanguine multo.

At,primum quod admateriam attinet, orditurres Petrarcha quas ad finem propiores Sihus exposuit ; Scipionem altcr, alter romanam gentem Carthagini luctantem celebrat. Uterque etiam ab altero longe

fateor. est aniimis, non stilus ; nisi prolato auctore , vcl mutalione insi;,'Mi, ut, nuitationc apium e multis et viuiis nori!m>, niel uiiuta nt... . . (/(i., id.)Cf. Fam. xxrii, 19 ct Scnil. u, i.

;ri -

discrepat tiim in describendo , tum in cxarando

carmine. Ostendunt Silius et Petrarcha Africanum

cum patre in somniis colloquentem ; hic autem Gice-

ronem tantum imitari studuit, Virgihum iUe qui

^Enean in inferos a sibylla Autonoe ductum lingit.

Hic sponte Romanas annales prorsus evolvit,neque

sententiis de gloria et de supera heroum fehcitate

parcit ; ille quinque versus de Ccesare, ne unum

quidem de Tito emisit. Prior Lucretiae mortcm bre-

vibus vcrbis complectitur ; posterior copiosius ac ve-

luti oblectationis causa, exposuit. Alter Lajhum sine

fere intermissione in scenam produxit, alter bis

tantum, quasi forte nominavit. Silius de rebus in

Hispania gestis fere tacet ; rcgiam Syphacis descri-

bendam omittit, neque in amoribus Sophonisbaa

immoratur ; qu£e omnia fusius Petrarcha exphcuit.

Ambo ultimos dies et mortem Annibalis prsedixere.

Apud hunc legitur :

Vagabitur exsul... Tandem.... urbique metum depellet et orbi.

Apud illum :

vagus exsul in orbe

Errabit toto

.... ac tandeni terras formidine solvet.

Gredendum est autem utrumque sententias e Livio tantum excerpsisse; neque solum in eo loco, sed in hac parte ubi de morte ReguH fuerint di- gressi et in multis aliis e fonte communi hausissc. Gcieterum nihil simile intcr eos obversatur in pr;ielio

Q-7

Zamaensi, nihil in Asdrubalis oratione, nihil in des- criptione Herculis laborum, Etnae, Alpium, Aurorae etiam, quse tamen fere eadem verba semper pos- cunt.

Utrique autem, qnum aliquid novi invenirc con- tingat, omnino dissimiles eorum occurrere viden- tur sententiae. Uterque Publii Scipionis umbram filio adesse, prior autem in Elysids campis, poste- rior in somniis fingit; hic multa, illc perpauca lo- quentem. Uterque Ennium produxit ; alter vero hunc fortem centurionem fingit sese prseho miscen- tem et ab ApoUine ipso servatum , qui eum dilec- tum Musis fore et Hesiodo gemulum prredicit; alter Scipionis tantum amicum, qui somniis quibusdam excitatus, epicum de triumphah viro carmcn moh- tur. Uterque etiam Plomeri ingentem umbram mo- vit, Petrarcha ante oculos somniantis Ennii, Sihus ante Africanum ipsum in inferis ambulantem ; qu;T3 etiam in Silio, Alexandri instar, exclamat :

Felix yEacida, qui tali conligit or« Gentibus ostendi! Crevit tua carniine virtus.

Inter eos qui Petrarcham furti insimulaverint gallicus fuit Sihi quidam interpres Lcfebvre de Villebrune. Vulgavit enim in sua editionc Puni- corurn quamdam Magonis morientis orationem (^),

(1) li Rurit ipsi versus qiios Rarbntus Sulinonensis sibi commissos, Petrarcha iiivilo, vuigavit. Vide ca|). vn.

33

qu9e in Afrlca (lib. vi, in fine) legitur, et quam a se inventam in quodam Silii codice mentiebatur. Is enim locus, ex recentiore testimonio, in libello quo- dam Bibliothecse vulgo dictse Richelieu, qui scrip- torum Latinorum multa excerpta continet, tantum reperitur. Imo post illud fragmentum legitur : in fine lih. VI Africm. Lefebvre autem conditum hac- tenus Sihi fragmentum in lucem se produxisse per- suasum habebat; et gaudio falso deceptus, hoc inscruit in quemdam Pwnicorum locum (xvi, 28-61) ante quem nihil de vulnere Magonis , post quem vivus ipse Mago censebatur. Errorem itaque com- pertum mox vir quisque doctus habuit illusitque ; statimque, ob propriam levitatem, sibimet iratus ipsi alio errore ultro deceptus est Lefebvre ; quippe qui, ne delusus esse videretur, hunc locum con- tenderit a Petrarcha esse transcriptum. Sexaginta imo affirmabat loca exstare inter utrumque poetam similia; ea promiserat in quadam dissertatione, ne- quaquam vulgata, proferenda esse ; hunc plane er- ravisse nunc manifestum est. Neque etiam senserat in oratione Magonis multa verba , ut aurea alta palatia, vicinia mortis, postquam pcriturus eram, modernus , veteri lingua? latinas haud consentire, Italiam recentiorem contra rcdolere ; magis magis- que ludibrio fuit.

V.

Q\]JE SINT IN AFRICA REPREHENDENDA , QUiE LAUDANDA.

In universum aestimanti difficile quidem videtur plenam de Africa dicere sententiam; nobis enim vera manent ea verba quse Petrarclia amicos ad pa- tientiam hortandi causa adliibebat : « Nedum Sci- w pio meus ad summum meo perductus est car- )) mine, et Africa diutius mihi possessa, et laboriosius » exarata quam credidi, nondum tamen supremo » sarculo culta est, nondum glebas inutiles rastris )) attrivi, nondum superductis cratibus scabrioris )) agelh cumulos cosequavi , nondum frondes et )) luxuriantes pampinos et hirsutam sepem falce » compescui... Uberrima, fateor, mundi pars est )) Africa : virorum optimus est Scipio , sed nulla )) tanti viri virtus, nulla telluris tanta fertihtas, quse )) solhcito cultore non egeat (^)... » Necdum mo-

(1) Fam. xin, 11 Cf. ea verba:

Milii pancula carmina Pliocbi

Solslitiaic jubar sub tardu crepusciila sa;pe

- 3fi -

riens maniim operi admoverat; itaque imperfectum illud tantum pro virili parte ex bono et sequo judi- care licet. Etiamsi ad nos omnibus partibus absolu- tum poema pervenisset, multis aliis abundare vitiis istud carmen bic videndum est.

Hoc igitur primum jEneidi conferre liceat, quse a Marone ipsa infecta in exemplum a Petrarcha pro- fecto assumebatur ; cujus tamen nimiam imitatio- nem affectare dubitabat, ne, Virgilii instar, debilior videretur quam qui clavam e manibus Herculis usurpasset. Cseterum, solet in jEneide lector quivis rebus heroum adjecta miracula, turbae hominum immixtos Deos, totam denique naturam poetae inge- nio animatam, liinc inieros, ilUnc Olympum, sa3- pius gratas fabulas veritati austeriori antepositas mirari. Similiter immensus Africam scribenti pate- bat campus, et quodam modo iter a Marone incep- tum ; materiam nempe quam oHm erat complexus Virgihus ipse sua vice aggrediebatur. Ambo etenim inter Romam et Garthaginem certamen cecinere ; hic Didonem ab ^Enea derelictam, ille Didonis ur- bem ab Africano attritam, ita ut omnes versus ad dilatandam et extoUendam RomEe famam uterque

Traducunt. Sic lota dies consunnilur; atqui Posleritutis hoiios animum, et veiitura nepotum

Judicia exagitant

Sic insita menti

Segnitiesque mefusqtie niora: suril caus.i

lEji. mclr. III (id Heinntduni Rullieiicnsem.)

- 36

convertcrit. Videas autem quam longe dispares sint, quum rem uterque suam explicet ! Alter enim istius bclli causas exponens, Junonem ipsam loquentem inducit, de integro iras moventem, atque ita ad di- gnitatom rerum exiit uberius poetfe ingenium ; sta- tim([uo immensam sentit hanc litcm quae omnes cceli et terrae vires commovit. Alter contra, carmcn epicum mentitus , acta potius diurua evol- vit, qUcB Scipionis gesta referunt, et morc prorsus pedestri :

iEmula Carthago surgenti invido.rat Urbi ; Sed gravius lulit inde pareni, mox viribus auctani Vidit, et iniperio dominai parei^e potentis... . Edidicit ....

Et ubique, sive Deos inserere fabulse sure, utpote christianus, dubitat, sive traditarum rerum memi- nisse quam nova fingere animo mavult, vestigiis historicorum fideliter insistit ; sic autem quodam modo campum sibi patentem delimitavit et con- traxit, lectoremque ita monuit sese historicum po- tius quam epicum carmen pangere. Hoc totum sci- hcet lustres oculis ; nunquam Deos reipubhcffi con- sulentcs et rebus Scipionis sese immiscentes vide- bis ; adeo Petrarcliam, christianis imbutum doctrinis, pudebat Olympum conscendere ! Maktit quidem has rogioncs superas a Tulho jam ohm lustratas adire, quasi loca ambigua, scdes omnium a^tatum et gentium viris patentcs; palatia veritatis, « in cxtrcmo quidem Occidcntis summoquc Allantis

37

vertice curiosa quadam elegantia (l) » clescri-

bere. Hic etiam longius a^quo commoratur, modo Africani, modo Ennii somniantis vestigia insecu- tus (2). Semel tantum fabulis istis quibus delecta- bantur veteres usus est, quumRomam et Carthagi- nem in femineam formam mutatas ante Jovem adduxerit. Hic est fere totius poematis locus, ubi artes illas paganis vatibus maxime notas adhi- buerit.

Ahas ostendit Sophonisbam ad inferos immensae turbae mediam descendentem et ob mortem volun- tariam a Minoe damnatam. yEacus autem veluti mi- seratione quadam commotus assurgit, et hanc regi- nam jam fortuna duriore conflictatam in aha mittit loca. ubi jacent qui amoris causa pericre. Hsec est quidem fabula Maronis :

Proxima deinde tenent nicesti loca qui sibi letuin Insontes peperere manu

Et uhra :

Hic quos durus amor crudeli tabe peredit Secreti celant calles et myrtea circum Silva tegit

Imo iisdem fere verbis utitur Petrarcha :

Hic latis eeterna silentia campis

Myrteaque umbriferos vetus ambit silva recessus.

(1) Dial. De coutemptu mundi, proBf.

(2) Cf. Fam. v, 7 : Soniiiiis fideni habeo, iion m;igis qiiain Cicero ipso, proplcr unius sui somnii fortiiitam veritalem , multorum am- basibus iinplicatur.

.'{8 -

Tardus quidem in excogitando, Virgilium etiam minimo imitatus, res gestas Scipionis exiliter et ge- lide cxposuit Petrarcha, atque ita narravit i^otius quam cecinit. Niliil aliud egit, a sexto libro imjjri- mis us({ue ad fmem, quam ut tradila a scriptoribus antiquisversibus ederet, modo effusa substringens, modo breviter dicta copiosius dilatans. Fere undi- que revocantur in memoriam potius quam ipsi ad- mirationem movent pcrlecti ab oo scriptores, ita ut quid sui sit peculiaris ingenii raro palam fecerit. Aliquando luculentus traductor praelium Zamaense dcscribit, aut quomdam casum ab alio scriptore indicatum pluribus verbis non ineleganter cxse- quitur, tum quum Carthaginienses legatos concivi- bus captivis prope Ilomfe mffiuia occurreutes fingit. Ideo spiritu caret totum carmen, neque unquam inexspecLata quaevis res lectorem juvat et tenet. Si quis enim prius Giccronom aut Livium perlegerit, nihil illi jam novi, nihil a[)ti ad delectationem oc- curret.

Yix interdum qua^dam emergunt loca, in quibus veterum oblivisci et de Petrarcha recordari liceat. Nempe passim ex imo corde potius quam ox eru- dito animo versus suos exprompsit : mehora enim semper carmina qucC animi aifectus redolent con- didit. Modo concordiam quae inter Publium et Cneium Scipionom vigebat fert ad ccelum ; modo Sophonisbam illam cui conjugium et mortem uno die attnlit Massinissa quam folicissime depingit :

- 39 -

Ceesaries spargenda levi pendebat ab aura Colla super recto quae sensim lactea tractu Surgebant, humcrosque agiles effusa regebat.

Lumina quid referam prfficlarfe subdita fronti Invidiam motura deis, divina quod illis Vis inerat, radiansque decor qui pectora posset Flectere quo velit

Illam Sophonisbae pulchritudinem quum sane lu- culentius describeret, tum Laura3, cujus nunquam nomen latinis in operibus scripsit , meminerat, quasi amoris sui memoriam, vel in erudito labore, curavisset. Heec tota deinde narratio, ubi Afrae re- ginee casus evolvuntur, molli quidem et remisso dicendi genere praestat. Tales et ilhus mores pin- guntur, quales nunquam Gatullus Ovidiusve des- cripsisset (1).

Idem Capitohno triumpho elatus Florentinus vates, immaturaque gloria ovans, haud plane Vir- gihanis inventionibus indigna effingit, ut qui narret in Italiam victorem redire Africanum , et celsa e puppi eam partem coeli spectare , unde mox pa- trium emersurum sit littus ; cui proximus meditatur Ennius poeta i%; ad colloquium invitatus, sese

(t) Talem fuisse Sophonisbam reor, dum Massinissam cepit victa victorem, quod in Africa olim gestum nuiic in Africcs noslriE libris pathelicae materios fundamentum est. {Fam. xvni, 7.)

(2) Jussit (amicitia) et ut nostro rudis Ennius ille placerel Scipiadae, in partem lauri venturus opiinae, Et vilae mortisque comes, custosque sepulcri.

[Ep. metr. i Gabrieli Zamoreo Parmemi.)

- 40

respondct in contemplatione gloriai et virtutis Sci- pionis vcrsatum, lia3c nisi rudi ct incompto versu celebrare posse. Ergo, quippe qui tantse laudi impar sit, Scipionem queritur Ennius adversam in hoc uno fortunam pati, quod, Alexandri instar, nullum nactus sit poetam, qui pra^claras ipsius rcs gcstas convenienti versu celebret. Hunc tamen una conso- latio sustentat :

Currentibns aunis

Nascetur forsan digno qui carmine coelo Efferat emeritas laudes et fortia facta, Et cui mellifluo melius resonantia plectro Calliope det fila lyroe, vocemque sonoram.

Unde illa spes Ennio ? Narrat scilicet sibi in som- niis visam csse imagincm illius Homcri, qucm sibi duccm ct magistrum clegit. Ncc mora, in dicmpos- terum victoriam Africani dcnuntiavit Moeonius va- tes; videntique confuse juvenem in angusta vallc sedentem, ramis tcmpora rcdimitum, hunc Puni- corum bcllorum vatem designat, hujus praecinit triumphum, ubi dcerunt captivi et bcllica tropaea, ubi tamcn Scipionis nomen, hactenus ignoto no- mini sociatum, resonabit. Quibus auditis, gratum Ennii dux habet augurium futurumque sua3 laudis praiconem salutat :

IUum equidem jam nuncjuvenemque novumque poetam Complector

Fchcitcr ita, ut quodam modo a Scipionc adopta-

41 -

retur, interposito utebatur Petrarcha Ennio, quem legerat statua in Scipionum monumento fuisse honoratum.

AHas autem plus sequo doctior idem incedit, quippe qui magis auctores rerum Scipionis quam Scipionem ipse rccordetur. Dignus utique factus est, in quem hoc de SiHo PHnii junioris judicium confer- retur : « Scribebat carmina majore cura quam in- genio, )) aut illud Quintiliani de Lucano : « Magis oratoribus quam poetis adnumerandus. »

Sit tamen ut pro historico poemate Africa habea- tur : tunc videndum est an poeta, hujus generis conditionibus plane acceptis, opus recte disposuerit et peregerit. Hianti porro et aspera compositione usus est, et vitiosum rerum ordinem usurpavit, qui tum primum Africanum ad Elysios campos rapuit , et diutius ipse in illa regione commoratus est : at- que eo fit ut tantum in tertio libro exphcari inci- piat fabula. Multa deinde legenti supervacanea, in primis potissimum hbris, occurrunt, narrationes crebrse incidunt : qua3 , tsedio insuper plena , lon- gius ab incepto Petrarcham bona gratia trahunt. Modo enim Romae vel Carthaginis primordia , modo Deciorum vel Philoenorum mortem fusius ultro laudat, tam lento et ancipiti cursu incedens ut historiam in schola docere neque unquam mente diviniore afl0.atus esse videatur.

In eo autem flt intemperantior, quod frequenter Scipionem et ahos inducit loquentes. Ahquando

i2

etiam orationes orationibus mutantur; has inter paucissimi clauduuLur versus qui ad contextum reddendffi narrationis lectorem adducant. Vcrbosam autem et secum taedium afferentem vates noster cloquentiam diffundit; supervacuam maxime, ium quLim P. Scipionem fingit hoslibus tergum cjus pre- mentibus, in extremo tuniuliu pugnaj suos multis verbis adhortantem.

Longas orationes longae descriptiones sequuntur, et circa res tenuissimas moratur Petrarcha. Quem enimvero, lector, audias Syphacis regiam descri- bentem : nulli communi loco ille desinet, ne minima quidem praeteribit. Inde fii ut saepe addubitet quo- modo, consumpta quadam materia, ad aham tran- siturus sit. Operose prioribus res posteriores nar- ratasjungitcursumqueinsequalem poragit, torrentis instar, qui modo ruentibus et lutulentis redundat aquis, modo ad minimum deductus incredibih leni- taie fluit.

Ouod si autem ad vitia sermonis spectaveris , mendosum eiiam carmen invenies, ei non paucas maculas mirabere. In summum quidem verborum aliquando gravitatem et copiam, soepius obscurita- tem animadvertere hcet. In quadrum numerumque redactcB, tarda et inerti structura, incerto sensu producuntur sententia); simihter etiam eodempacto continuata et conclusa videniur. Plerumque obso- letse ad comparandum eliguniur figura), aliquando tamen nov» : exempli gratia Annibal fugiens ser-

- a:^ penti sub mpo obtrito confertur. Raro variantur in modulando numeri, frustraijue has incisiones sim- plicesque verborum conformationes , qua? Virgiiio placent, desiderabis; ac fere dicas Arretinum va- tem potius Lucano ct Statio quam Maroni esse de- ditum. Rara caeterum loca subeunt, in quibus Maro- nem palam assequi videtur. Aliquas ex eo dicendi formas excerpsit , quse verborum quorumdam me- morem potius testantur, quam Virgiliano ingenio imbutum.

Poterat quidem, Lucretiae mortem referens, cum magno poeta contendere, Ovidio scilicet, qui in se- cundo Fastorum libro, hunc casum, longius autem Petrarcha, fabulatus erat. Qui onimGabias obsessas, Brutum terrpe tanquam matri osculantem, Gollati- num et Sextum Tarquinium Lucretiam subito invi- sentes, plura denique non sine flamma et salibus orditur. Quge neglexit ita Petrarcha ut neminem etiam nomine designet; Livium imitari maluit, Ovidium tamen semper habot ante oculos, ne forte imitetur; cui autom sa^po invitus impar ost, quum intor se certant uter mehus vostigiis Livii sit in- grossurus.

Totum donique pedestro dicendi genus ost , in narrando imprimis. Sormoni propiores sunt vorsus, et porsuasum tamen habuit auctor sose totum pooma poetico colore induisso, qui passim aut vi- rum luctantem leoni furioso aut gentom victam di- roptae ovi contulorit; noque multum variis utitur

ita translatis similitudine verbis. Solaecismos deni- quo liaud omnino vitavit; inter qua? tamen plera?- que sunt macuke iis qui primis carmen typis man- darunt addicendse. Quod ad prosodise vitia attinet, sunt dimidiati versus quos, Virgilii instar, imper- fectos reliquit; sunt et qua^dam male mensuratae syllabjE, quas ad marginem plerasque notavisse, neque tamen corrcxisse dicitur. At non id, puto, ssepius sua culpa; qua3 merito in scribas posteriores transferetur.

Ex iis apparet nulla in isto poemate nisi loca qucedam csse probanda : « Sed tamen est tale ut de eo gioriari juvenis debeat, et pudere senem non possit (1). )) Auctorom enim adolescentulum dicas scholaribus imbutum studiis, qui scriptoribus sibi notis et dilectis gemulari flagret, inceptoquc opcri adhuc impar, ea omnia quse legerit in rudem quam- dam et indigestam molem congerat. Ea de sc di- cere potuerit Petrarcha, quge, Ennio accommodata, ipsa in Africa emisit :

Nostra pcritia fandi

Nondum propositam valuit contingere metam Nuper ab exiguis radicibus orta

Tnm igitur, ubi desint dives ingenium, maturata compositio, etiam in dicendo suavitas, juro deerit posterorum memoria.

(1) Vergehius, Vila Petrarclup.

VII.

QIIID NOS AFRICA DE INGENIO ET NATURA PETRARCII/E DOCEAT.

Verumtamen bene est Afrlcam, tffidio plenam li- cet et vitiis abundantem, ad nos pervenisse ; Petrarcham scilicet, nisi ingenio clariorem , saltem magis notum ostondit. Etsi liaud magni pretii ipsa a3st!mata ost, materia tamen fit digna ad quam litterati respiciant, ipsius cognoscendi auctons

cupidi.

IUud primum admirari satis non potui adeo di- lectum carmen adeo ab ipso poeta osse neglectum. Sed multa liceat circumspicere, et quid de Africa, quid simul de ingenio et natura Petrarcha^. censen- dum plane inteUiges. Quod imperfectura et inane evasit, e magno consiho opus ortum erat ; totum enim antiquitatisstudium, totumpatriseamoremspi- rat ; et illud pectore toto noster sane conceperat, quasi omnes in illo animfe affectus complecti, nobi- libusque studiis obsequi vohiisset.

Tum primum meminerimus hunc a pueritia voto-

40

rum amore vel potius superstitione captum esse, ut qui modo litteras et artes in Italia renovari, modo rem Romanam ipsam in mclius crescere semper cupierit. Illi a primo magistro Gonvennolio hic araor venerat ; postea, qui Montem Pessulanum et Bononiam sese ad jus civile applicaturus a patre missus erat, omnemoperam, contra invito quidem primum parenle, in latinis legendis scriptoribus ac prsecipue Cicerone et Virgilio consumebat. Hos sibi comites, dum solus percampos ambulabat, ad- junxerat ; iis, etiam in vigiliis, convivebat, et eo- rum exemplaria diurna nocturnaque manu versa- bat. Leges autem, licet Romauce antiquitatis plenas, parvi faciebat ; patrociniumque aversatus, poctame- diocris quam rabula dici maluit. Latinas igitur lit- teras, jamdudum sencscentes ac fere perditas, assi- due excoluit, et longe lateque vulgatas in melius reparavit ; denuo mox nemini, paulo modo huma- niori, ignotus fuit.

Ipse sciUcet, veluti in umbrosis Heliconis salti- bus latens, dum fcrvebant bclla undique, ad noti- tiam vetustatis unice incubueratll). Veterum libros, passim dilapsos ac prope suppressos, omni opera et studio, tum per litteras, tum ipse in itineribus, per totam Europam, trans mare etiam, in Oriente per- quircndos curabat; de quibus ipse dicere solebat : ft Una inexplebihs cupiditas tenet... Libris satiari

(!) h'i>. ad jiusl.

- 47

)) nequeo... Libri meduUitus delectant, colloquun- w tur, consulunt, et viva quadam nobis atque ar- )) guta familiaritatejunguntur (1). )) Quse quum ita forent, in ejus bibliothecam, velut in inviolatum sacrarium, convenere tum Horatius, Maro, Teren- tius, Ovidius, tum Plinius, Cicero, Gellius, Seneca, Macrobius. Quosdam etiam alios, nunc sublatos, legerat aut saltem viderat. Manu propria Tullii epistolas, quce ei prgesto erant, transcripserat, tan- toque ardore Virgilio studuerat, ut ab Innocente papa et presbyteris quibusdam cardinalibus magi- carum artium artifex dictus fuerit (2). Quibus fultus auxiliis, profitebatur sese prsesentium malorum oblitum, steculis felicioribus immisceri ; ac pos- tremo, quasi diis bene juvantibus, in studio amicis- simorum librorum vita defecit, iisque recumbens dulcem animam exhalavit.

Quare togatus , ut ita dicam , veterum opera perscrutabatur, et ut eos non solum percalleret , sed etiam imitaretur, assidue laborabat ; ideoque videas primum, modo M. TuUii vestigiis insisten- tem, quum philosopliise tractatus aut familiares lit- teras diligentissime conscriberet , modo Livianse laudi semulatum, quum hbrum historiarum a rege Romulo in TitumCsesarem, « opusimmensum et laboris capacissimum, )) aggrederetur ; modo

(1) Fam. III, 18.

mSenil. I, S.

48 -

etiam qufe vera, quae falsaessent in originibus ur- bis pensantem et seligentem. Cui tum sola Virgilii laus deerat. ;

Quidam tunc florebant poetsc, Bonattinus Ber- gamensis , Albertinus Mussato , Convennolius de Prato, Coluccius SalutaLi, qui Maronem e longinquo imitari studebant, qui a multis quidem plausu exci- piebantur, triumphoque etiam donabantur. Ferunt etiam Dantem, quum Divinam Comcediam medita- retur, ipsum dubitasse an vulgari ac patrio sermone utcretur; nam qui Virgilium sibi ducem per inferos elegerat, Virgilianum melos in canendo se decerc forte arbitrabatur. Quis idcirco miretur Petrarchani ex illa lauro qna adumbratur Mantuani vatis sopul- crum ramum fronti admovisse? Quemadmodum igitur a^qualem veterum sese ultro fingebat, monu- mentum ipse ahquod exigere, quod eorum laudi haud impar foret, utique statuit, ac tum materiam ex annaUbus popuU Romani excerptam sibi propo- nere, imo Romanorum hngua uti vokiit.

Insuper quserenti ei quanam re posset quam plu- rimis prodesse, nulla major occurrit, quam si exempla avorum in memoriam civium suorum re- vocaret : « Qui enim, aicbat, liodie magis ignari )) rerum Romanarum sunt quam Romani cives? In- )) vitus dico : nunquam Roma minus cognoscitur )) quam Romae (1). » Ipse saltem jamdudum in iis

(1) Fam. VI, 2.

- 49 -

versabatur auctoribus, quibuscum de magnitudine Romana quotidie colloquebatur ; quam scilicct col- lapsam lugebat, cupiebatque vehementer ut recrea- retur. Ruinas urbis sicpius invisit, columnas et sepulcra, templaque et arcus, omnes reliquias jam- pridem pra^teriti temporis, non sine planctu vide- licet miratus a tanto casu renovandam esse Romam reclamitabat (1). Illam enim, utpote summi pontifi- cis et germanici imperatoris necessariam sedem , caput orbis feternum habebat. Quamobrem utrum- que supplicibus verbis vel orationibus precatus est, ut suam quisque domum relinqueret, Romai man- surus. Qua re quidem non impetrata, regem Nea- politanum Robertum, quem omnes in Italia pacis arbitrum, litterati vero novum Salomonem habe- bant, assidue coluit. Venetos et Genuenses, tum bello divisos, ut sese in pristinam concordiam reducerent hortatus est. Dein virum egregium quemdam, no- mine Nicolaum Rienzi, qui rempublicam Romanam restituere tentaverat, rerum potitum consiliis fovit, victum defendit, et semper Romuli et CamilH remu- lum, novum Urbis conditorem, ab ingenti Scipionis umbra protectum omnibus denuntiavit ; et quan- quam rem secus procedere viderat, infracto tamen animo et spei penitus quidem recondit;T3 tenax pers- titit. Quod autem spectaculum, melius ac felicius quam

(1) Ftmi II, U.

- 50 - secundi belli Punici finis lassatas mentes recreasset? Quo tempore majorem illa invicta gens se prastitit, cujus nc in istis quidem angustiis vires nunquam effctse, nunquam animi defecerant? Qua3 alia purior, laudeque dignior quam Africani prioris imago ? Undique in Gicerone, quocum lectione assidua col- loquebatur, eumdem laudatum videbat Petrarcha, ct modo perfectissimum , modo divinum vocatum. Quid ultra tanto viro deerat, nisi ut dignus scriptor inveniretur, qui eum more historico aut epico cele- braret ?

Ergo, si nostri naturam, indolem animique afi^ec- tus respexeris, haud certe miraberis ab illo Scipio- nem, utpote Romanum, et virtute prsecellentem virum, non solum ad astra sublatum , sed etiam quasi sodalem dilectum esse. Atqui carmen suum eo majore studio persecutus est, quod una sibi patrios mores et eximium quemdam civem cele- brare hceret (l).

Scipio enim vixerat in hac aetate Romae , quum nondum corruens in pejus labaret respubhca, fere- que intactam priscorum dierum virtutem servaret, quum artes Gnieciae Hbenter excipere quidam cives inciperent, et ad patrios mores etiam a GrsEcis ad- ventitias doctrinas adhiberent. Hsec fuit amborum,

(1) De eodein stiiluer.tt, iisdem tcmporibus , agcre Zanoiiius de Strada : cognito autem incepto Pelrarclue, deslitit. TiiiAUOsriii, Slo- rin della lellercil. ituL, lib. iii.)

- Hl -

qui cognomen Africani usurpavemnt , fortuna , et ipse Petrarcha adeo ignorabat utrum utri anteferret, ut eos « tam junctos et tam pares (^) » quasi in unum confunderet. Priorem tamen Africanum, alte- rius scilicet exemplar, sibi majorem elegit, ita ut illum quibusdam meritis, quce ad ^milianum spec- tant, quasi non fictis coloribus ornaverit. Ouse quum ita sint, illum in animo semper habuit non solum bellico ingenio, sed etiam omnibus quae civem exi- mium decent virtutibus commendare.

Quem enim fortem in pugna et rei mihtaris peri- tum experti erant Pu3ni, tum sub moenibus Gartha- ginis novse, tum in Libycis campis , victoremque segre senserant ; at ille sese imitandum Romanis posterisque ultro prasbuerat, qui pietatem erga pa- rentes, constantiam in adversis, abstinentiam in se- cundis, continentiam, et reverentiam erga Deos pa- lam et undique erat professus. His autem virtutibus ahas jungebat, quibus Petrarcha tanto mehus de- lectabatur, quanto ipse ad eas propensior. Scipio etenim eximios quosdam cives in amicitiam con- traxerat, atque omnis oflicn diligentissimus, beni- gnum erga suos animum sumpserat ; felicitatem summam in amicitia posuerat. Ilh nullus Lcelio ca- rior, nullus dignior, qui suum contubernium exer- ceret ; amboque in bello, ambo post pacem animo concordes vixerant. Tanta ea inter eos fuerat amo-

(1) Dc Vil. solil., lib. :i, scct. 9, c. 5.

ris societas, tantaque postea ^miliani et posterioris Lselii, iit eorum nomina Tullius in libro De Amicitia inscripserit , utpote quibus maxime extolleretur et nobilitareturamicitia. Hiec ipsePotrarcha jure scrip- sit: « Gonvivere... cum amicis adco jucundum, ut eorum superventu nil gratius habuerim, nec un- quam volens sine socio cibum sunqjserim... Ami- citiarum appetentissimus honestarum et fidehssi- mus cultor fui.... Principum et regum famiharita- tibus et nobihum amicitiis usque ad invidiam for- tunatus fui (^)... )> Dilectus scilicet ctipse vixitquam plurimis, benigne exceptus ab Avenionensibus pa- pis, regi Roberto Neapolitano et principibus muhis carissimus ; nihilominus natos obscuriori ioco ami- cos quam ardentissime diligebat, ac passim habi- tantes ssepe invisebat. Multorum supersunt nomina, quos frequentibus juvit epistohs , aut quibus quod- dam opusculum dedicavit. Semetipsum profitebatur natura magis amicitia) deditum quam ahi cuilibct rei ; in qua amicitiam ipsam quaerere solebat. Nullum fere scriptum reliquit, in quo non suam animam aliarum consortium animarum studiosam quasi plane nudaverit.

Neque illum prseterea fugiebat Africanum , laudis avidissimum coque propiorem invidia^, omnia fere ad augendum nominis sui splendorcm adhibuisse; adeo ut aliquando legum patria^, oblivisci visus sit,

(1) Ep. adpost.

53 -

nc aliquid damni suse gloria? afferrct. Elatius sem- pcr prosperis rebus se gesserat. Famam et ardenti studio Petrarclia persequehatur ; qua nil optabilius, nil dulcius, Africani instar, profecto et ipse cense- bat, ut testatur quoddam ejus vulgari sermone can- ticum, multaque aba loca passim in operibus ejus dispersa. Tullii librum De Glorm, tunc ab illo reper- tum posteaquo rursus abolifcum assidue legerat ; seque ad fastigium honoris ascendisse ipse ratus est, quum per hanc viam GapitoHnam, qua Scipio quondam processerat, ipse triumphans invectus est.

Alia etiam de Africano referuntur, quse Petrar- cham delectabant ; htteris enim utique deditus,prout hominem hberahbus artibus a pueritia imbutum de- cebat, poetarum contubernio laetabatur, eisque sem- per se muniflcum praebebat. Sese postquam tandem a tumultu belli et coetu hominum ultro receperat, neque tamen civium suorum obhtus , neque ilhs obhviscendus, in Liternensi villa, tanquam in portu, ultimos annos transegerat ; ideoque a Petrarcha lau- datus, qui ipse in Valle Glausa, juvenis admodum, sohtudini vacabat, quique senex prope Mediolanum idem villam, ubi ahquando habitavit, Linternum nominabat : hic et ilhc Africanum imitatus , quem solitum dicere aiunt nunquam se minus otiosum esse, quam quum otiosus, nec minus solum, quam quum solus esset.

Scipionem igitur admirabatur, eximias videlicet virtutes summo ingenio jangentem; quem inter

- Di

mortuos omnibus antcponebat, et viventibus, quan- tura poterat, libens conferebat ; cujus meminerat fere unius , quum Romam inviseret ; eaque est maxima laus, quam Laurs defunctae tribuii : ani- mam quidem ejus, ut dc Africano ait Seneca, in coelum, unde erat, rediisse mihi persuadeo.

Totus igitur apparet in isto poemato vir ille, qui pcr millo opuscula , vulgaria latinave , exquisitum diffudit ingenium. Quum enim Afrlcam condeTQl , omnes animo insitas virtutes, quasi ex intimo, aliis attribuendas, expromebat. Eruditum sane ac vetc- rum fautorem judicare licet, qui sibi materiam ex clarissimis rebus antiquis finxit; Romanorum deinde et Gornelia3 praesertim gentis, qui Scipionem Cartha- ginis victorem in mcmoriam nostram revocaro stu- duit ; philosophorum et pootarum postremo , qui vicem explere Ennii , et Giceronis doctrinas evol- vere conatus est. Ea sunt quae ad scriptorem atti- nent ; si autem hominem ipsum spectaveris, hunc conspicuum in quaque pagina, ut ita dicam, videbis. Undique scihcet patet hic kiudis amor, quo Petrar- cha semper tanquam adamanlina catena captus cst : tum etiam studium ilhus urbis RomaB quam sibi patriam elcgerat, et in pejus labantcm miserabatur, cui dcmum ingcntia avorum proponebat exempla. Arcanos etiam animi sui motus exhibet, quum So- phonisba3 miram pulchritudinem, repentinos amo- res et infehccm casum blandissimis coloribus ornat ; quum amicitise ipse cuUor, Africanum extoUit, qui

55

cum Laelio summa et per ccvum insigni familiari- tate usus est,

Proderit igitur, de vate ipso nova aperiens docu- menta, quivis de Africa labor. Gui etenim modo Scipionis virtus , modo Virgilii ingenium incredibili splendore refulserant. Altera quidem concivibus suis, alterum ei deerat ; utrumque imo corde exop- tavit. Vanse autem spes ejus evaserunt ; eumque testatur illud carmen animos suorum frustra cona- tum erigere, frustra simul veteribus esse a^mula- tum. Quos assidue legerat, pedetentim secutus imi- tari nesciit ; quos ad virtutem erigere cupiebat, ii incerta voce canentem non audiere. Ergo, qufe ne- que Scipioni neque recentioribus Romanis profuit, saltem Petrarcham magis notum fecit Africa, osten- ditque sciptorum latinorum docilem discipulum et avitse laudis studiosum, qui traditam ab antiquis Romge religionem servavit et in melius reparatam posteris reliquit.

VII.

QIJOMODO CUM POSTERIS PETRARCHA IPSE IN UNLM DE AFRICA JUDICIUM CONYENERIT.

Oii.T- olim Petrarchre, dum viveret, maximam laudcm attulit, liodie prorsus abjecta jacet Africa. Idcirco pulverulentum opus resolventi hujus mu- tatii! in tempus fortunae causas indagare in extremo hbet : ac duo sane nobis auxiho erunt judicia, Pe- Lrarcha3 [)rimum, posterorum deinde, amJjo scihcet inter se consentanea.

Postquam primas operis hneas , ut ila dicam , nosLer daxisset, [)rimum plcnissimis velis ad glo- riam ultro vehebatur, et persuasum habelmt suum carmen ab injuria obhvionis esse asserendum. II- hidque scribens bis sibimet ipsi futura fata denun- tiavit.

Jamque in secundo libro ha3c P. Scipio pnedicta filh fortuna addebat :

Cernere jam viileor genituni, per sfccnla multa Finibus Etruscis juveneni, qui gesta renarret, Nate, tua, et nobis vfuiat veliit Ennius alter

57

Talia fusius in ultimo libro evolvit Petrarcha, Ho- merique ore loquens, Gra3corum et llomanorum successorem sese posteris denuntiat :

Hunc tibi Tusca dabit latis Florentia muris.. .. Ille diu profugas revocabit carmine Musas... . Francisco cui nomen erit, qui grandia facta Vidisti qu:B cuncta oculis ceu corpus in unuui Stringet, et Hispanas acies Libya?que laborcs Scipiadaraque taum^ titulusque poematis illi

Africa

Hic quoque magnorum laudes studiosus avorum Digeret, extrema relegens ab origine sortes Romulidas, vestrumque genus sermone solulo Historicos titulosque viris et nomina reddet. In medio effulgens nec corpore parvus eodem Magnus erit Scipio, seque ipse fatebitiu' ultro Plus nuUi debei^e viro.....

Eo quidem magis Afrlcam fore celebrem existi-

mabat Petrarclia, quod gloriam ex opero licet iu-

fecto undique captavisset. Neque primum^ quamdiu

vixit Neapolitanorum rex Robertus , spem perfi-

ciendi operis abjecit :

Sub uomine crescit

Africa nostra suo, tenuis nisi gloria sordet, Parva quidem, at grandi studio longoque labore Invigilanda mihi, jamque ipsa superbior ardet Ad sacros properare pedes (1)

Tum quoque episcopo Lomberiensi, amico suo, et lauream in Gapitolio decerptam et nova Africa^ sua3 fundamenta, « duo parva quidem sed de-

(1) Ep. metr. i ad Joanncm Ilarrilem.

vota munuscula (1) , » vonerabundus offercbal. Scribens demum ad Guillelmum Veronenscm (2), sese dicebat Parma; duplici opere perfungi , et Africam simul domumque exstruere. Adde illud, quod opus utrumque sine proposito consilio molire- tur, adeo ut quod de domo ad carmen fere trans- ferre iiceat :

Ergo opus insislens celero ; tanien omnia discors Mens variat : nunc recta placent angusta Catonis,

nunc .Tmula ccelo

Mffinia Romulidura tacturaque culmina nimbos Urbe Semiramia meditor. Modus omnis agelli Sordet, et immensis vaga mens anfractibus errat.

Redit inde modesti

Miratrix, luxusque odio tlammata superbi. Jugiter ista mihi de me certamina surgunt (3).

Similiter carmen, modo monumentum aere pe- rennius, modo exiguam et jam caducam aedem ha- bebat; futuraque ejus fata ancipiti animo formida- bat. Qui primum sese Maroni aemulatum esse cre- debat, deinde ne Lucanum quidem attigisse forte animo prccsumpsit (^). Haec lege in dialogis Do Coii-

(1) Fain. IV, 13.

(2) Qua3 prsemia in pectore? Cura

Africa. Quod stiulium vehomeiis, quis fruclus ? Inanis Gloria.

(3) Ep. rnelr. i Guillelmo Veronensi.

(4) Te multi historiiB seriem servare canendo Lucani de more putant.

(Metra Col. Salutaii ad Petrarcham incilatoria. Append. ii.) Multa enimvero qua' Pharsaliam dcformanl vitia in .1/rka invonies.

- 5!)

temptu mundi, qui composili antc annos jiccgxliii dicuntur. Sesc enim fingit a S. Augustino increpi- tum : « Famam inter posteros concepisti , ideoque manum ad majora jam porrigens , librum historia- rum.... aggressus es , eoque nondum ad exitum producto, tantis gioriai stimulis urgebaris, ad Afri- cam poetico quodam navigio transmisisti , et nunc in praifatos Africae libros sic diligenter incumbis, ut alios non relinquas....

Mox niet et bustum, titulusque ia marinore sectus Occidet ; hinc mortea! palieris, nate secuudaai.. .. (1),

» Abjice ingentes historiarum sarcinas.... Dimitte Africam , possessoribus suis hnque ; nec Scipioni tuo nec tibi gioriam cumulabis; ille altius nequit extoUi, tu post eum obliquo calle niteris (2). «

Jamque etiam versus clausos custodiebat et mi- nime sinebat enotescere. Quum Barbatum Sulmo- nensem adeo fidum habuisset, ut adhibitis ab eo- dem intercessoribus cederet, et triginta quatuor rudes adhuc versiculos, nunquam sane pubhcandos committeret, hos brevi animadvertit in vulgus exiisse. « Sic ex illo vix bibliothecam htterati ho- » minis introire mihi contigit, ubi non eos versus, » quasi epigramma illud Apolhnei tripodis templum » subeuntibus, obvium in limine videri, quorum

(i) Hi versus cx ipsa Africa (lib. n) exrerpiintur.

(2) Dial. ni. De covlemjitu muruli.— Ed. Bas., p. 305, 367, 3(;8.

00

)) nativo horrori scriptorum quoque error accesse- )) rat ('•). )) Tum primum iratus ;rgre viro culpse ve- niam dedisset, nisi semper amicis quasi invitus ac bona indole ignoscere solitus esset.

Roberto quidem rege iisdem temporibus (mcccxliii) defuncto, poema totum, quasi veterno correptus, fastidire coepit. Sua eum prima Zoilo epistola testatur spes glorise in principe illo cui Africam infectam legerat, posterius dodicaverat, posuisse, eodemque mortuo, brevi reliquisse.

Tanto dignatus honore est (Robertus)

Ut procerum priniis sub regia tecta vocatis Plurima nostrarum caneret praeconia laudum , Vera utinam ! Quam vera tamen rex viderit ipse ; Quin etiam, magno pro munere, parva petita est

Africa nostra sibi

Pectus calamumque pudenter

Excuso, fragilesque humeros sub pondere tanto. Instat ab adverso ; dubio lis fine resedit, Concessisse sibi ut videar, mihi prima negasse. Proxima dona libeus tribuo : cui dignius aulai Scipiade mitteudus eras ? At pertida et altis Invida principiis illum Fortuna repente Sustulit interea. Nunc, tanquam lumine rapto, Nescius in tenebris liber est quo tlectere cursuui Cogitet, et toto nuUum videt tcquore portum (2).

Quoties ipsum deinde operis incepti poenituit, compositi puduit, inconsiderate laudati treduit, ab- solvcndi piguit ! Ardorem llaccescere, dein exstin-

(i) Senil. n, 1.

(2) £;). metr. \ Zoilo.

Gl -

gui invitus sensit. Tum primum non omnino oculos ab opero perficiendo avertit : lia^c scilicet Olympio scribit : « Illic (in Glausa Valle) Africam meam ccepi » tanto impetu nisuque animi, ut nunc limam per )) eadem referens vestigia , ipse meam audaciam )) et magna operis fundamenta quodam modo per- )) horrescam (^). )) Ea deinde Barbato Sulmonensi : « Quod ipsum petitioni tui3e responsum sit, ut scias, )) me de Africa nostra, quam jure tuo postulas, non )) mutasse consilium : si enim unquam in lucem )) veniet, noli de fide promissi dubitare : tuum )) ante omnia limen petet. Verum illa et morositate )) hospitis et innumeris fortuna3 repaguhs detinetur. )) Quoe si cuncta cessarent, tum satius visum est , )) iham domi manere et cum setate concoqui et )) maturescere, ne, si ante tempus exisset, pomo- )) rum more quse immatura ramis decerpuntur, )) asperior evaderet, nec ferret aetatem, prsesertim )) cum nec reditus esset semel in publicum egressse, )) et ingenii mei incredibihs mutatio in dies fieret. )) Dehincforte ahud conshio capiam, incumbamque )) hma ultima (2). »

Sed jam, Gonvennohi magistri sui morc, ad aha opera phantasiam instabilem transtulerat. Frustra ab amicis admonebatur ut fictos ex tempore versus

(1) Fam. VIII, 3.

(2) Fam. xii, 7. Afiicaj opus.... quod inter manus meas diiilius jam pependit, et quod unum, si qua spes salutis est, anlieli sitim pectoris puto vel lcniet vel exstiiiguet. {Fa7n. xiii, 7.)

62 perpoliret et in publicum ederet (i). Bruno Floren- tino, lioc optimum latinarum Musarum opus le- gendi cupidincm confitcnti respondebat Musas, peste SiPviente, obmutescere, et ancipiti semper vocabulo utens :

Siccis sitil Afi-ica glebis

Nostra, fatigato longum deserla colono, Castalii nec fontis opem, ncc fronJis odorem Sentit Apollineae, sed robora dira, cupressos, Funcroosque rogos lacrvmarum prohiit imbre (2)

fnterdum gravi ipse morbo Parma3 correptus, et nibil in eo statu sentiens molestius quam quod Africam semiexpUcitam linquebat, alienam insuper dedignatus Hmam, flammis eam abolere decreverat. Itaquc multi rcbantur poema modo natum inte- riisse; sunt etiam qui putant tum concremata fuisse ea qujE inter quartum et quintum librum dcside- rantur , factumque ita posteris plane indignum poema (3). Forte clam gaudebat noster, quod sibi bccret Maroni vEneidem flammis injicienti haud

(1) AfricSD me;o nomen siispirare vel invilum compulit (tiia cpis- tola). [Fam. vii, 18.)

Te, ut vidco , sic affectus es, ut totus in Scipionis mei ac solius Africaj conquiescas , virliitis cullor, iivitlissimus liUeiarum. [Fain. xni, 11.;

(2) Ep. melr. ad Drunuin Florenlinum.

(3) Parum abfuit quiu Africa , praiter vicini solis ardorcs , quibus acternum subjacct , ac prater Romanoruni faccs quibus ler olim longe lateque perusta, meis etiam flammis arderet.

{Dc contemptu mundi, Dial. ni , ed. llas., p. 3G5.^

- 63

absolutam ffimulari ; memincratque una Maronem amicis carmen suum comburendum commisisse, reipsa autem vulgandum rcliquisse (1).

Qua3ret forsan aliquis cur operi modo ignem ut- pote inani et plane derelicto admoveret, idem modo tam diligenter servaret. Cujus in mentem sane multa in utramque partem veniebant; est in natura rerum ut carmen ab oculis omnium infectum sci- licet avertcret, neque minus sedulo in arca tuere- tur pro testimonio ac pignore priscae laudis et Gapi- tolini triumplii.

Credendum est autem hunc in senectute spcm poematis ad exitum deducendi tandem posuisse. De quo in Senllibus fere undique tacet : haec quasi invitus Boccatio scribit : « Africa mea, qua3 tunc » juvenis notior jam famosiorque quam vellem, » curis postea multis ac gravibus pressa conso-

(1) Cum semel Veronaj esset, ct cum ad videndum ipsum mulli

processissent viri carmina suoe Africa3 cantare coeperunt ; proti-

mus cum audivit lacrymas emisit , ro^ans ne ulterius procederent. Cum percunctaretur, quarc id faceret , respondit : Utinam datum esset, ut istud opus abolere possem ; profecto nulla res magisgrala, neque jucunda foret, quam illud propriis manibus comburcndum. (Squarzafichi VUa PetrarrhcB.)

In ea {Ep. ad postcr.) siquidem ad marginem (nam dudum illius manum notissimam habeo) ita scribit. Raro unquam paler aliquis tam moestus filium unicum in rogum misit, quanto id fecerim dolore et omnes labores meos eo in opere perditos acriter tecum volvas, vix ipse lacrymas continens. Hoc autem (ut ita dixerinius) testamen- tum anno antc conscripsit quam moriretur, quod quidcm ut milii videtur non facile, quam de Afiica intelligi licet, factum enim jaiii dicit quod facere doslinavcrat. (I>. Vrrger;! Vita Pclrarchre.)

04 -

)) nnit (•).... )) Cui etiam aliqnando animo subiit consilium vulgaribus studiis totum tempus dandi, quod Latinus stilus « eo usque priscis ingeniis )) cultns esset , ut pcne jam nihil nostra ope, vel )) cujuslibet addi posset (2). )) Posterius querebatur sil)i immerito poeticam laurum , Africx inchoata? munus, contigisse sibique « nil scientia^, nil elo- quentiae, invidise autem infinitum )) attuhsse (3).

Laudibus attamen , quamdiu vixit noster, cumu- h^tum est plus sequo cahdioribus illud poema, di- hgentor scilicet in arca servatum; illud et divinre /Eneidi haud impar fore eo pervicacius omnes judi- cabant , quod iEneidis quoquo diu a Marone a])s- conditiE fortunam meminissent.

(1) Senil. II, 1.

(2) Senil. v, 3.

(3) Senil. xvi, 2.

VIII.

QU/E FUERIT, PETRARCHA MORTUO, AFRIG.E FORTUNA (^).

Nondum in vulgus percrebuerat, quum repen- tino Petrarcha mortuus est (xx jul. mccclxxiv), Africa ; ac tum aliquandiu prseclarior evasit inter amicos poematis hujus existimatio.

Itaque, vix ille diem obierat, quum Franciscolo deBrossano, ejus genero, scripsit Boccatius, et de carmine tanto anxie percontatus est. Metuebat enim ne in manus ultra modum obedientes, com- burenda scilicet, incideret Africa; hanc etiam jam combustam esse suspicabatur. Quam et posteris servandam, teste ejusdem quadam metrica epis- tola (v. Appendicem i), tum magnopere cupie- bat. Quare vehementer intercessit ut indagaretur sibi committendum Petrarchiana manu scriptum exemplar. Quibus demum commonitus, omnia in-

(1) Omnes, qua3 infra expromuntur, epislolfe, tum ex uno codicc Bibliothecaj Laurentianae ( Serie di Codici Gaddiaiii, Plut. 90, sup. no 41, 30), tum 6 C. Salutati epistolis Floreniite (1741) editis, excerpta; sunt.

5

G6

tentissime scrutatus est Brossano , ac tandem pdginas quasdam quas transcribendas primum, Boccatio dein tradendasjussit.

Interea quoque Africam aucupaljatur quidam alius vir, qui maximum per hsec tempora laborcm in inquirendis vulgandisque libris adhibuit, Conu- tius Salutati, eamquejamcrematam vol male emen- datam perhorrescebat. Ipse olim, vivo Petrarcha, incitatorios quosdam versus ad eruendam illam texere inceperat (v. Appendicem ii), eaque (Apr. MCGCLXXv) Benvenuto de Imola scribebat : « In- » dignor tamen Africae fatale ut dicitur incendium )) imminere ; sed vincet spero fortuna Scipionis, )) cujas virtutes revocari coelum volet. ¥A quo te )) laitiorem faciam, Franciscolus illam sub certis )) conditionibus se ad Boccatium nostrum transmis- )) surus litteris suis pollicitus est. Qui scripserit )) quasvis leges, si ille in jura nostra pervenerit )) manus injiciam, et perpetuam reddere conabor )) divinam Scipiadem(l)... )) eaque posterius (Nov. MGCCLXxv) Gaspari de Broaspini : « Africam... nisi )) per manus tuas videre n-on spero ; quod quam )) ardenter cupiam non facile dixerim(2). )>

Boccatio interdum mortuo (xxi Dec. mggclxxv), in spem eo certiorem venit Collutius absconditum opus sibi impetrandi, ac jam triduo post Francis-

(1) C. Salulnli cpislolce, part. li, p. 35.

(2) Cod. Laurent., p. 23.

07

colum his verbis circumibat : « Et quoniam scio te » divinam Africam fecisse transcribi, ut illam ad » Joannem Boccatium destinares, cujus promiserat )) me futurum esse participem, quamvis id grande )) sit, nec tanti me faciam, aut tali me digner ho- )) nore, ut ille ait, peto tamen, ut illam receptis )) pecuniis, quas scriptor et chartaa voluerunt, mihi )) transmittas, et me tanto munere ornes, nec erit )) arbitror ingiorium famse nominique Petrarclia^ )) illam in patriam suam, et in manus meas ventu- )) ram (l). » Eique simul suum jampridem suscep- tum incitatorium carmen , completum tandem, eum exorabihorem deprehendendi causa , tra- debat.

Exstant et ejus plures epistolce quae illum Africse obtinendae iterum et cupidius instantem, diu re- pulsum , nihilo sperantem secius testantur. Hgec revera lege insigni viro Lombardo, Patavino, quo legato apud Franciscolum utebatur : « Sensus mei )) sunt ingenti gaudio dehbuti, quia tu, ut mihi )) concedatur divina Africa tam efficaciter instes, )) de quo caritati tuse ubertim regratians obtestor )) et rogo, quatenus inceptum non deseras. Impelle )) dubium, confirma labantem, sit ante oculos tuos )) fama divi Petrarchse, cui consultum mihi confido, )) si liber ille in manus meas venerit. Non inficier )) hoc mihi accessurum ad gioriam, si me dignuni

(1) C. Salutati epistolce, part. ii, p. 49.

08

» duxeris, quod tanto munerc doner. » (Die iv Jun. McccLxxYi) (1). Et post septennium, spem et simul metum credenti Benvenuto de Imola ea responde- bat : « Ab eo quod tua auspicatur epistola incipiam. » Verebar quorsumillorumjudicum forent evasura » consilia, quos videbam in editione Africas titubare, )) et adhuc non sum omni timore vacuus, quin du- » bitem ipsossacrilegas manus in sacrum opus illud, » ut aliquid subtrahant, injecisse, et corrigendi stu- » dio corrupturos. Scio enim te non ignorare poe- )) tarum quam altissimi sensus sint ; et si quis un- )) quam Musarum sacra coluit, qui abdito de fonte )) Pegaseo biberit, hic noster Petrarcha, non semi- )) paganus labra fonte proluit GabaUino, sedPanige- )) ros de peritissimo lacu, quidquid humanum per- )) tingere potest ingenium, hausit. Nec dubito, » quod si quem tanta amentia invaserit, ut audeat » opera sacra sua lacerando corrigere; quanquam » forte sibi videatur corticem Isevigasse, omnium » consensu, sensus pervertet, et comptum ordi- » nem comarum calamistro inuret ; sed faciant » quidquid eorum cordibus sederit, sive integram, » sive laceram Africam promant , quod facturi » sunt, cito absolvant, et nos hac spe et metu hbe- » rent. Tanta enim me ilhus hbri et servandi et » videndi cupido succendit, quod ipsum nisi quum » extra manusjudicum sensero, non absque for-

(1) Cod. Laurent., p. 27.

G9

w midine sum futurus. Secl quidquid consulant, » spero quod vincet fortuna Scipionis , et quoe )) ipsum in mari liostilis classis frequentissime » parvo navigio tutum ad barbaros flnes vexit, )) hospitioque vario et ancipiti, sanctum et inviola- )) bilem fecit, hostique Poeno et Numidico parem, )) imo superiorem reddidit, hoc denique sua3 gio- )) rise munus adjiciet, ut laudum suarum hber ille )) feracissimus, insidias aemulorum evadet, et cla- )) rior, ut optamus, emerget... )) (xi Kal. Jun.

MCGCLXXVI?) (i).

Totusjam abierat annus, necdum optatum codi- cem nactus erat GoUutius ; ahum etenim Patavinum civem, x\lbertum de Ah^izis, posterius adhibebat : « Scripsisti tandem, quo nihil acceptius meis sensi- )) bus fieri potest, te, ut per manus meas et ilhus )) divini prorsus viri Benvenuti mei de Imola Africa )) celeberrimi nostri Petrarchse singularis labor, et )) auguror, singulare perpetuandfe sucB fama3 prse- )) sidium, pubhcetur, obnixius procurare, de quo » tibi sohdas gratias refero , orans, obsecrans, » exorans et obtestans, quatenus tam honestum )) inceptum urgeas, nec defatigeris ut patrise tuae )) splendori tanti operis lumen accedat, ut famse )) ilhus ccelestis memoria^ viri, cujus claritate a?tas ■>> nostra est admirabihs in posteros transitura, con- )) sulatur, et mihi ipsi ingentis gioriae cumulis

(1) C. SalulaiiepuL, part. li, p. 41.

70

)> tanto honore, quantam milii procuras, adhae- » rescat. Incitarem ad hoc Bcnvenutum, nisi quod w Ser Antonius suggessit forsan hoc totum, quic- » quid fuerit oneris et honoris, ut arbitratur, mihi » sokim infalhbiHtcr tribuendum. Quo hcet me » indignum sentiam, placet tamen in hac re ultra )) meritorum vires ambire ; quod si successerit, » non Varro, non Tucca |)er ^Eneida famae seterni- )) tatem per cuncta tempora meruerunt, quam ego » per Africam. )) (ivld. Jan. mccclxxvii) (0.

Yotis tandem CoUutii annuit Brossano, efflagi- tatumque exemplar, corrigendum scilicet, in arca tamen servandum , tradidit. ^gre impetratum gaudio incredibih ille excepit : « Venit tandem, » aiebat, Africa dulcis, et vicit iter durum pietas, » ut ille idem vates ait ; venit tandem, et per fide- » hssimum nobilemque meritis et sanguine virum » mihi prsesentatam, et avide et reverenter accepi, » vixque prse gaudio continui lacrymas.... Legi » quidem admirabundus elegantiam carminis, )■ majestatemque sermonis, gravitatem sententia- » rum, et ipsum totius ordinem et contextum , » fateorque me nihil unquam gravius, nihil flori- » dius, nihilque denique gratius perlegisse (2). » Statuerat primum cuique libro indicem inscriberc

(1) Cod. Laurent., p. 28.

{'J) C. Saluldti epist., part. ii, p. 79-83. Hanc epistolam , quae Muiyui moineiili ad leni pcrlinet, totarn in Appendicc iv inseruimiis.

71 -

« sicut Naso fiiixit iii vEneida », ct quoedam emen- data exemplaria ad Bononiensc gymnasium, dein Lutetiam et usque in Angliam, postea in civitatem Florentinam mittere. Ne illud fieret, quadam Pctrar- chianse glori;E revcrentia, Brossano interccssit. Ambo enini animadvcrterunt duos saltem libros in carmine desse :

« Forsan illos, ait Gollutius, correctissimos Fran- » ciscus ct per neminem tangendos dimisit. For-

)) sitan cxcmplantis errore dimissi sunt, aut

)) fortc ipse idcm aliquid mutaturus in chartulis pri- )) mis consulto rehquit.... Quocirca, frater oplime, )) nisi hoc quod deficit, invcniatur, jam ego de )) Africa nostra, hei mihi ! liorreo dicens, actum )) judico, ut corrigenda sit potius Vulcano tradenda, )) quam cdcnda (1).... ))

Ha3c omnia ab cdendo poemate utrumque de- terruerunt. Jamque inceperat GoUutius hbrum revi- dere et ehmare, ut testatur codex ille Mcdiceus sclioliis Cjus illustratus (vid. Appendiccm v) ; ab opcre autem mox destitit, eidemque exemplari notas ahi posterius adhibuere. Ahi etiam occuUa- tum carmen, quasi furtim, amica nilhlo neghgenti minus manu transcripserunt.

Multie igiturin hos singulos codices paucis notos.

(1) lis jiini lemporibus enoluerat quaedam ad Collutium , quod Africa nou erat edita vivente Pelrarcha , refragatoria epistola. (Vide Appendicem iu.)

- 72 -

a paucioribus lectos irrepserunt maculae; eosque perlegenti hsec ipsius Petrarcha? vera occurrunt : « Quisquis itaque pingere ahquid in membranis , )) manuque calamum versaredidicerit, scriptorha- )) bebitur, doctrinse omnis ignarus, expers ingenii, )) artis egens. Non qua?ro jam, nec queror ortho- )) graphiam , quse pridem interiit , quahtercumque )) utinam scriberent, quod jubentur, appareret » scriptoris infantia, rerum substantia lateret, Nunc )) confusis exemplaribus , et exemphs unum scri- )) bere poUiciti, sic ahud scribunt, ut quod ipse dic- )) taveris, non agnoscas (' ). » A luce igitur remota, ne saeculum quidem posterius atligit Africa, et sensim in obhvionem diuturnitate adducta est, imprimis postquam exorta est in Itaha htterarum et artium renovatio. Tum scihcet latina apparuere carmina, pleraque de rebus antiquis et antiquitatem plane redolentia, elegantiori autem stilo pohta facihusque et jucundius a vulgo legenda. Sexies edita in ope- ribus latinis Petrarchse, gratissimum omnibus erro- rem demit Africa. Quam enim mox constitit, ut ab homine erudito compositam, haud uno impetu productam esse, sed contra, quasi improviso incep- tam, dein breviori temporis spatio crescentem, ne- que unquam completam, diversis pannis undique decisis quodam modo esse vestitam, ita ut scribens Petrarcha quie legerat tantum reputasse animo et

(1) De Reniediis utiinsque forlunce, lib. i, Dial. 43.

73

quasi exercilationc scliolari iu uumerum trauslu- lisse videretur. Hanc caeterum male habuere typo- grapliicse oflQ.cinae; pejoribus semper typis manda- tam haud plaue immeritus pulvis adumbravit. Mutata aut deformata verba , versus aliquando sublatos , locos etiam omissos annumerare vix hcet.

Minime igitur miror si a posteris neglecta sit, utpote rudis, impolita, vitiis potius referta quam ornamentis Africa. Duo tantum poetse in Italicam hnguam totum poema transferre tentaverunt : unus autem in primo hbro, alter in tertio restitit ('). Quod nuUus commentariis exphcandum curavit, multi contra Petrarchae vulgaria cantica ultro sunt inter- pretati. Itaque paulatim evanuit, ceu fumus in aere, ingens ohm de Afrlca rumor. Nostrum hoc sit re- cens judicium : « Cest un monument precieux de cette epoque de renaissance , bon a garder comme ces tableaux et ces statues, productions de Tenfance de Tart, qui n'en augmientent ni la gloire ni les jouissances, mais que ron n'examine pas sans fruit, quand on en veut etudier Tliistoire {-). »

Apud suos igitur saue pluris exemplo quam in- genio valuit Petrarcha, ut qui vestigia tantorum scriptorum fere oblitterata ingressus, eos memoria^

(1) Qiionim nomina s\uit : Fabio Marretti [Venezia, 1370), Egle EuGANEA {Podova, 1776).

(2) r.INGUENE.

- 74 -

ot kiudibus toLius generis huniani reslituerit; qui in [lulvere jacentes collegerit, ut ita dicam, sinu foverit, et lectitandos suis oljtulerit ; qui nisi viros Scipionis aimulos, poetas saltem suscitaverit eo ipso forte digniores qui laurum Yirgilianum decer- perent. Sic noster fuerit ille, cujus in vicem felicius (piidem in Italia vates multi pcr s;cculum decimura sextum successerunt ; eos omnes quasi dux et ma- gister anteiverat. Ha:'c fucrit una Petrarcha3 pro Afiica composita merces.

Vidi ac perlcgi. Lulelire Parisiorum iii Sorbonu, a. d. ui. noii. april. arin. MDCCCLXXII.

Facullalis Utlerarum in Academia Parisiensi Decanus,

PATIN.

Typis inandelur.

Academice Purixiensis teclor, A. MOUUIEr..

F. PETRARCHtE

AF RI G A

EGREGIO PETRARCII/E INTERPRETI A. MEZIERES

AFRIC^

HANC EMENDATAM KDITIONEM

D. D.

L. PINGAUD,

INDEX

CODICUM IN QUIBUS EXSTAT

AFIIIGA

Huic instaurandfp. editioni Africce profuere scripti codices sex :

1. Firenze. Biblioteca Laurenziana. Serie Medicea, Pluteo xxxiif, n"35. (Ita signific. ms. A.)

2. Firenze. Biblioteca Laurenziana. Serie di Codici di Santa Croce, segnato xxvi, sinistro (pluteo) n''4. (Ila signific. ms. B.)

3. Firenze. Biblioteca Laurenziana. Serie di Codici Gaddiani, xci superiore, 39. (Ita signific. nis. C.)

4. Firenze. Biblioteca Laurenziana. Serie Medicea, Pluteo Lxxviii, 1. (Ita signiiic. ms. D.)

5. Paris.— Bibliotheque natioiiale.— Ancien fonds, u°8'124. (Ita signific. ms. E.)

6. Paris.— Bibliotheque nationale. Ancien fonds, 8367. (Ita signific. ms. F.)

Ex his nullum, prseter consuetudinem, perscripsimus ; cre- bris etenim omnes mendis plus minus vitiantur. Unum tamen (ms. A), utpote aliis vetustiorem et Petrarchiano exemplari propiorem visum, nostruna scepissime fecimus.

Sexies in operibus latinis Petrarchffi editam fuisse Africam

80 -

constat. (Vide Rossetti , Poesie minori del Vetrarca , discorso preliminarc.)

Venetiis,

1501.

Id.,

1S03.

Basileae,

4541.

Id.,

ir>33.

Id.,

1uS8.

Id., 1581. Ex iis excusis exemplaribus duo , quibus major adhibetur iides, inspeximus : altcrum typis mandatum Venetiis 1503 (ita signiilc. ed. Venet.) , alterum Basileai 1581 {ila signific. ed. Bas.).

FRANGISGI PETRARGH^

AFRICiE

LIBER PRIMUS.

ARGUMENTUM i').

Quse tantis sit causa malis, quisve error utrinque Impulerit Romana iterum concurrere Poenis Arma armis, dubioque iterum decernere Marte Quaeritur in primo. Post alto membra sopore Scipio compressus cceli conscendit ad arces. Hic patris et patrui crudeli morte ruinam Accipit, ct claris qua; sit post funera discit Yita viris, multo quos cernit honore beatos Ante diem vetitus mortali excedere vita.

Ut mihi conspicuum meritis belloque tremendum

Musa virum referes, Italis cui fracta sub armis

Nobilis leternum prius attulit Africa nomen.

Hunc, precor, exhausto liceat mihi sugere fontem

Ex Helicone sacrum, dnlcis mea cura, sorores, 5

(I) Ea, qnro omnibus Africa; libris inscriitsifse fertur CoIIulius Sa- lutati, argumeiita, ex ms. A sumuntur ; desuut in omnibus csetcris codicibus et in ed. Bas.

4. Nunc pro hunc in ms. E.

5. Duhes in ed. Bas., dulcls in omnibus ms.

G

- 82 -

Si vobis miranda cano. Jam ruris amici,

Prata qnidem et fontcs, vacuisquc silentia campis,

Fluminaquc ct coUes, et apricis otia silvis

Restituit lortuna mihi ; vos carmina vati

Reddite vos animos. Tuque, o certissima mundi 10

Spes, superumque decus, quera sacula nostra Ueorum

Victorem atque Herebi memorant, quera quina videmus

Larga per innocuura retegentem vulnera corpus,

Auxilium fer, summe parens. Tibi nmlta revertens

Vertice Parnassi referara pia carmina ; si te 15

Carmina delectant, vel si minus illa placebunt,

Forte etiam lacrymas, quas (sic mens fallitur) olira

Fundeudas longo demens tibi tempore sorvo.

Te quoque, Trinacrii moderator maxime regni,

Hesperiseque decus atque aevi gloria nostri, 20

Judice quo merui vatumque in sede sedere,

Optatasque diu lauros, titulumque Poetae,

Te precor oblatum tranquillo pectore munus

Hospitio dignare tuo : nam cuncta legenti

Forsitan occurret vacuas quod raulceat aures, 25

Poeniteatque minus suscepti in fine laboris.

Pra;terea in cunctos pronum sibi feceris annos

Prosperitatis iter ; quis enim damnare sit ausus

Quod videat placuisse tibi ? Fidentius ista

Arguit experlus, nutu quera simplice dignura 30

16. Deleclenl in ed. Bas., deleclant iii omnibus nis.

17. Si in cd. P.as , sic in omnibus ms. 19. Tu \n ed. Bas., te in omiiibus ms.

21. Indice in ed. Bi\s. , jiidice in omnibus ms. 25. Accnrret in cd. Bas., occurrct in omnibus ms. 28. Posferilalis \n cd. Ras., prospcritntis in ms. A.

-~ 83 ~

Effecisse potes, quod noa crat. Aspico templis

Dona sacris affixa pavens ut vulgus adoret :

Exime, despiciet. Quantum tua clara favori

Fama meo conferre potest, modo mitis in umbra

Nominis ista tui durum spretura venenum 35

Invidia?, latuisse velis ubi nulla vetustas

Interea, et nulli rodent mea nomina vermes.

Suscipe, jamque precor, regum inclyte, suscipe tandem,

Atque pias extende manus et lumina flecte :

Ipse tuos actus meritis ad sidera tollam AO

Laudibus, atque alio fortassis carmine quondam.

Mors modo me paulum exspectet, non longa petuntur.

Nomen et alta canara Siculi miracula regis

Non audita procul, sed quje modo vidimus omnes

Omnia : nanique solent similis quos cura fatigat 4-5

Longius esse retro ; tenet hos millesimus annus

SoUicitos, pudet hac ahos consistere meta.

Nulkis ad aetatem propriam respexit, ut erret

Musa parum notos nuUo prohibente per annos

Liberior; Trojamque ideo canit ille ruentem, 50

iUe refert Thebas, juvenemque occultat Achillem,

nie autem Emathiam romanis ossibus implet.

Ipse ego non nostri refcram modo teraporis acta,

Marte sed Ausonio sceleratos funditus Afros

Eruere est animus, nimiasque retundere vires. 55

32. Arma pro dotia in ms. B, C, D.

34. Mea in ed. Bas., meo iri omnibus ms.

35. Dirum in ed. Bas., durum in ms. A, B, C, D. 43. Juval pro solent in ms. E.

46. Isse pro esse in ms. B, E, F.

52. Elinm pro autem in ms. B, C, D.

53. Noslris in ed. Bas., nostri in omnibns ms.

84

At semper te corde gerens properansque reverti,

Rex, iter hoc ingressus agam, tua maxima facla

Non ausus tetigisse prius ; magis illa trahcbant ;

Sed tremui me lequc videus atque omnia librans.

Ingcnium tentare hbet, si forte secundis 60

r.esserit auspiciis : sohdis tunc viribus alta

Aggrediar, namque ipse aderis, mequc ampla videbit

Inclyta Parthenope redeuntem ad moenia rursus

Et Romana iterum referentem serta Poetam.

Nunc teneras frondes humih de stipite vulsi, 65

Scipiade egregio primos comitante paratus ;

Tunc vahdos carpam ramos ; tu nempe juvabis

Materia, generose, tua, calamumque labniitem

Firmabis, meritumque decus continget amanti

Ahera temporibus pulcherrima laurea nostris. 70

Quse tantis sit causa mahs, quse cladis origo Qua^ritur, unde animi, quis tot tolerare coegit Dura pererrato vahdas furor iequore gentes, Europamque dedit Libyae, Libyamque rebellem Europa3, aherno vastandas turbine terras. 75

At mihi causa quidem studii non indiga longi Occurrit radix cunctorum infecta malorum Invidia, unde oriens extrema ab origine raors est : Atque ahena videns tristi dolor omuia viihu Prospcra non potuit ilorentem cernere Romam. 80

yEmula Carthago surgenti inviderat urbi ; Sed gravius tuht inde parem, mox viribus auctam

61. SoiiduH in ed. Bas., wlidis iii uninibus iiis.

62. Iitgrediar iii ed. Bas., agfjredKn iii oiiinibus nis. 67. Ut in cd. Bas., tu iii omnibus ins.

8S

Vidit, ct imperio domina3 parerc potentis,

Ac leges aiidire novas, et ferre tributum

Edidicit, tacilis intus sed plena querelis, 85

Plenaminis ; frenum funesta superbia tandem

Compulit excutere, et clades geminare receptas.

Angebant dolor atque pudor servilia passos

Multa viros, animisque incesserat addita duris

Tristis avaritia, et nunquam satiabile votum. 90

Permixlffi spes amborum, optatumque duobus

Imperium populis, dignus sibi quisque videri

Omnia cui subsint, totus cui pareat orbis :

Praiterea damnumque recens, injuriaque atrox

Insula Sardini^e amissa, et Trinacria rapta 95

Atque Hispana nimis populo confinis utrique,

Omnibus exposita insidiis, aptissima praedae

Terra, tot infandos longum passura labores.

Haud aliter quam quum medio deprensa luporum

Piuguis ovis, nunc huc pedibus, nunc dentibus illuc 100

Volvitur, inque tremens partes discerpitur omnes,

Bellantum proprioque madens resupina cruore.

Accessit situs ipse loci ; natura locavit

Se procul adverso spectantes littore gentes,

Adversosque animos, adversas moribus urbes, 405

Adversosque Deos, odiosaque numina utrinque,

83. Imperia in ed. Bas., imperio in omnibus ms. 88. Angebat in ed. Bas., angebant in omnibus ms. 93. Totius in ed. Bas., lotus in ms. A, C, D, E. 96. Urique in ed. Bas., utrique iii omnibus ms. 100. Rapidus pro pedibus legitur in ms. A, B, C, D ; quod sane in- telligi non potest. Rapidis in ms. E, F.

105. Deos pro animos in ms. A.

106. Animos pro Deos in ms. A.

Sfi

Pacatiqiie nihil, ventos elementaque prorsus

Obvia, et infesto luctantes ;uquore fluctus,

Ter gravibus certatum odiis et sanguine niuUo ;

At coeptum primo profligatumque secundo HO

Est bellum, si vera noles; nam tertia nudus

Prajlia finis habet, modico confecta labore.

IMaxima nos rerum hic sequimur, mediosque tumultus ,

Eximiosque duces et inenarrabile bellum.

Ultima sidereumjuvenem lassata procellis 145

Hesperia, excussamque gravi cervice catenam,

Ausoniumque jugum Romanaque senserat arma.

Jam fuga praecipites longe trans «quora Poenos

Egerat; horruerant animos, dextramquc tonantis

Fuhnineam, moresque ducis, famamquc geuiisquc, 120

Armorumque novas artes atque orsacruentis

Nobihtata mahs. Vix tandem littore Mauro

Perfidus ingentem respectans Hasdrubal hostem

Tutiis erat : sic venantum perterritus acrem

Respicit atque canum cerviis post terga tumultum. 125

Montis anhcla procal de vcrtice coUa reflectens

Constitit Oceano domitor telluris lber;c

Qua labor ambiguus vatum, pelagiquc coUuunas

Verbenit Herculeas, ubi fessus mergitur aUo

Phoibus, et a3Stivo detergit pulverc currum. 130

Hic ubi non visuUa manu mortahs, at ipsa

H3. [lic omissum in ms. A. Medicos iii ed. Bas., medios iii om- iiibus iiis.

H9. Uorruerantque pro horrucrant iii ms. B, C, D. 120. Decusiiue pro yeuusque in ms.A. •123. Urijeulein pro iuijcnlvm in ins. E, F et cd. Bas. 148. Pelugis iii cil. Bas.,/)t'/fif/i in omnibus ms.

87

Omnipotens adversa aditum natiira negabat.

Constitit, atque avidis prjereptum faucibus hostem

Indoluit vicisse parum : jam blandior aigrum

Non mulcet fortuna animum ; Garthagine recta 135

Gloria gestarum sordebat fulgida rerum.

Nempe videbat adhuc profugum longinqua tuentem

Lentaque semineci vibrantem spicula dextra.

Turbida quin etiam rumoribus omnia miscens,

Fama procul nostro veniens crescebat ab orbe 140

Arcibus instantem Ausoniis volitare sub armis

Hannibalem, patriaique faces sub moenia ferri ;

Illustres cecidisse duces, ardere nefandis

Ignibus Hesperiam, atque undantia ca^dibus arva.

Urgebat vindicta patris, pietasque monebat 145

Ut coeptum sequeretur opus : nam sanguine saivo

Ceesorum cineresque sacros umbrasque parentum

Placari, atque Itala detergi fronte pudorem.

Hic amor assiduum pulsabat pectora clari

Scipiadae, in frontem eUciens oculosque juventa 150

Fulgentes calido generosas corde favillas.

Anxia nox, operosa dies, vix uUa quietis

Hora duci : tanta indomito sub pectore virtus.

Has inter curas, ubi sensim amplexibus atris Nox udara laxabat humum, Tithonia quamvis 155

Uxor adhuc gelidumque senem complexa foveret,

137. Tenentem in ed. Bas., tuenlem in omnibus ms. 141. Astantem pro instantem in ms. E. 145. Movebat in ed. Bas., riwnebat in omnibus ms. 148. Detergit in ed. Bas., detergi in ms. C, E. 155. Laxavit pro laxabat in ms. B, C, D.

- 88

Necdumpurpureo nitidas a cardine valvas

Vellere, seu roseas aus» rescrare fencstras

Excireut dorainani farauke qua? saecula volvunt,

Fessus et ipse caput posuit. Tuni luinina dulcis iGO

Victa sopor clausit, coeloque emissa silenti

Unibra ingens, faciesque patris per nubila raptini

Adstitit, ostendens caro pra^cordia nato,

Et latus, et multa transfixura cuspide pectus.

Diriguit totos juvenis fortissiraus artus, 165

Arrectaeque horrore comse. Tunc ille pavcntem

Gorripit, et noto pcrnmlcens incipit ore :

« 0 decus EBternum, generisque araplissima nostri

Gloria, et o patria3 tandem spes una labanti,

Sistc raetum memorique aninio raea dicta recoude. 170

Optiraus ecce brevera, sed quje, nisi despicis, horam

Multa ferat placitura dedit moderator Olympi.

llle meis victus precibus stellantia coeli

Limiua, perrarum raunus, patefecit, el arabos

Viventem penetrare polos permisit, ut astra 175

Me duce et obliquos calles, patriteque labores

Atque tuos, etadhuc terris ignota sororum

Stamina, tum rigido contortum pollice fatura

Aspicias. Hucflecte animura. Viden illa sub austro

Moenia, et infami peritura pakitia monte 180

Femineis fundata dolis? Viden ampla furentum

Concilia, et tepido stillantera sanguine turbam ?

162. Rapti \n ed. lias., raplim in nis. A,B, C, D, E.

165. TotHS, actus, in ed. Bas., lolos, artufi, in oiiuiibiis ms.

169. Lubantis pro labauti in ms. E.

1 4. Terrurum \n cd. I?as, perrarum in onmibus ms.

178 Tui/i in ed. lias., tu ia nis. A, ciim in ms. E.

80

Heul niraium nostris urbs insiguita ruinis !

Heu! nuribus, tvux terra, Italis iteriim arma retentas

Fracta semel, vacuisquo iterum struis agmiuabustis? 185

Sic Tibrim indomitum, segnissime Bagrada, temnis?

Sic modo, Byrsa ferox, Capitolia despicis alta?

Experiereiterum, et dominam per verbera nosces.

Is tibi, nate, labor superest, ea gloria justo

Marte parem factura Deis. Ha3c vulnera juro 190

Sacra mihi merito patri;e quibus omne rependi

Quod dederat, quibus ad Superos Mavortia virtus

Fecit iter, non ulla meos fodientibus artus

Hostibus. atque abeunte anima mihi multa dolenti

Occurrisse prius tauti solamina casus, 195

Quam quod magnanimum post fuuera nostra videbam

Ultorera superesse dorai ; spes ista levabat

lude metus alios. )> Hiuc sensum mortis airi:i:;r

Talia narrantem percurrit, et impia moestis

Vulnera lurainibus, totumque a vertice corpus 200

Lustrat adusquepedes ; at raens piaproniinet extra :

Ubertiraque iluunt lacrymae, nec plura parantera

Sustinuit, mediisque irrumpens vocibus orsus :

« Heu, heu ! quid video? Quisnam mihi pectora duro

Gonfixit mucrone parens? Qu» dextra verendam 205

Gentibus immerito violavit sanguine frontem ?

Dic, genitor, nil ante queas comraittere nostris

Auribus. » H;ec dicens, alto radiantia flexu

184. Mitibus in ed. Bas., nurihus in omnibus ms. 191. Rependi in ms. A et F, refudi in aliis.

203. Erumpens in ed. Bas., irrumpens in omnibus ms.

204. Quisnum hcvc milii in ms. B, C, D, E, et in ed. Bas.

207. Velis pro queas in nis. E.

208. Flexu pro fletu quod, licet in omnibus ms., sensu carct.

'.10

Sidera visus erat sedesque implesse quietas,

Infima si liceat summis .Tquarc, marina 210

Piscis aqua proiugus fluvioquc repostus amocno

Non aliter stupeat si jam dulcedine captum

Vis salis insoliti et subitus circumstet amaror,

Quam sacer ille chorus stupuit, namque hactenus irai

Et dolor, etgemitus, et mens incerta futuri, 215

Atque metus mortis, mundique miserrima nostri

Milha curarum rapidae quibus optima vit;e

Tempora et in tenebris mehores ducimus annos.

lUic pura dies, quam lux aeterna serenat,

Quam nec luctus edax nec tristia murmura turbant ; 220

Non odia incendunt nova res auremque deorum

hisuetus pulsare fragor pietate recessus

Lucis inacessae tacitumque impleverat axem.

At pater amplexu cupido precibusque modestis

Occupat, et gravibus cohibet suspiria dictis : 225

« Parce, precor, gemitu, non hunc tempusque iocusque

Exposcunt ; sed visa animum si vulnera tangunt,

Usque adeo juvat et patrios cognoscere casus,

Accipe, nam paucis perstringam plurima verbis.

Sexta per Hesperios penitus victricia campos 230

Nostraque signa simul Romanaque viderat eestas ;

Cummihijam belhque moras curasque peroso

213. Amator iii ed. Bas., amaror in omnibus ms. 216. Miseria in ed. Bas., miserrirna in omnibus nis. 223. Tacitum in ed. Bas., tacitumque in omnibus m?. 226. //oc pro fiunc in ms. E.

228. Patrios in ms. A, E, F, proprios in ms. B, C, D, prinios in cd. Bas., agnoscere in ed. Bas., coijnoscere in ms. A. 232. Jam, in oninibus nis., oniiltitur in ed. Bas.

01

Consilium teste eventu, fortuna, dedisti

Magnificum infelix fido, ut cum fratre viritim

Sollicitum partirer onus, geminumque moranti 235

Incuterem bello calcar. Sic alite Iseva

Distrahimur tandem, et scissis legionibus ambo

Insequimurlate sparsis regionibus hostem.

Nonduni plena colis jani stamina nostra sorores

Destituunt fessae, jam mors sua signa relinquit. 240

llicet imparibus veriti concurrere fatis

Fraudis openi dubio poscunt in tempore Poeni.

Ars ea certa viris et nostro cognita damno,

Celtiberumque animos quibus auxiharibus arma

Fratris ad id steterant pretio corrumpere adorti. 245

Persuasere fugam nostrorum exempla per a3vum.

Ante oculos gestanda ducum, ne, roborefreti,

Externo proprio non plus in niihte fidant.

Objicit ihe Deos, jus, fas, etinania verba :

Raptim abeunt tacitoque vale. Vis quanta metaUo est ! 250

Di, pudor, alma fides, uni succumbitis auro !

Prresidio nudata acies fraterna retrorsum

Avia constituit notosque recurrere montes.

Haec visa est spes una duci ; premit hostis acerbus,

Doctus ad extremum cedenti insistere tergo. 255

Me quoque jam magno distantem Punica tractu

236. Injicerem pro inctiterem in ms. B, C, D. 240. Reliquil pro relinquit in nis. F.

243. Nostra incognita in ed. Bas., nostro cognita in omnibus nis.

244. Celtiberumque in ed. Bas., et jure (vide TiT. Liv., xxv , 33) Celtarwnque in ms. A, B, G, D, F.

248. Extremo in ed. Bas., externo in omnibus ms. 255. Cedenti in ms. E et in ed. Vcnet., caedenli in ed. l?as et in aliis nis.; ab extremo pro ad exlremum m ms. E.

92

Agmina cingebant, qua) clara novus auxerat hostis

Improbus insultans : visum et milii ccdere fato

Nequidquam vetitum caro me jungere fratri.

luferior numero multum tribus undique castris 260

Vallabar, multumque locis urgebar iniquis.

Ferrum aderat ; spes nulla fugae : quod fata sinebant

Tempore in angusto, durissima pectora ferro

Pandimus, et vafras Erebo detrudimus umbras.

Ira dolorque dabant animos ; ars bellica nusquam 265

Consibique nibii. Geu dum velamina pastor

Fida gerens apibus bellum movet improbus ahnis :

Nocte sub obscura trepidant, mox dulcia mcestai

Excedunt inopi substracta cubilia cera.

Inde ruunt caecaeque fremunt, caecoque volatu 270

Importuno instant capili : stat cahidus hostis

Inceptique tenax (postquam irrita vulnera victor

Eruit ) extirpatque piae cunabula gentis :

Sic ( ea ) sola salus miseris et summa voluptas.

hivisam jacuhs gladioque uhore cohortem 275

Tundimus et rapidas in vuhiere hnquimus iras.

Uh ex composito stabant, ceu flantibus austris

Aerius constitit Eryx, atque astriger Atlas.

Quid moror? incauti armorum subnube virumque

Obruiraur ; fortuna suum tenet iuvida morem 280

Adversata pios. Gehdus mihi pectore sanguis

Haeserat; agnosco insidias mortemquepropinquam :

Necmihi sed patria3 metuens, protempore raptim

Ingredior diclis cuneos firmare labantes :

268. Flentes m ed. Bas , moRStcB in omnibus ms.

269. Subtracta in uno ms. E, substrala in aliis. 280. Invidia in ed. Bas., invida in omnibus ms.

93 - c( Hac via praeclari , miles, patet ardua leti. 285

I duce me, quem s.-ppe alias majore profecto es Fortuna, nunquam fama meliore, secutus. Nonacies ferri, facies non obvia mortis Terreat; exiguo decus ingens sanguine Mavors Objicit, et caros illustrat c?Bde nepotes. 290

Nosce genus, patriamque libens amplectere sortem. Ignavum fortemque mori, ne tangere damno Naturailex unajubet, breve tempus utrique. Jam licet et terrffi pelagique pericula cessent ; Ultro aderit suspecta dies. Hoc fortibus unum 295

Contigit ut Iffiti morereutur ; ca^tera flendo Turba perit, lacrymasque metu diffundit inertes : Hora brevis longs. testis venit ultima vitffi. Ergo age : si Latio quisquam de sanguine restat Morte palam facito ; nam dum fortuna sinebat 300

Vicimus, et nostris exibant funera dextris. At modo corporibus (cedunt quando omnia retro) Sit satis obstruxisse viam. Per pectora nostra, Perque truces oculos vultusque in morte tremendos Transccndaut : talem libet bis opponere montem. 305 His claustris vallare aditus ; sciat horrida veros Barbaries cecidisse viros, et pallida quanquam

285. Hcrc in ed. Bas., hac \n ms. A, B, C, D, E.

292. Me in cd. Bas., ne in oninibus ms.

293. Lux in ed. Bas., lex in omnibus ms.

293 Suspectu in cd. Bas., siispecta in omnibus ms. 296. Conlinyit in ed. Bas., contigit in omnibus ms. 305. Mortem in ed. Bas., montem in omnibus ms. Componere pro opponere in ms. A.

307. Teligisse pro cecidisse in ms. B, C. D.

94 -

Haud spernenda tamen Romana cadavera calcet. Accelera, bene nata cohors ; in limine mors est Invidiosa bonis, Romanas semper adaras 310

Gum lacrymis recolenda piis et thure perenni. » TaUbus accensi cocimt, ct grandinis instar Scissa nube ruunt in tela micantia : primus Et circumfusos feror irrediturus in hostes. Gonsequitur devota neci fortissima pubes. 315

Sternimuset morimur : paucis tot milha contra Quid rehquum? Sedfatapu nunc ultima fratris . Exspectas; neque enim Hesperia fehcior ora. nie quidem extremo fati de turbine frustra Surgere conatus, magncC sub mole ruince 320

OppressLisque itidem, nec mors magis ulla decebat Ahera quam fratris : fuerat concordia vita^ Mira vel exiguis nunquam interrupta querehs. Una domus, victusque idem; mens uua duobus Et mors una fiiil ; locus idem corpora servat 325

Araborum ac ciueres. Huc tempus ferme sub unum Venimus, hic nobis nulla est jam ciira vctusti Garceris ; ex alto sparsos contemnimus artus, Odimus et laqueos et vincula nota timemus, Libertatisonus;quodnunc sumus, ihud amamus. » 330 nie autem ihacrymans : « Tua me, tua, care, profundo Gorde premit pietas, genitor ; sed mohis inersque Uhio verborum seraper fuit optiraa reruni. Dic tamen, o sancte parens, au vivere fratrem

308. Speranda in ed. Bas., spernenda in omniljus ms. 31-2. Incensi pro accensi in ms. A. 321. Dicebat in ed. Bas., decebal in ms. A, B, C, D, E. 326. El in ed. Bas., ac in omiiibus ins.

- 9b -

Teque putem, atque alios quos pridem Roma sepultos 335

Defunctosque vocat? » Lente pater ipse loquentem

Risit, et : « 0 quanta miseri sub nube jacetis,

Humanumque genus quanta caligine veri

Volvitur! haec, inquit, sola est certissima vita.

Vestra aulem mors est quam vitam dicitis : at tu 34.0

Aspice germanum, viden ut contemptor acerbae

Mortis erat ? Viden iudomitum sub pectore robur ?

Et vivum dccus et flammantia luminafronti?

Quin etiam a tergo generosum respicis agraen?

Hos mibi defunctos audebit dicere quisquam ? 3-45

Et tarnen egregios humani sorte tributi

Efflavere animos ac debita corpora terrse

Liquerunt. Cernis nitido venientia contra

Per purum radiare diem lecta agmina vultu ?

Imo, ait, eximie, nec quidquam dulcius unquam 350

Hos vidisse oculos memini, sed nomina nosse

Est animus ; tibi ne, genitor, contraria mens sit ?

Per Superos, ipsumque Jovem, solemque videntem

Omnia, per Phrygios, si qua est ea cura, Penates,

Per siquid patriai venit huc dulcedinis, oro. 355

Aut ego fallor enim, aut quosdam hoc ex agmine novi

Et mores habitusque virum faciesque gradusque :

337. Mifter in ed. Bas., miseri in omnibus nis,

341. Erat pro eat in ms. A, B, C, D.

346. Sorti in ed. Bas., sorle in omnibus ms.

349. Lceta pro lecla in ms. E, F.

350. Jamque pro imo in ms. A.

352. Nec in ed. Bas., ne in omnibus ms. 354. Plirygias iii ed. Bas., Phnjgios iii omnibus ms. 357. Gressumque manmque in ed. Bas,, faciesque gradusque in omnibus ms.

- 96

Insolitiiin licel ora micent, tamen ipse recordor.

Vidi etenim et patria nuper conviximus urbe.

Vera quidem memoras. Fraus hunc modo rebus ademit 360

Punicaterrenis ; periit congressus iniquo

Crednlus state heu ! nimium Marcellus in illa.

Iste memor finis lateri latus admovet ultro

Nobiscumve libens coelo spatiatur in amplo.

Crispinuslongc sequitur, quemperfidus uno 365

Absumpsisse die tentaverat hostis ; atillum

Languida dilatae tribuerunt vulnera morti.

Alter ibi cecidit moriens ubi furta latebant,

Inde levis recte penetrans huc spiritus : ilHc

Frigida carnifici dimisit membra cruento. 370

En Fabium coelo raajestas maxima tanti

Nominis ac rerum jubet {illd) habitare sereno.

Cerne ducem quantum, hcet hic cunctator ab omni

Dictus erat populo ! Tamen ingens gloria tardis

Debita consiliis viget. Hunc non flamma nec ensis 37.5

Eripuit Latio, sed dum raagis armaprcmebant

Punica, tranquilhmi tuUt huc annosa scnectus.

Sed raagis ardentemque animis pugnasque frementem

Cerne per insidias indigno funere Gracchum

Corpore sechisura vahdo, et pollentibus arrais 380

Prieterea /Emilio niraium fors invida Paulo.

Aspice magnaniraura terebrant quot vulnera pectus !

358. Micant in ed. Bas., tnicenl in omnibus ms.

371-377. Hi seplem versus, qui hunc locum in omnibus ms. occu- pant, alias in ed. Bas., mutato ieviter sensu, leguutur. Vide v. 500. In versu 375 nec ensis pro non ensis, quod undiquc iegilur.

381. Sors in ed. Bas., fors in ms. A, B, D, E, F el in ed. Venet.

382. Terrebant in ed. Bas., lerebranl in ms. A, B, C, D, E.

- 97 -

Cannensi Romana die defleta supremiim

Fata putans renuit cladi superesse, sed ultro

Oblatum contempsit equura, multumque rogantem 385

Reppulit et nimium respondit : « Viximus, at tu

Macte animi virtute puer, discede, tuumque

Victururaabde caput, teque ad meliora reserva.

Dic patribus muniant urbem, dic moenia firment ;

Condiscaut extrema pati, namque improba sa^.vas 390

Ingeminat fortuna minas, hostisque cruentus

Victor adest : Fabio mea verba novissima perfer ;

Dic me jussorum meraorem vixisse suorum ;

Dic memorem te teste mori ; sed fata feroxque

Collega ingenti turbarunt cuncta tumultu. 395

Nuda loco caruit virtus, tulit impetus illam :

Effuge dum morior, ne forsan plura loquendo

Sim tibi causa necis. » Dicentem talia ferro

Circumstant, volat ille levis, timor allevat artus,

Et plumas adjungit equo et calcaria plantis. 400

Anxia ceu volucris ubi niduui callidus anguis

Obsidet; hinc visffi sese subducere morti

Optat, et hinc dubitat sua dulcia viscera iinquens.

Infehx pietas tandem formidine victa

Cedit, et incussis serum sibi consulit ahs ; 405

Vicinaque tremens respectat ab arbore fatum

Natorum rabiemque ferae, et plangoribus omne

Implet anhela nemus, strepituque accurrit amico.

388. Adde in ed. Bas., abde in omnibus ms. 29i..Profer p ro per/er in ms. A.

401. In ms. E et F legitur genitrix pro volucris, obscmius quiden^ verbum, quod unam saltem prosodite culpam tollil. 404. Vila in ed. Bas , victa in omnibus ms. 408. Occurrit in ed. Bas., accurril in omnibus ms.

7

98 -

Sic ibat juvenis raemorandiis siepe retrorsnm

Liimina ma'sta ferens. Videt ingeus surgere campis 410

Naufragiura, videt imraitem post publica Pcenum

Funera sacra ducis fodientem pectora duris

Ictibus, et coelum gemitu pulsabat inani.

Quidmoror? innumeram licet internoscere turbara

Caesorum bocbello juvenum patria-que cadenlum 415

Scibcet immenso studio, dum hedere quffirit

Civibus, atque inopem spoliat dum fortibus urbem,

Complevitcoelum nostrisferus Hannibal umbris. »

TaUa dum genitor memorat, suspiria natus

Alta trabens : « Licuit, fateor, cognoscere quidquid 420

Optabam magis etvultus spectare meorum.

Csetera ni prohibes (nihil est sermone secundi

Patris amabilius), quin tu modo cominus, inquit,

Ailoquere atque aures quam primum invade paratas, »

His dictis tuht ante gradum frontemque modestam 425

Demisit, patruumque tenens, sic incipit ore:

« 0 venerande mihi vcro nunquamque parentc

Care minus, si vestra Deus dedit ora videre

IMortalesoculos, alti silimina nuindi

Indignoque raihi claruni reseravitOlympum, 430

Da precor exiguam nostris affatibus horam ;

Nam brcve tempus adest, moneorque in castra reverti

Oceani subuixa vadis, ubi maxima Galpes

linpcnd('l polaio rodumque cacumine pulsat.

418. Con-.pliitiiit iii ed. Bas., cumplcvil in ms. X, B, C, I). 427. Venerandii iii cil. Bas., venernnde in omiiihus ms. 4^8. Clare... i,usira in eil. Bas., care... vestra iii omiiibus ms. 4-29. Luinina in ed. BdS., liniinu in omnilnis ms. 430. Scrvavil in ed. Bas., reseravil in omnihns ms.

99 -

Illic me Roinana manent modo signa, ducemque 435

Exspectant rapidum ; hoc tandem stat limite bellum. »

Suscipitamplexu juvenem placidissimus heros,

Atque ita : « Si jussu Superum mortalia coelo

Membravehis, nec enimtam magni muneris auclor

Alter erit, summum hoc equidem tibi contigit uni -440

Eximiumque decus, quam de tecoucipiam spem,

Dictu difficile est, cui tantam numina vivo

Coucessere viam; nam ni divinus inesset

Spiritus, hoc homini nunquam fortuna dedisset

Quffi faciles dispensat opes. Arcana videre 445

Goehca, venturos longe prtenoscere casus,

Et fatum pra^scire suum, speclare beatas

Has animas, subterque pedes radiantia sohs

Lumina et adversos tam vastis tractibus axes,

Haec nunquani fortuna dabit, quia cuncta potenti 450

Sunt servata Deo : qui si te hmiine tanto

llhistrat, quonam te ahi diguentur honore?

Non ergo immerito fractos passimque jacentes

Hesperiae campis totiens despeximus hostes :

Vidimus et nostrae vindictam mortis. Ab iila 455

Egregiae pietatis habes per saBCula famam.

Quidhbet hinc aude, mecum nam protinus aurem

Invenis atque animum vacuum ; quin ocius ergo

Ingredimur, fandoque brevem cousumimus horam.

Dic, ait is, si vita manet post busta, quid almus UM)

4i0. Hic versus deest ia ed. Bas.; legilur aulem, alifiiiando de- fonnalus, in omnibus ms.

44i. floc lioinini nnnquam ut in ms. E, alias legilnr : fKind qun- quam hoc honiini.

4-52. Alio iliqnelur in ed. Bas., olii diijnenlur in oninilnis ms.

m

Testatur genitor ? Sique haec est vita perennis,

Nostra autem morti similis, quid deraoror ultra

In terris? Quin huc potius quacumque hcebit

Evolat assurgens animus teUure rehcta ?

Non bene sentis, ait ; Deus hoc naturaque sanxit 465

Legibus ;eternis hominem statione manere

Corporis, edicto donecrevocetur aperto.

Non igitur properare decet, sed ferre modeste

Qiiantulacumque brevis siiperant incommoda vitse,

Ne jiissum sprevisse Dei videare, quod ista 4.70

Sunt geniti sub loge homines, ut regna tenerent

Infima ; namque ilHs custodia credita terrae

Et rerum quas terra vehit, pelagusque profundum.

Ergo tibi cunctisque bonis servandus in ista est

Carne animus propriamque vetandus hnquere sedem 475

Nobihbus curisstudioque amore videndi,

Promineat ni forte foras corpusque relinquat

Ac longe fugiat sensus sequc ingerat astris.

Hic decet egregios animos, hic exitus est quem

Divini fecere viri meliora sequentes. 480

Sed dum memljra vigeut, brevis est mora, suscipe nostri

Consilii quid summa velit. Tu sacra fidemque

Justitiamque cole; pictas sitpectoris hospes

Sanctatui, morumqne comes , quae debitavirtus

461. Vila legiUir l.inUuu ia ms. A, vera in aliis. 463. Non sic, care nepos; Deiis in ms. E. Ccrlissiine pro nalura- que in ms. A.

474. Cunclis in ed. I5as., cunctisqiie in omnibus ms. 473. Velarnur in cd. Ras., velandus in omnil)us ms. 477. Foras omissum in ed. Bas. 483. JusHliam \n ed lids.,juslitiamque in ms. D, E, F.

101

Magna patri, patrise major, sed maxima summo 485

Ac perfecta Deo ; quibus exornata profecto

Vita via in cceluni est, qusi vos huc tramite recto

Tunc revehat, cum summa dies exemerit istud

Garnis onus, puraeque animam transmiserit aurae.

Hoc etiam raeminisse velim : nil gratius illi 490

Qui coelum terrasque regit, dominoque patrique,

Actibus ex vestris, quam justis legibus urbes

Conciliumque hominum sociatum nexibus sequis.

Quisquis enim ingenio patriam seu viribus alte

Sustulerit, sumptisque oppressam juverit armis, 495

Hic certum sine fine locum in regione serena

Expectet vereeque petat sibi prsemia vitae,

Justitia statuente Dei ; quee nec quid inultum

Nec premio caruisse sinit. » Sic fatus, amoris

Admovitque faces avido stimulosque nepoti. 500

Ecce autem interea venientum turba, nec uUi

Nota fuit facies : habitus tamen omnihus unus,

Sidereoque levis fulgebat kmiine amictus.

Augusta pauci procul omnes fronte prffiibant,

Jam senioque graves et majestate verendi. 505

485. Magni in ed. Bas., niagna in ms. A, B, C, D, F. 488. Illud pro istud in ms. A.

490. Monuisse pro meminisse in ms. E, F et ed. Bas.

491. Terramque pro terrasque in ms. B, C, D.

492. Nostris in ed. Bas., vestris in ms. A, B, C, D. 495. Adjuveril pro juverit in ms. F.

499. Pretio in ed. Bas., pre^nio in omnibus ms.

500. Hic interjecere editores Basilienses septem versus ante cons- criptos (v. 371-377), quorum non est liic locus; ideoque verba ali- quot mutaverunt, unum versum addiderunt, ita ut quidam foret in sententiis continuus ordo. Heec igitur in ed. Bas. leguntur inter V. 500 et 501 :

- 102

Hfec acies regnm estquos tempora prima tulerunt. (( Urbis, ait, nostree frons arguit inclyta reges, Romuli ecce prior famosi nominis auctor : Publicus ille parens. Cernis, dulcissime, quantus Ardor iuest animo ; talem ventura petebaut 510

Regna virum. Veuit incessu moderatior alter Relligione nova populum qui temperet acrem. Hic virtute prius patriae Curibusque Sabinis Insignis, nostramque ideo transveclus in arcem est. Aspicc sollicitum, monitu ceu conjugis almas 515

Inslituat ieges et euntem dividat annum. Extulit liunc naturasenem, primoque sub ;evo Hauc babuit frontem, sic tempora cana genasque. Tertius ille sequens, qua tu nunc uteris, omnem Militia3 expressit regura fortissimus artem ; 520

Fulmiueus visu, victus quoque fulmine solo. nuartus arat muros et Tibridis ostia fuudat, Prsesagus quas totus opes huc convehat orbis,

Accensoquc diici simiil ha3C placidissimus addit : Kn Fabiuni ccelo niujestas maxinui tanli Nominis ac virtiis ct Ju|ipiter ipsc rcserval : Cerne ducem fjuantiim, iicct hunc cunclator ab omni Oictus erat populo ; tainen ingens gloria tardis Deitita consiliis vig;el. Huric non flamma, nec ensis Kripict Latio, sed dum magis arma tonabunt l'unica, tranfjuilla feret hoc annosa vetustas. 506. Acies in ed. Bas , facies in ms. A.

512. Temperat \n ed. Bas., tempeiel in omnibusms.

513. Currilius in ed. Bas., Curibus in ms. B, C, D, nuribus in ms. A.

514. Nuslraque in ed. Bas., noslramque in omnibus ms. 516. Instilnit in cd. Bas., instituat in omnibus ms. 519. Ille quiilem pro ille sequens in ms. E.

523. Tulus in ed. Bas., tolus in omnibus ms.

103

Biffida primsBVO connectens moenia ponte.

Frons quinti mihi nota pamm, sed suspicor illum 525

Quem nobis regem longe dedit alta Corintlios.

Ille est haud dubie ; video tunicasque togasque

Et fasces trabeasqiie graves sellasque curules,

Atque leves phaleras et cuncta insignia nostri

Imperii, currusque et equos, pompasque triumphi. 530

lUuni autem numero quem cernis in ordine sextum

Servihs solio regem transmisit origo,

Et nomen servile manet, sed regia mens est.

Dedecus hic generis pietate piavit et actis ;

Condidit et censum prior, ut se noscere posset 535

Roma potens, altumque nihil sibi nota timeret. »

Finierat; tunc ille iterat : « Silecta recordor,

Romuleo cinxisse comas diademate septem

Audieram, totidem cognomina certa tenebam ;

Alter ubi est igitur? FiU carissime, dixit, 540

Hqc et luxus iners et dura superbia nunquam

Ascendunt ; illum sua pessima crimina Averno

Merserunt ; atroxque animus, nomenque superbum.

Hunc exposcisenim qui sceptra novissima rexit?

Rex ferus et feritate bonus, nam tristia passae 5-45

52i. Sic legitur hic versus in ms. A, B, C, D, F. Iri ms. E addita pro hiffida, in ed. Bas. sectaque pro biffida.

526. Corinthos in ms. A et F, Corinlkus in aliis.

528. Faces in ed. Bas., fasces in ms. A, B, C, D, E. Sellas in ed. Bas., sellasque in omnibus ms.

531. Tolo pro numero in ms. E.

535 Sensutn in ed. Bas., censum in omnibus ms.

542. Ea verba : Illum sua pessima crimina Averno Merserunt, quae desunt in ed. Bas,, in omnibus ms. leguntur. Atrox in ed. Bas., atroxque in ms. A, E, F.

104

Hic libertatis priinnm Urbi ingessit amorem.

Qiiin tn aninias laitas melioraqne regna tenentes

Cerne catervatim verae virtutis aniicos. »

Tres simul ante alacres alternaqne bracbia nexi

Ibant*; hos laeto celebrabant agmina plansu .550

Unibrarum atqne omni devotum ex ordine vulgus.

Substitit adniirans : cc Qu;e tanta est gloria, dixit,

Ista trium ? Quis tantus anior connectit euntes ?

Hos idemqne parens eademque, ait, extulit alvus ;

Hinc amor : hen ! jugulos et vulnera cruda duorum 555

Aspice, ntriqne recens nitet ut generosa cicatrix

Pectore in adverso : populorum fata potentum

Ter geminis mandata viris, ut sangnine pauco

SciHcet innumeraecessarent funera gentis.

Divisisexercitibus, conspecta suorum 560

Adversisquo oculis sex nltima bella gerebant.

Libertas tunc nostra tremens simihsque cadenti

Unius ad fatum dubio sub Marte pependit ;

Unius est asserta manu. Germanus uterque

Ucciderat, populoque nimisfortuna favere 565

Coeperat Albano, nisi tertius ille superstes

Inloger et fratrum mortes et publica fata

Restituisset, agens victricia corpora campo :

5i7. Tu omissurn in ed. Bas.

552. Gloriti pro giatiu in ms. A et E.

554. Eadem iii ed. F>as., eademque in omnibus ms.

555. Crudo in ed. IJas., cruda in omnibus ms. 557. Fata pro pugna legiliir tanlum in ms. E. 559. Fuuere in ed. Bas., funera in omnibus ms. 561. Aversis in ed. Bas., adversis in ms. A, B, E, F. 567. Inler in ed. Bas., inleger in ms. A, B, C, E, F.

105

Donec sejunctos spatiis largoque cruore

Defectos, plagisque graves et cursibus haustos 570

Impiger alterno jugulasset vulnere fratres.

Id recolens nunc exultat; gaudentque vicissim

Germani ad Superos nec inulto funere missi.

Atquibus imperium virtus ea contulit ultro

Circumstant memores. Sed quid per singiila versor? 575

Millia nonne vides spatiosiim implentiacoelum ?

Piiblicolam ante alios tanto cognomine dignum,

PrcTcIarum pietate ducem, patriceque parentem? »

Lumina visendi cupidus flectebat et ingens

Agmen erat juxta, stabilera qua vergit ad Arcton 580

Lacteus innumeris redimitus circulus astris.

Obstupuit, quairitque viros et nomina et actus :

« Care uepos, si cuncta vebm memoranda referre

Alteranox optanda tibi est, ait. Aspice ut omnis

Stella cadit peiago, coelumque reflectitur, et jam 585

Candidus aurorsemeditantis surgere vultus

Vibrat et Eoa jam somnum diluit unda. »

Jam pater admonuit, fugientia sidera nutu

Ostendens, vetuitque moras : « Hoc nosse Scitis sit

Romanas has esse animas, quibus una tuendae 590

Cura fuit patrire. Proprio pars magna cruore

DiflTuso has petiit sedes, meritoque caducae

PraetuUt aeternam per acerba pericula vitam. »

569. Se virtos in ed. Bas., sejunctos in omnibus ms.

573. Nec multo in ed. Bas., nec inulto in ms. B, C, D, E, F.

588. Tum in ed. Bas., jam in ms. A, B, C, D, F.

589. Hwc in ed. Bas., hoc in omnibiis ms.

592. Effuso in ed. Bas., di/fuso in omnibus ms.

593. Pertulil in ed. Bas., prcelulit in ms. A, B, C, D, E.

LIBER SECUNDUS.

ARGUMENTUM (*).

Talibus intentus pater ndmonet ire ; sed illc Scire cupit quid lata velint. Qua3 cuncta benigne Assequilur ; quoenam preesentis gloria belli Auctorem maiieat, quiB sors urbemque ducemque, roenorum ut noii sit, victa Carlliagine poslliac, Quem pudeat sese UoinaiuB subdere genti. Inde duces magnos ot nomina rara nepotum CaBsareumque geiius : cunique his attentior audit Casiim urbis, monimenta palris casumque sepulcri.

Talibus intentum pater arripit, atque benigne :

« Tempus, ait, coelo desceudere ; gratia rara

Huc venisse fuit; patieuter abire decorum est.

Ne propera,precor, alme parens: quin digeris, inquit,

(1) E. ms. A cxcerptum. Hoc aliud in ed. Venet. legitur : Talibus inlenlum puler arripit : aniplius heros Scire futura cupit; recipit, narrante parente, Fallacis jier cuncta velit neu credere verbis Hannibalis, quem clara ducis victoria flentem Itulia patrioque prociil de littore pcllet. Inde duces alios Komana) stirpis ab illis Julius et Marius, Pompeius clarus in armis Ausoniis Divum hos sequitur clarissima proles , Augustumque genus, Itali fastigia regni, Atque graves lapsus praeceptaque sacra parentis.

2. Paucis pro rara in rns. E.

4. Digneris in ed. Bas., digeris in ms. A, B, C, D, E,

107

Paucamihi dubio, certumque remitte futuri. 5

0 nate, exigui solatia temporis, infit, Exigis, ambiguie subito tibi somnia noctis, Omniaque implicitae vanescent visa quietis.

Si qua animo raemori vestigia forte manebunt, Somnia vana tamen, mentemque errasse putabis. 10 Sed nequeo sprevisse preces : dic, nale, quod angit Temagis? Et brevibus celeri te subtrahe Phoebo.

0 genitor, si nota tibi divina voluntas,

Sique tibi ante oculos venturura est cernere tempus,

Scire velim quid fata parent, nara bella videraus 15

Aspera terribih Latium quassantia motu.

Hannibal in foribus stat perQdus, omnia retro

Versa cadunt; nostro pinguescuut arva cruore.

Tot clari cecidere duces! Vos lumina tanti

Imperii tam magna, duo cecidistis eodem 20

Tempore; tuncque Italis raptus regionibus est soi,

Magnaque sub gemina nutavit Roma ruina.

Quidsuperest? Dominam quis nunc manetexitusUrbera?

Corruet an stabit? Quod si frustra arma movemus,

Exime tot curas animo tantosque labores, 25

Somnum redde ocuhs, etmembris redde quietem.

Nam mihi si cogente Deo patriaeque cadendura est,

Quid juvat obniti contra, fatoque prenienti

Humanas afferre raanus? Moriaraur inermes;

Vivat, et in toto regnet ferus Haunibal orbe. » 30

6. Insit in ed. Bas., infit in ms. A, B, C. 11. Quid in ed. Bas., quod in nis. A, B, D.

21. Tunc in ed. Bas., luricque in omnibus ms.

22. Mutavit in ed. Bas., nulavit in omnibus ms.

29. In armis pro inermes corr. in ms. A.

30. Regnat in ed- Bas , regnel in omnibus ms.

m

Non tulit indignantem animo pater optimus : « Imo,

Imo, ait, armato latronem pellere liiscum

Finibus Ausoniae dabitur. Discedet iniquo

Inde animo, metuetque alienam linquere terram

Sanguinis ac prsedae sitiens : at moesta suorum 35

Plebs metuens, belloque nimis turbata propinquo,

Hunc repetet retrahetque domuni. Postquam Africa tanget

Littora, funesto veritus coufligere campo

Congressus volet ante tuos : tu furta caveto

Insidiasque viri ; doceant te dira tuorum 40

Funera barbarico confecta ferociter astu.

I tauien, atque hostiscrudelem conspice vultum

Et diclis intendeaureui, cautusque vigilque

Insidiosa seuis versuti percipe vcrba.

Si renuis retrahisque pedem, mihi crede, perorbem 45

Aut timidus videare ahis, aut forte superbus.

Ille quidem varia tentabit tlectere mentem

Arte dohsque novis, dulcem per singula pacem,

Paceni iterans, velansque dolos sub nomine pacis,

Unicus eversor pacis. Firmissime persta, 50

Propositumque tene; nil de patriaeque tuaque

Majestate cadat. Fremet ille, et tristia coram

Fata videns, humiles voces subraissaque verba

37. Elfera in ed. Bas., Africa in omnibus ms.

40. Doceat in ed. Bas., doccant in omiiibus ms.

41. ^s/w pro astu in ms. E.

45. Nihil in ed. Bas., 7nilii iii omnibus ms.

47. Vacua pro varia in ms. B, D.

48. ScBcula in ed. Bas., xingula iii omnibus ms.

49. Pacisque tegens sub nominc fraudem in cd. Bas., velansque dolos sub nomine pacis in omnibus ms.

50. PrcBsla in ed. Bas., persta in ms. A, C, I), E.

109 -

Ore dabit ficto ; jiivenem semperque secimdis Assuetiim casus varios iibrare monebit ; 55

Fortunae ac multa ancipiti sermone tremenda Proferet eventusque ducum. Gum nulla videbit Verba altum movisse animum, tum tristis et ira Fervidus, arma fremens bellumque, in castra redibit. Piigna erit ambiguo quam spectent fata favore, 60

Gujus ad eventum toto timeatur in orbe. Sanctior his preeerit castris, diix impius illis : Hinc virtus objecta malis, cultusque modesti Et pudor, et benesuada fides, pietasqiie, comesque Justitia et reliqua? vibrabunt arma sorores : 65

Inde furor, dokis et rabics, et nescia veri Pectora,contemptusque Dei, fervensque libido, Gfficaque perpetuis crescens sub litibus ira, Et scelerum species horrenda ac nomina multa. Victor eris bello tandem, victoria nec te 70

Efferet. Ast ilknn fortuna adversa repente Prosternet ; victus fugiet, peregrinaque tanget Littora, qua Graiis Asiam regionibus ajstus Hellespontiaci dirimit maris; omnia tandem Tentabit, regumque pedes, indignaque supplex 75

Gontinget genua, atque ahena precabitur arma, Italicas ardens iterum ruiturus in oras Si fortuna siuat ; nobis sed amicior, illa

60. Spectant in ed. BlIS., spectenl in ms. A, B, C, D, E. 63. His pro liinc in ms. E, F. 65. Tela pro arma in ms. E.

67. Deiim pro Dei in ms. E.

68. Subtilibns in ed. Bas., sub litibns in omnibus nis.

69. Horrend(E iii ed. Bas., Iiorrenda in ms. A, B, C, D. 71. Efferat in ed. Bas., efjeret in ms. A, B, E.

HO -

Jam longis satiata malis, funesta relrorsum

Consilia evertet. Quid multa? Vagabilur exsul 80

Pessimus, et lerras virus dispergetin omnes

Romanos in morte petens. Geu saxea saevum

Cum forte in triviis tempestas obruit anguera,

Ille furit, moriensque minas vomit atque venenum ;

Mille ligans caudam squamosaque corpora nodis, 8?)

HorriQcus solo aspectu, postrema cruentus

Sibila languentesque oculos attollit et ipsum

Seevit in auctorem frustra : sic turbidus iste

Mille vias moribundus aget. Quo lempore forte

Publica dum perages mandata, videbis inermem 90

Securus, faciemque trucem qua3 terruit orbem.

Colloquio festiva dies videatur amico

Tantorum felix Ephesus sermone virorum.

Fama quidem mendax falsa ciim lance nefandos

yEquat iniqua bonis, facinus dum grande tremendum 93

Horrendum dictu invenit; canit orba per orbom

Nec dirimit causas. Patriam jiivat ille cadentem,

Laudatur; multaque ahus cum strage cruentas

Captat opes regnuraque sibi jaciturusin auro,

Hic quoque laudatur. Laudabitur Hannibal atque 100

Scipio, posteritas rairabitur omnis utrumquf!.

Heu 1 par dissimile et diverso sidere terris

79. Nam pro ja;n iii ms. E.

80. Vacabitur in ed Bas., laijnhilur in omnibiis m?.

81. Dispergit in ed. Bus., disperget in onuiibus nis.

91. Uibein in ed. Bas., orbern in oinnibus nis.

92. Festina in cd. Bas., festiva iii ms. A, B, C, D.

99. /{egMwgHC sibi victurus in ed. Bas.; icgmimque jaciturus in ms. A. B, C, D ; regnumque sibi perituius in ms. K,

- Hd -

Illatum ; at vulgus discernere quanta sit intep

Magnificum ac tetrum facinus distantia nescit.

Quam subito miris animum volet ille loquendo dOo

Flectereblanditiis, seu sunthjec Punica semper

Pectora, seu laudem virtus vel ab lioste meretur

Pra3cipue, tam rara quidem verum iila jocosum

Qualiacumque tibi risum fortasse raovebunt.

Nil aliud : sic ille graves in morte reflexus d 10

Cum dederit, falsaqueanimum spe paverit amens,

Tandem Bithynica ruet imperterritus aula

Dux atrox, Urbique metum depelletet orbi.

Hostis fata vides tanto quem tempore tellus

Sustiuet AusonicB.

Quod si Romana requiris , 115

Pauca sed e medio fatorum intentus acervo Accipe. Proclivem faciet victoria pr.Tsens Ad reliquas facilemque viam, nulhnnque pudebit Quem teneat Carthago potens apprendere portum. lila jugum populos et ferre tributa docebit. iSO

Ilicet iEtolus consurget, vanus ad arma Proruet Antiochus; fratris junioris ct ihum Vincitis auspiciis, tcque orbis noscet Eous, Ut Zephyrus pridem ac pluvialis noverat Auster. Inde alia ex ahis nascentur bella, sed omnes 125

Vincet Roma minas, et totum proteret orbem.

103. Ac in C(I. Bas., at in ms. A, B, E.

105. Quod pro quatn in ms. F.

113. Ubique ined. Bus., Urbique in omnibus ms.

115. Ausoniu in ed. Bas., AusonicB in ms. A, B, C, E, F.

120, Et populos pro populos in ms. A.

1"26. Manus pro minas in ms. B, C, D.

m

Victa jiigum regna excipient, snb legibus ibunt

Mox Galat» Macedumque furor : nil regia possunt

Nomina, nil patrura egregii prodesse labores,

Magnus Alexander totiens revocatus ab urna 130

Si redeat. Mea sit qurenam sententia nosti ;

Graecia tota brevi procumbet tempore victa,

Et male caesorum poenas dependet avorum.

Hic placet et Glabrio et spectata modestia Mceni,

Flaminiiquc animus, claris qui crescere factis dSS

Incipit, et tecum tentat certamina faraae.

Res instant varia^, series quoqne longa laborum ;

Florida namque viris venit armipotentibus ,'Etas.

Haec mibi jam Scauros, Drusos, crebrisque Metellos

Insignes titulis, et nomina clara Nerones HO

Protulit; hoc olim veniet de stipite ranuis

Pestifer, ac popnlis umbra nocitnrus iniqua.

Jam sensira assurgunt rigida virtute Gatones.

0 utinam domus illa minus forct invida nostrae !

Surgunt yEmilii, quorum de gente nepotum iAb

Elige, qni nomen gestis mereatur avitum

Relliquiasque tuas ferro consnmat et igni.

Dnrior id meritis odioqne accensns honesto

Longius incedam, namqne hinc Syllamqneferocem

Pompeiosque graves animosaqne pectora Brnti 150

Ante oculos habeo, stnpeoque ubi condere ferrnm

127. Victum in ed. Bas., viclain nis. A, E, F.

130. Una in ed. Bas., urna in omniLus ms.

133. Mala pro male in ms. E.

135. Qine in cd. Bas., qui in ms. A, B, E, F.

138. Jamque in ed. Bas., namque in ms. A, C.

144. Invidia in ed. Bas., invida in ms. A, B, C, D, E.

151. Nectere pro condcre in ms. A

- 113

Audeat. Hinc rerum summa ad fastigia vcntum est,

Caesareumque genus toti dominarier orbi

Prffivideo, Quid cuncta sequar ? Non ditior unquam

Urbs animis erit egregiis ducibusque supremis. 155

Crederet hoc aliquis, Campano raptus aratro

Unus erit bello eximius, qui nostra sub Austrum

Signa ferat, Libyamque iterum premat, inclyta regum

Colla triumphali victor fracturus ab arcu ,

Bisque sub extrema Latium formidine solvat 160

Obsidionegravi, calidaque reversus ab ora,

Atque Alpes subito jussus transire nivosas,

Praeter Aquas Sextas (dicunt sic nomine vallem)

Teutonicum insigni compescat strage furorem ;

Post simili ardentes prosternat vulnere Cimbros. 165

Orbis in extremi latebras, ubi castra locasti

Nunc, juvenis memorande, novis per saecula factis

Magnus item juvenis veniet, nec dignior alter.

Nomen habet Magni. Hic Tagum, Betimque et Iberum

Coget ferrejugum, dominumque agnoscere Tibrim. 170

Hic idem nimia civem feritate rebellem

Contundet. Tibi nulla animum contingat honestum

Invidia, atque ahos patiaris ad alta volare.

NuUus erit, nullusque fuit, cui gloria tanta

154. Provideo in ed. Bas., pra-video in ms. A, B, D, E, F. 163. Sextias in ed. Bas., Sextas in omnibus ms. 165. Vulnera in ed. Bas., vulnere in omnibus ms.

167. Tuis in ed. Bas., novis in omnibus ms.

168. Dignius ulli pro dignior aller corr. in ms. A, ac subinde eril pro habet \\\ versu 169.

169. Nomine niagnus erit. Tagum hic, in ms. E. 174. Tota in ed. Bas., tanta in ms. A, B.

S

1U

Cesserit : illa novis semper parat integra partem 175

Vita brevis, rerumque venit longissimus ordo.

Quid fiet, nisi quaque suos produxerit aitas

Venturis qui sponte velint occurrere fatis ?

Sufficeret cunclis spatio si temporis unus,

Publica res poterat duce te contenta fuisse. 480

Tu siquidem laetus mecum, dum bella gerentur,

Hiceris, et juvenem egregium laudabis ab alto.

Paucaex innumeris memoro ; majora supersunt

Gesta viri plectroque aliis majore canenda.

Namque hic prsecipiti (sit fas dixisse) volatu 185

Victorab occasu descendens, victor ad ortus

Perveniet, nomenque Italum super astra levabit.

Omnia succumbent, multis fortuna triumphis

Larga volet ditare ducem ; moderatior autem

Implendusque animus paucis, quod laurea triplex 190

Stringat honesta comas, quod ter sua Roma verendo

Exslantem curru videat, contentus abibit.

Hic et piratas pelago depellet ab omni ;

Vincetur Judaea tenax, Armenia duplex;

Cappadoces Arabesque, et lato corpore Ganges, 195

Persis et Arsacides ; Rubroque a httore tandem

Omnia Yincentes rigidam veniemus ad Arcton ;

178. Ventunis in ed. Bas., venluris in omnibus ms.

179. Spaliosi in ed. Bas., spatio si in omnibus ms.

183. Patica sed in ed. Bas.,pauca ex in omnibus ms.

184. Majora in ed. Bas., majore in omnibus ms. 186. Discedens pro descendens in ms. E, F'.

191. Stringet in ed. Bas., slrinyat in ms A, B, C, D, E ; te in ed. Bas., ter in ms. A, B, C, D, E.

195. Gurgite legitur pro corpore in ms. A, B, C, D, E ; sed jam in ms. A corr, pro corpore.

H5

Et glaciale solum, Tanaim, et Moeotida duram

Riphaeosque procul tangemus in aethere montes.

Attriti longo fugient certaraine reges, 200

Et vitam simul et regnum belluraque perosi.

Caspia calcabunt victores claustra, Sabaeara

Turicremasque doraos, intacti limina templi

Intrabunt, cernentque adyti penetralia sacri.

Purpura nonillos, non gemmse aururaque raovebunt : 205

Thesauros inter medios, mucrone trementi,

Paupertas Romana venit, nec tangitur illis.

Insula non toto restabit libera ponto,

ISon tellus, seu pressa vadis, seu stantibus astris.

Aula sub imperiura veniet ditissima Cypri, 210

Creta superstitionura ingens doraus atque magistra,

Euboicumque latus, Phoebo Rhodus inclyta et undis,

Tum salis ^Egei, coelo velut astra sereno,

Cyclades effusee medio, clypeusque potentis

Trinacrise, et crasso dives Sardinia coelo, 215

Pauperiorque solo sed apricis Corsica saxis,

Et quidquid Tusco jacet cequore, quidquid Ibero,

Quidquid et Adriaco ; sed quis cum classe frementem

Tbit in Oceanum? Fortissiraus ille nepotum

Unus erit semper magno cantandus in orbe, 220

GaUica qui vario coraplebit rura pavore,

Et fluvios atri violabit sanguinis unda.

lude procul coelo et terra pelagoque repostos

199. /tJthera in ed. Bas., cethere in omnibus ms.

208. Tot in ed. Bas., toto in oninibus nis.

209. Vcigis in ed. Bas., vadis in ms. B, C, D, E.

211. Superstitionern in ed. Bas., superstilionum in omnibus ms. 219. Illi in ed. Bas., ille in ms. A, B, E, F.

UG -

Auricomos rapido calcabit Marte Britannos ; Stringet etindomito luctantem gurgite Uhenum 225

Pontibus, hostiiesque tenens cummilite fines, Tristia caeruleis Germanis bella movebit. 0 felix, si forte raodum sciat addere ferro ! Nesciet heu! noletque miser, sed turbine mentis Victrices per cuncta manus in publica vertet 230

Viscera, civili foedans externa cruore Prselia et emeritos indigno Marte triumphos. Me tamen infami tam niulta decora furore Commaculare pudet : quam turpiter omnia calcat Arabitus ! Ut totum imperium sibi vindicet unus ! 235 Primus et, exemplum rehquis, spohetque superbus TErarium, miserosque novo legat ordine patres. Haec et PharsaUcas mortes, Ephyreaque arma, Tiiapsumque et Mundam et Capitoha sanguine tincta, Omnia pra3tereo. Succedet maximus illi 2-40

Inde nepos, clara veniens a stirpe sororis. Hic mihi longinquos mittet sub legibus hidos, iEgyptumque ferox et barbara sistra moventem Uxorem Latii capiet ducis. Inde per omnem Fulminet ense diem, reges pede supprimat altos ; 24-5

224. Auricomas in rns. A, ubi manus posterior correxit auricomos; auricomos in ms. B, C, D.

225. In ms. A leg. Hiberum , quod dein in Rhenum manus pos- terior mutavit.

231. Exlrema in ed. Has., externu in omiiibus ms. 233. Infamiam in ed. Bas., infami lam in omniljus ms. 237. Tarpeiam in ed. Bas., cerarium in omnibus nis. 239. r/iopsMm pro Tharsonque quod legitur in ed. Bas. et in om- nibus ms.

243. Castra in ed. Bas., sistra in omnibus ms.

117

Hic parere ferum Romanis fascibus Histruin

Perdoceat, gemin?eque solum quod subjacet Ursae;

Hic Urbem tribus invectus de more triumpbis

Edicet toti praecepta incognita mundo :

Et sumnio celsus solio submissa videbit 250

Sceptra sibi clarosque duces atque agmina vulgi ;

Munera ferre omnes studioque ardere placendi.

Jam seniorrigidos bello contundet Iberos;

Ultimus ille labos. Eshinc tranquilla sequuntur

Ssecula ; tura gemini claudentur tristia Jani 255

Limina, et Erati jungentur cardine postes.

Inde gravem tumulo mittet veneranda senectus

Digressum ampiexu et dilectae conjugis ulnis.

Hujus post cineres video Romana reverti

Fata retro et pulchros prolabi ad turpia mores. 260

Hei mihi ! quid moreris ? Tecum moritura propago

Nominis est nostri ; sed tu tibi debita nactus

Alta petes convexa poU. Quid turba superstes !

Ludibrium mundo generisque infamia primi

Tartara conspiciet meritis Stygiosque recessus. 265

At nimium propero : video par nobile natum

Atque patrem, et gemino Gapitolia Iseta triumpho.

Laurea bina viret, duplex quoque purpura : currus

Nou videor spectare duos, contenta sed uno

It pietas; nova res equidem, et dignissima fama. 270

Corruet his ducibus Jerosolyma, victaque ferro

Inclyta relligio, et gladiis perrumpere sacra

246. Hinc pro hic ; fustibus pro fascibus in ms. E.

260. Prolabi pulchros in eti. Bas., pulchiosprolabi in ms.C, D, E,F,

266. Ac in ed. R;is., at in ms. A, B, F.

272. Pr arumper e in ed. Bas.,perrumpere in omnibus ms.

- 118

Fas erit, etpoterunt popiili peccata mereri. Ulterius transire piget, nam sceptra decusque Imperii tanto nobis fundata labore 275

Externi rapient Hispanfe gentis et Afra3. Quis ferat has hominum sordes, nostrique pudendas Relliquias gladii fastigia prendere rerum ? » Amplius urgentem quoniam frenare dolorem Non poterat, rupit lacrymis et Yoce loqnentem : 280 (t Qnid miserum, pater alme, refers? Tantumne licebit Fortunae? Prius in Stygias conversa paludes Astra cadent, prius aethereo trux arbiter Orci Victor erit solio, coelique tonabit ab arce Africa, quam Romae victrix sua jura suumque 285

Noraen in aeternumrapiat. » Nonlonga dolentem Passus ait : « Depone, precor, lacrymasque metumque : Vivet honos Latius, semperque vocabitur uno Nomine Romanum imperium; sed rector habenas Non semper Romanus aget. Quin Syria mollis 290

Porriget ipsa manum, moxGaUia dura, loquaxque Graecia, et lUyricum tandem cadet ista potestas In Boream : sic res humanas fata rotabunt. Forte sub extremos annos mundique ruentis Interitimi ad proprias sedes fortuna redibit. 295

Altius incumbes atque urbis caetera nostrcT, Fatapetes : unumhoc de pluribus ille superuus

982. Convulsa in ed. Bas. et ms. B, C, D, E, conversa in ms.

A, F.

293. Romanas in ed. Bas. et ms. C, D, E, huvianas in ms. A,

B, F.

296. Incumbens in ed. Bas., incumbes in nis. A, R, C, D.

297. Petens in ed. Bas., j)etes iu omnibus ms.

- 119 -

Abscondit sub nube Deus, sed noscere quantum

Perraissum est animi augurio, non victa sub hoste

Roma ruet (nuUique data est ea gloria genti, 300

Nulii tantus honor populo), vincetur ab annis,

Rimosoque situ paulatim fessa senescet,

Et per frusta cadet : nulla unquam, nulla vacabit

CiviUque odio et beUis furiahbus aetas.

Tempus adhucveniet, cum vixRomanus in urbe 305

Givis erit verus, sed terras lecta per omnes

Fex hominum. Tamen et tunc se malesana cruentis

Turba premet gladus, et ni fortissimus unus

Vir ahquis dignus mehori terapore nasci

Opponat sese medium, frontemque manumque 310

Litibus ostendat, superest quodcumque cruoris

Pectoribus miseris per mutua vulnera fundant.

Hoc solamen habe, quod Roma potentibus ohm

Condita sideribus, quamvis lacerata malorum

Consihis manibusque, diu durabit, eritque 315

Has inter pestes, nudo vel nomine, mundi

Regina ; hic nunquam titulus sacer excidet ilh.

Quahter annosum vires animusque leonem

Destituunt, sed prisca manet reverentia fronti

Horrificusque sonus, quanquam sit ab omniatardus; 320

Umbra sit ihe hcet, circum tamen omnis inermi

Paret silva seni : sed quis vel noscere certam

299. Vila in ed. Bas., victa in omnibus ms. 301. Honor pro honos in ms. A, B, F. .302. Ramosoque pro rimosoque in ms. B, C, D. 303. Fiusta. Semper et undique ea vox in ms. ita scribitur : frus- tra. Vide i.\, 168.

307. Mula sana in ed Bas., tnalesana in omnibus ms. 320. Horriftcus in ed. Bas., horrificusque in ms. A, B, E, F.

120 - Audeat aut rebus tanlis priBfigere nietam? Vis loquar? in finem quamvis quassanda ruinis Vivet, et extreraum veniet tua Roma sub aevum 3-25 Cum mundo peritura suo. » Sic fatus, ab alto Pectore suspirans, tacuif, dextraque sequentem Pernitidum conducit iter. Jam pronacadentis Calcabantconvexa poli, gradibusque suprema Linquebaut levibus : qui luminc terga feriret 330

Lucifer altus erat, tamen una erat umbraduorum, Atlantisqueruens de vertice plena propinqui Cynthia conspecti splendebat imagine fratris. Hic iterum genitor sacro veueranda resolvit Ora sono ; stetit eximia dulcedine mundus 335

Captus, et cBternos tenuerunt astra meatus,

« Nate prioris, ait, solamen et optima vitaj Pars mihi, qui laeto cumulas nunc gaudiacoelo, Quodque ego non rebar facis, ut spectaudo beatus Mortalem mihi me videar felicior ipso , 340

Huc aures inteude pias, et pectora veri Plena refer; mora nostrabrevis, namque invida noctis Umbra abiit, pelagusque operit jamtluctibus astra. Omnia nata quidem percnnt et adulta fatiscunt : Ncc uianet in rebusquidquam mortalibus, uudc 345

Vir etenim sperare polest, populusve, quoil ahna

3-24. Ruinosa dierum iu ed. Bas., quassanda ruinis in ms. B, C, D, E., certc e nis. A, ubi ea vox cuidam alii nunc expunctae super- scripta est.

334. In ms. B, C, D, deest vox genilor, sed in ms. B et D, manus poslerior scripsil recitiens.

341. Ilas pro liuc in ms. B, C, D.

344. Senescunt pro fatiscunt in nis. E.

346. Vir quisquam pro vir etenim in nis. E.

121

Roma nequit ; facili labuntur saeicula passu,

Tempora diffiigiunt, ad mortem curritis : umbra

Ipsi estis pulvisquelevis, vel inaithero fiuiuis

Exiguus, quem ventus agat. Quo sanguine parta 350

Gloria? Quo tantimundo fugiente labores?

Stare quidem vultis, sed enim rapidissima coeli

Vos fuga prsecipitat. Gernis quam parva pudeudi

Imperii pateanl circum confinia nostri?

Heu tamen, heu quanto nobis extenta labore 355

Nunc quoque quam multo vobis servanda periclo !

Finge quod esse potest, et erit, nisi fata benigni

Poenitet incepti : totius sola sit orbis

Roma caput, terris dominetur sola subactis.

Quid tamen hic magnum? Tanto quid nomine dignum 360

Invenis? Angustis arclatus finibus orbis

Insula parva situ est, curvis quam flexibus ambit

Oceanus; viden ut parvus cognomine magno?

Nec tameu hanc totam incohtis, nam multa paludes,

Multa tenent silvae; pars rupibus hispida torpet 365

Parsque riget glacie, pars squalet inusta calore,

Serpentumque domos cahdis tegit sestus arenis.

Utque simultotum videas, huc lumina volve :

Verlicibus coeh adversos atque alta tenentes

Gernis stare polos, subjectaque cuncta duobus 370

349. Umbra in ed. Bas. et in omnibus ms. praeter in ms. A, ulii ipsi.

355. Heu pro hcEC lantuni in ms. A. 36-2. Cernis pro curvis in nis. B, C, D.

366. Pars in ed. Bas., porsgue in omnibus ms.

367. Caiidus in ed. Bas., calidis in oninibus ms.

369. Coli in ed. Bas., cczli in omnibus ms.; ruentes in ed. Bas , fenentes in omnibus ms.

- 122

Perpetuo durata gelu? Prohibetur ab illa

Stirps hominum regione procul ; nil nasciturillic

Quod victum praestare queat, qua semita soUs

Latior, obhquusque vagis et circulus astris.

Ignibus arva rubent, mediusque exa^stuat ingens 375

Pontus, et ardorera coeli male temperat humor

Subditus. Huc olim Argolici finxere poetse

Convenisse Deos potuque ciboque refectos

^thiopum cum rege gravis duxisse sub umbra

Atlantis placidam tranquillo numine noctem. 380

Quod fictum est ideo, quia numina magna putabant

Sidera, quae hquidis primum vescuntur in undis

yEthiopum quas httus habet ; mox fessa videntur

Vergere ad occasus ubi maximus eminet Atlas.

Ultima terrarum qui possidet ille paratus 385

Excipit ac magno venientia contegit antro.

Sed redeo : mediam vetitum est attingere zonam

iEtheris ; hinc etenim vos inclementia longe

Subraovet, ac circura flararais permixta tepescunt

Frigora ; sic gemina mortales sede fruuntur. 390

Altera sed vobis est invia ; separat illam

Et calor et pelagus. Statio tantum unica restat

Parva, sed haec vasto nimis interrupta locorum

372. Hominum omitliluT in cd. Bas., licet iii omnibus nis. 374. Circulis in ed. Bas., circulus in omnibus ms.

376. Venlus pro pontus in ms. B, C, D.

377. Prisci in ed. Bas., Argolici in nis. A, E, F.

380. In ms. B et D sancto cuin pro tranquillo. In ms. C tranquiUo deest.

389. Submoveat in ed. Bas., sub?novet in omnibus ms.; tepescil in ed. Bas., tepescunt in omnibus ms ; al pro ac in ms. E, F.

393. Tamen pro nimis in ms. C, D.

m

Desertoque habitu ; linguarum dissona multum

Murmiira, diversimores, haec crescere famam 395

Impediunt. NuUi toto cognoscier orbe

Contigit. Extrema quis erit bene notus in Arcto,

Et vili ignotum continget nomine fontem ?

Qiiem suaTaprobani commendet gloria et idem

Littus ad Kibernum resonet? Mortaha quorsum 400

Vota ruunt? Amplam cupiunt diffundere famam,

Septa sed arcta vetant, angusto carcere clausos

Somnia magna juvant ; at cum lux ultima somnum

Excutit, ac tenebras adimit, tum cernere verum

Heu miseri sero incipiunt, ettempora retro 405

Nequidquam aspiciunt abeuntque amissa gementes.

lUa quoque in vobis ridenda insania mentes

Occupat; aeternum cupitis producere nomen;

Ssecula demulcent animos numerosa, venitque

Posteritas longa ante oculos, libet ire per ora 410

Doctorum exstinctos hominum clausosque sepulchro

Liberiore via per mundi extrema vagari.

Vivere post mortem, violentas spernere Parcas,

Dulcia sunt, fateor ; sed nomine vivere nil est.

Vivite, sed mehus, sed certius : ardua coeh 415

Scandite fehces, miserasque rehnquite terras.

Hic vos vita manet, quam saecula nuUa movebunt,

Quam nec tristis hiems, nec noxia torqueat aetas,

397. Motus in ed. Bas., nolus in omnibus ms.

399. Prohalum pro Taprobani in ed. Bas. Vox ea undique varia- tur ; scilicet Tabrobani in nis. A, Tepbani in ms. B, Teprobani in ms. C, D, Coprobari in ms. E, Coprobam in ms., Toprobravi in ed. Venet.

4 00. Hiberum in ed. Bas., Hibernum in omnibus ms.

407. Nobis in ed. Bas., vobis in omnibus ms.

124

Anxia sollicitam quam non opnlentia reddet.

Quaeriila non mocstam paupertas, pallida non mors 420

Obruet, haud nocuo vexabunt sidere morbi.

Corporis atque animi sine tempore vivite : nam vos

Et magno partum dclebunt tempora nomen;

Transibuntque cito quse vos mansura putatis.

Una manere potest, occasus nescia virtus. 425

Illa viara facit ad Superos ; hac pergite fortes,

Nec defessa gravi succumbant terga labori.

Quod si ialsa vagam delectat gloria mentem,

Aspice quod cupias. Transibunt tempora, corpus

Hoc cadet, et caedent indigno membra sepulchro : 430

Mox ruet et bustum, titulusque in marmore sectus

Occidet; hinc mortera patieris, nate, secundara.

Clara quidem hbris fehcibus insita vivet

Fama diu, taraen ipsa suas passura tenebras.

Ipsa tuas laudes eetas ventura loquetur, 435

Immeraor ipsa eadera, seu terapora fessatacebit,

Immemoresque dabit post sa^cula longa nepotes.

Magna geris, majora geres, iraraensaque victor

Conficies tu bella raanu et dignissima fama :

Res multis laudata quideni laudandaque multis. iiO

Cernerejam videor genitum post ssecula multa

FinibusEtruscis juvenera, qui gesla renarret.

420. Mwsta in ed. Bas., moRStarn iii nis. A, B, C, D, F.

421. Aut in ed. Bas., liaud in ms. A, B, C, D, F.

423. Patrum pro partum in nis. A.

424. Transibuat in ed. Bas., transibuntque in ms. B, C, D, E, F.

425. 0 casus in ed. Bas., occasus in omnibns ms. 432. Patiaris in ed. Bas., patieris in omnibus ms. 436. Teinpore pro tempora in ms. E.

m

Nate, tua, et nobis veniat velut Enuiiis alter ;

Carus uterque mihi, studio niemorandus nterque.

Iste rudes Latio duro modulamine Musas 415

Intulit, ille autem fugientes carmine sistet ;

Et nostros vario cantabit uterque labores

Eloquio, nobisque brevem producere vitam

Contendet : verummulto mihi carior ille est

Qui procul ad nostrum reflectet kmiina tempus. 450

In quod eum studium, non vis pretiumque, movebit,

Non metus aut odium, non spes ant gratia noslri,

Magnarum sed sola quidem admiratio rerum,

Solns amor veri. Sed quid tamen omnia prosunt?

Jam sua mors bbris aderit, mortalia namque 455

Esse decet quaecu;nque labor mortalis inani

Edidit ingenio. Q los si tamen illa nepotum

Progenies servare velit senioque nocenti

Vim facere, ac rajiido vigilans obsistere saeclo,

Non valeat : tam multa vetant, fatalia terris 460

Diluvia et populos violentior aestus adurent,

Et pestes rerum varia; coelique marisque,

Bellorumque furor toto nihil orbe quietum

Stare sinens ; hbris autem morientibus, ipse

Occumbes etiam : sic mors tibi tertia restat. 465

Quot modo in extremo claros Oriente vel Austro

Esse viros reris? Tamen ad vos mittere nomen

Non potuere suum ; quot prima getate fuisse

lUustres, famamque ausos sperare perennem,

443. Ernimis in ed. Bas., Ennius ia omnibus ms. 450. Reftectat pro reflectet in ms. A.

463. Nil in ed. Bas., nihil in omnibus ms.

464. Liberis in ed. Bas., libris in omnibus ms.

126

Nunc tamen ignotos? Annorum, nate, locorumque 470

Eslis in angusto positi ; qux, cuncta videntem

Huc decet, huc oculos attollere ; vulgus inane

Viderit in terris quo te sermone loquatur.

Despice quisquis is est, et si mea jussa merentur

Te docilem, liumauum, jubeo, contejnne favorem, 475

Neveibi tantarum rerum spem pone tuarum;

IUecebris trahat ipsa suis pulcherrima virtus.

Gloria si fuerit studiorum meta tuorum,

Pervenies equidem, sed non mansurus ad illam.

Praemia sin autem coelo tua, nate, reponis, 480

Quo semper potiaris habes, sine fine beatus

Et sine mensura. Quod si dulcedinefamae

Tangeris et stimuhs etiam nunc pungeris istis,

Quam preeclara tuo stat gloria fixa labori !

FoHiceor, veniet pretium tibi, nate, quod optas. 485

IUa vel invitum fugias hcet, illa sequetur,

Ut sub sole vagum comitatur corporis umbra

Ipsa tui. Quocumque gradum tu flexeris, illa

Flectitur, et stat si steteris. Sic fama volentem

Nolentemque siraul sequitur. Sed numquid ineptum 490

Dixeris arenti gradientem in pulvere, ut umbram

Aspiciat post terga suani? Non sanior ille est

470. Locorum et in ed. Bas., locorumque iii omnibus ms. 472. Animos in ed. Bas., oculos in ms. A.

476. Hic versus sic legitur in ms. B, F ; tibi pro ibi in ms. A; in pro ibi in ms. C, D ; neve tibi nimiam in ms. E ; neve ibi vel nimiam in ed. Venet. et Bas.; spem omissum in ed. Bas.

477. Illa pro ipsa in ms. E.

482. Sin tu in ed. Bas., quod si in omnibus ms. 484. Slet in ed. Bas., stat in ms. A, B, E, F. 486. Invitam in ed. Bas., invilum in omnibus ms.

127 -

Qiii terit aetatem friistra corpusque fatigat,

Aut auiraum curis onerat, nihil inde reposcens

Ni laudem et vanos populi per compita ventos. 495

Quaenam igitur quaeres mea sit sententia? Dicam :

Ille eat, ut metam teneat licet inter eundum

Umbra sequatur iter, virtutis amore laboret :

Hicalius coelumque sibi sit terminus, et non

Gloriaquaemeritossequitursedspretalabores. 500

Ergo age, nate, viam tibi quam super ardua monstro

Ingredere, aut potius coeptum ne desere callem.

Publica res, duce te, vigeat, victrixque supremo

Cardine fortunae sedeat ; spectabit ab astris

Quidquid ages placidus rex cuncta tegentis Olympi, 505

Laetus honore tuo, sed nullo laetior actu

Quam per te baculam patriae superesse labanti ;

Nomen et hoc merito Scipionis habere videbit

Gognomenque ahud tibi quot tua fata parabunt.

Insuper id moneo, memorique hoc imprime menti : 510

Post studium recti patriaeque parentis amorem

Proxima de caris tibi cura supersit amicis.

Pronus amicitias amplectere quas tibi virtus

Goncihat, partasque cole. Hoc da, nate, roganti;

495. Varios in ed. Bas., vanos in ms. A, B, C, D, E.

497. Erat in ed. Bas., eat in ms. A, B, E, F ; inter eundem in ed. Bas., intus eumdem in ms. A, et simul, manu posteriori, inter eun- dum, quod transcripsere ms. B, C, D.

595. Regenlis in ed. Bas., tegentis in ms. A, B, C, D, F.

507, Quam quod te patricB baculum superesse libanti, sic legitur hic versus in ed. Bas.; per pro quod in ms. A, B, F ; baculum pa- Irice pro patrice baculum in ms. A, B ; labanti pro libanti in ms. A, B, E, F,

503. Facta in ed. Bas., fata in ms. A, B, C, D.

514. Partes in ed. Bas., partas in omnibus ms.

- m

Rebiis in humanis nil dulcius experiere 515

Alterno convictu et fido pcctore aniici.

Est equidem ex niultis tibi nunc carissinuis unus

LcTlius; arcani sit conscius atque minister

llle tui ; regat atfectus, pectusque profundum

Cernat inaccessum rebquis. Post tempore nmlto 520

Laelius alter erit, domui claroque nepoti

Carus et eximio pariter conjunctus amore.

Hinc olim multi errabunt, parque onmibus unum

Laelius et Scipio celebrabitur inter amicos

Quos tulit extrema veniens ab origine mundus, 525

Cum duo sint paria et longo distantia tractu.

Suscipe tu primum, nec, sis licet altus, amicum

Despice plebeium, quoniam de plebe verendi

Surrexere viri, quos nobilioribus jequos

Viva tulit virtus, animusque parentibus impar. » 530

Dixerat ; ille autem : « Tua per vestigia quanquam Ingressus, nunquam patrio memor ipse decori Defuerim, tamen admonitus vigilantior ibo Quo me, sancte, vocas, genitor ; sed multa monentem Te fatum tacuisse meum, pater optime, miror. » 535 Ma3Stior ille equidem : « Tua te, dulcissime, virtus Aspera cuncta pati doceat, quid fata reservent Ultima preeclaro nialis nescire labori. Ingratam patriam, piget heu ! narrare pudetque, Experiare licet, facili contentus abito 540

S17. Certissimus in ed. Bas., carissimus in ms. A. 53-2. Primo in ed. B;is., patrio in omnibus ms.

533. Vigilantius pro vigilantior in ms. A.

534. Moventem in ed. Bas., monentem in ms. A, B, G, D, K.

535. Factum in ed. Bas., falum in nis. A, B, E, F.

129

Vindicta : iiuii anna tibi, non castm uiovenda,

Et si forte qiieas, praestat qiiamcumque subire

Fortunam, patriara servatam perdere noli

Et meritiim macnlare tuum. Fugat illa, recede ;

Non revocat, persta ; sed prfficlarissimus exsul 545

Viventi illatum moriens ulciscere verbo

Dedecus, et patriee cineres atque ossa negato ;

Ingratanique voca memorique iuscribe sepulchro.

Hoc liceat tantum, tibi nil permiseris ultra.

Jamque vetor traxisse moras, memor ergo parentis 550

Nate, vale, et mitis surgentem dirige fratrem ;

Isque viam post te tua per yestigia servet. »

Dixit, et ajquavit fugientia sidera cursu. Interea lux orta super tentoria fulsit Irrupitque ducis durum rubicunda cubile. 555

Buccina castrorum cecinit, sonituque tremendo Attonitum subito somnusquo paterque reliquit.

544. Vastare pro maciilare in ms. A et F. Forte inconsulte scriplum pro fcedare.

546. Illarum in ed Bas., illatnm in omnibus ms.

548. Ingratumque in ed. Bas., inyratn?nque in nis. A, B, C, D, E.

553. ^quabit in ed. Bas , a;quavit in oninibus ms.

LIBER TERTIUS.

ARGUMENTUiM (^).

Impiger Afrigerum rediens sol viderat axem Et subito muniium complerat iumine, quarido Scipio consurgens striitis secum alla revoivit Somnia, et ingentes avido spes pcctoie versuns Mittit amicitiam tentatum et fosdera regis Sypliacis. Liliyca quo non augustior ora Rex erat. Huc monitus et multo munere onustus Laelius accodit; qui mensa ac ?ede receplus Romulidum facta et gentis primordia narrat.

Impiger astrifenim postquam sol perculit axem El rapidos immisit equos, cessere treraenti Sidera cuncta fuga ; consurgit maximus heros

(1) E ms. A excerptum. Hoc aliud in ed. Venet. legitur : Posfquam visa ducis sol excutit, oplimus heros Acciri propere Lelium jubet. Hicet ille Mitlitur ad regem Syphacem iit foedera ponal. Hospili; inde toro fruitur. Citharisla jocosus Carmine pangebat qiiihn? cst firmata sevoris L'rbs Carthago viris Hinc niagiia; maxima Roma? Fundamenta canil Lelius ducibusque supremis Exornat; quo sit ingens satiala vorago Et Decios Tiegulosque canil, causamque superbi Hegis ail expulsi tandem devenit ab Urbe.

1. Asliigfrinn in cd. Das., nslrifenim iii ms. A, H; perlulii iii er IJas., perciilil iii iiis. ,\, penulil in ins. C, I), E.

- l.M

Singiila pertractans animo quas visa per umbras

Intulerat nocturna quies : « Gur dulcia patri 5

Oscnla non rapui? Cur vertere terga parantem

Non tenui prendique nianu? Cur ista ruit nox

Tam cito, nec licuit placito sermone morari?

Multa peliturus fueram, quibus ultima campis

Agmina concurrant, seu qua regione profundi, 40

Quantum in amicitiis fidei, quam barbara regum

Pectora fida forent, quanam lellure sepulchrum,

Quodve genus mortis sors imperiosa reservet

Vel mibi vel fratri, qui sit patruelis amati

Esitus aut fatum (nam pridem est cognita virtus), 15

Omnibus an soli mibi nunc injuria carae

Impendat patriaeque uefas. At forsitan ista

Sit melius nescire mibi, ne conscia virtus

Adverso retrahat virtus sua carbasa vento.

I modo qua coeptum' est, patriaeque ignosce furenti, 20

Nescit enim quid agat. » Sic secum fatus, amicum

Acciri propere Leliumjubet. llicetille

Atfait, atque oculos tacitus froutemque verendam

Suspiciens, immotus erat : « Garissiaie Laeb,

Magna animo volvuntur, ait ; quae gessimus ambo 25

Sufficiant fortasse abis, at quantula res est

Itabcas inter clades miserandaque fata

Hispanas fregisse acies I Vacua ista periclo

Mibtia, et nostris queesitum est dedecus armis

8. Placido in ed. Bds., placito in ms. A, B, C, E, F, 17. Impendel iii ed. Bas., iinpendat in nis. A, B. 2-2. Accire in cd. Bas., acciri in omnibus n.s. ii. Stispiries in ed. Bas., siiscipiens in ms. B, C, D, mnle scriptnm pro suspicieiis qiiod legitur in ms. E, F.

"29 Malris in ed. Bas., noslris in omnil)ns ms.

- 132 -

Ni coeptum peragatur opus. Timuisse vidomur 30

Horrifici ducis aspectum et longinqua petissc

Pra^lia, non ausi patria concurrerc terra

Mceniaque obsessaj defendcre dulciaHomae.

Exsiliumne fuganme hostes civesqne vocabunt?

Nescio quid tibi nunc animi, nunc roboris insit. 35

Sed mediocre aliquid nequeo sperare : sit ergo

Incepisse aliis clarum et memorabile factum;

At mihi nil satis est, aliquid dum rcslat. Iniquam

Hannibalem removentem animam prius ipse videbo

Tot nostros placasse duces, Carthago profundo 40

Perfida subsidet, quam pectoris ira qniescat

Alta mci; muriarque libens, dum Irislia possint

Morte mea a;'(|uari Pcenorum vulnera nostris.

Nuraquid justa Deus pro nobis tela movebit

Tantorum vindex scelerum? Num fulmina coelo 4.5

Descendcnt? Num perjur;e densissimus Atlas

Telluris clypeus, mundi tutela nefandi,

Gedet sponte loco radice revulsus ab ima,

Serpentumque acies montesque immittet arenae

Ardentis, facietque viam spirantibus austris? 50

Num pigerinfames contorto verticc muros

Bagrada discutiet gelido violentior Istro,

Scelestasque animas ultricibus obruet undis ?

Vicimns ; imbellcs tencanf licct arma lacerli,

Bella Deus peraget pcrjuria crebra perosus. 55

Jamtamenhinc humcris onus hoc incunibcre nostris

35. Quid in cd. Bis., itunc in ms. A. 37. Falum in cd. Bas., faclum in omnibus ms 40. Tu iii c(l. B;is., tot in omnibus ms. ; placnre in ed. Bas., pla- casse in nis. A .

133

Provideo, taBdetque morae; sed iinilta necesse est

Scrutari et loiige venientes ceriiere casus.

Africa tota odiis ardet : non littora portum,

Non domus ho^pitium prsestat, non pabula territ*. 60

Ouocumque intendas oculos, hostilia cernas

Omnia. Qua' primum teneat navaha classis,

Miles agros? Ubi uostra duces tentoria figent?

Quis tutum monstrabititer? Quis rura, quis urbes

Edoceat moresque hominum? Quis fknninis alti 65

Ad vada praecedat trepidantes ire cohortes ?

Singula sunt igitur studio tractanda sagaci.

Id primum tentare vehm : si barbara corda

Ulla fides habitat, nomen fortasse Syphacis

Audisti. Cunctos ilkun praecedere reges 70

Fama refert opibus, nec avorum sanguine quisquam

Akior incedit populisque vel ubere regni.

Is nobis tentandus erit, si fama Latini

Nomiuis in Libycos potuit penetrare recessus.

Flectetur forte alloquio precibusque beuignis. 75

Barbara nanique etiam nonnunquam gloria niulcet

Pectora et agresles animos. Ea littora nobis

Hustilem in patriam transgressis, namque ea mens est,

Opportuna reor coeptoque accommoda bello.

Haec tibi cura datur, vir optime, nam tibi sermo 80

61. Cernis pro cernas in ms. B, C, D.

71. Aurum iii ed. Bas., avorum iii ms. A, B, C, D, E.

74, El pro in in ms. B, C, D.

75. Forle omissuni in ed. Bas.

78. Congressis in ed. Bas., transgressis in ms. A, E, F; aggressis in ms. B, ('>, D.

79. Optima in ed. Bas., opportima in otnnibus ms.

80. Hac in ed. Bas., hcec in omnibus ms.

- i;u -

Dulcis adest placidaeqiie vigens solertia nientis. Perge aniiniim placare feriini et mollire loquendo. »

Dixerat; is raptim religans alittoro fiincm i^iquoreas superat fauces, qna littus Iherum Dividit a Libycis pelagi brevis a3stus arenis. 8.^

llla dies Maura proram stationc recepit ; Hinc propere ad regem. Niveis suggesta coluninis Atria surgebant ; fulvo distincta metallo Regia prc-cfulgens....

Ordine gennnarum vario radiabat in orbcm. 90

Hic croceos, illic virides surgere lapillos Aspiceres ; altoque velut sua sidera tecto Signifer in medio sinuosi tramitis arcu Aureus obliquos supremo culmine cursus Assidue faciebat : ibi, ceu lumina septem 95

Quic vaga mundus babet, septem vafer ordine gemmas Glauserat ingenio. Nondum lapis optimus Atlas ; Tardior haec, gelidoque seni magis apta placere llla minax longeque rubens ; ast ilia benignis Ire videbatnr radiis, tectumque serena 100

Luce coruscabat. Medio carbunculus ingens ^quabat solarc jubar, largoque tenebras Lumine vincebal ; mira virtute pntares Hunc proprios formare dies, hunc pelh^re noctes i!oHs ad exemphnn. Post hunc duo lumiua motu H),"S Splendebant pariU, sed qnod rutilantius ibat Spectando subitos animis spargebat amores.

81. Ingens iii ed. Bas., vigens in ms. A.

89. Perfulgens pio pnefulgem in nis. E.

100. Tecnm in ed. Bas., tectum iii nnis. A, B, C, D, E.

107. Solitos animo pro subilos animis iii ms. B, C, D.

m -

Cornua de fusco sinuans adamante deorsum

Impigra praicipiti celerabat luna meatu,

Atra quidem at radiis circuai ilkistrata supernis. 110

Hffic supra, horrificis diversa animalia passim

Vultibus et variis cernuntur sculpta figuris.

Gornibus intortis aries slat in ordine prinius,

Devexa in terguni facie, ceu moestus in undis

Horreat egregiae fluitantia menibra puellse. H5

Inde ferox taurus, faciesque imposta natanti

Stirpis Agenoreae, juvenum mox clara duorum

Gorpora progenies Ledae, par nobile fratrum,

Quarta sed a^quorei species venit horrida cancri,

Quem frons praerabidi sequitur metuenda leonis. 1"20

Post illum vultu it roseo pulcherrima virgo.

At gravis hinc illinc exstantia brachia librce

Instabiles paribus compensant passibus horas.

Scorpius hinc cauda perlustrat tecta miuaci,

Ingentesque aperit choelas ; hinc Thessala monstra 125

Semiviri informis species, ciii vultus et armi

Sunt hominis, tensoque senex spectabilis arcu,

Horrifer occursu pharetraque incinctus eburna :

Infima pars quadrupes, juxtaque assurgit in altum

Forma levis caprese, rutilo cui cornua in auro 130

EfFulgent, fissoqae riget pes ungue bicornis.

Post ingens nudi effigies, nimboque nigranti

109. Celebrahat in ed. Bas., celercibat in ms. B, C, D, E.

120. Fons in eil. B;is., frons in ms. B, C, D, E, V ; prcerapidi in ed. Bas., prwrabidi in ms. A.

121. Vullu iUum in ed. Bas., illuin vullu in ms. A.

127. Tonsoque in ed. Bas., tensoquc in omnibus ms.

128. Et urna in ed. Bas., eburna in omnibus ms. 132. Migranti in ed. Bas., nigranti in omnibus ms.

13H -

Frons velata hominis, veliit .'etliere proniis ab alto

Fundat aqiias, factoque natant in gurgite pisces

Pectoribusque secant caudisque trementibus undas. 135

Signa poli duodena vago dnm lumine raptim

GoUustrant operique inhiant, et cuncta sequuntur

Undique fulgentes auro speciesque Deorum,

Et formae heroum stabant atque acta priorum.

Juppiter ante alios augusta in sede superbus 140

Sceptra manu fuhiienque tenens : levis armigcr ante

Unguibus Idseum juvenem super astra levabat.

Inde autem incessu gravior tristisque senecta,

Velato capite et glauco discinctus amictu,

Rastra manu falcemquo gerens Saturnus, agresti 145

Rusticus aspectu, natos pater ore vorabat ;

Flammivomusque draco cauda3 postrema recurvae

Ore tenens magnos sese torquebat in orbes.

Nec procul ingenti difFundens cornua gyro

Atque agilem arcendis Neptunus ferre tridentem 150

Cernobalur aquis, pelagoque natabat in alto ;

'rritonumque greges, Nympharumque agniina circum

Errabant procul, aiquoreum venerantia regem.

Hinc quoque jussus equus percusso emergere saxo

Liltoream pedibus rapidis pulsabat arenam. 155

Proximus imberbi specie crinitus Apollo :

Hic puer, hic juvenis, nec longo tempora tractu

Albus erat sacer ; ante pedes rabidusque fremeusque

140. Aiigusla in ed. Bas., augusta iii oinnibus ms. 144. Dislinclus in ed. Bas., discinclus in oninibus nis. 148. Tenes in ed. Bas., teneus in nis. A, B, li, F. 154. Mergere in ed. Bas., emeigere in omnibus ms. 158. Rapidus in ed. Bas., rabidus in ms. A.

137 - .

Stabat equus, quatiensqne soUim mandebat habenas.

At juxta monstmm ignotum immeusumque trifauci 100

Assidet ore sibi ; placidum blandumque tuenti

Dextra canem, sed laeva lupum fert atra rapacem :

Parte leo media est, simul haec serpente refixo

Junguntur capita, et fugientia tempora signant.

Necnon et citharae species augasta canorae 165

Icta videbatur sonitum perducere ad aures,

Et pharetra atque arcus volucresque in terga sagitlae ,

Cirrhseoque ingens Python resupinus in antro.

Hic etiam Graiis ItaUsque optanda poetis

Dulcis odoriferae lauri viridantis in auro 170

Umbra novem placido refovebat tegmine iMusas.

Illas carminibus varioque manentia cantu

Sidera mulcentes aUerna voce putares.

Fraterit huncjuxta seuior; frons ipsafatetur

Argutum, virgamque gerit serpentibus atris 175

Intextam, caput insigni exornante galero ;

Circumdantque pedes nitidis talaria pUnnis.

GaUus adest vigil et cnrvo cadit Argus ab ense.

Ad laevam nova sponsa sedet, facieque superbil

Egregia, et rarae Iffitatur imagine dotis. 180

161. Placilum in ed. Bas., placidum in ms. A, B, C, D. 163. Medio.... hoc in ed. Bas., media.... hcpc in omnibus ms.

165. Angusla in ed. Bas., augusla in ms. A, B, E, F.

166. Videbantur in ed. Bas., lidebatur in omnibus ms. ; ;ac/a.... auras pro icta aures in ms. E.

169. Hinc \>ro hic in ms. B, C, D. 171. Germine pro tegmine in ms. B.

178. Cornu in ed Bas., curvo in omnibus ms.

179. Sedens in ed. Bas., sedet in ms. A, B, C, D ; facies in od. Bas., facie in omnibus ms.

138

Hfcc prope Gorgonidum st;it fabula nota sororuni

Angiiicomumqnecaput iVaterna Perseus harpe

OJjtruncans fisus speculo, ct cervice reflexa,

Marmoreusque senex atcjuc ortum sanguinc monstrum

Alatus sonipes, et Musis fons saceralmis. 18a

Necnon funerei post haec Mavortis imago

Curribus insistens aderat furibunda cruentis.

Hinc kipus, hinc raucae stridentes Iristia dirse

Cassis erat fulgens cnpiti, raanibusque flageHum.

Hiuc ignominiam, compertaque furta doiosai 190

Conjugis aspiciens Vulcanus abire parabat;

Sed pede lentus erat claudo : quem turba Deormn

Vidit, et obhquum riserunt astra maritum.

Gornua tollentem coelo, facieque rubentem

Pcctora sideribus distinctum pansa videres. 195

Hispida crura rigent; pedibus terit antra caprinis,

Et pastorali baculuni fert more rccurvum ;

Texta sibi ex calamis sonat ingens fistuia septem.

Parte alia sua sceptra gerens regina Dearum,

Gara Jovis soror et conjux augusta sedebat; 200

Hinc sublime caput velalum est nube decora

Discolor aspectu qnam circum amplectitur Iris,

Pavouesque pcdum domina vestigia lambunt.

Proxima terrific* species armata MinervcC

Virginis ut perhibent; dextraecui lougior hasta 205

185. Atqne lalus in ed. Bas., alatus in omnibus ms.

195. Pauca in ed. Bas. ; pansa pro pana quod legitur in omnibus ms. sensuque caret.

196. Rigant in ed. Bas., rigenl in ms. A, B, E, F.

200. Angusta in ed. Bas., augusta in ms. A, B, C, E, F.

201. Huic pro hinc in ms. E.

205. ^vi in ed. Bas., cui in omnibus ms.

139

Et cristam galea alta movens ; hanc Gorgonis ora

Cristallinns habens clypens tegit, inqne tencbris

Prospectante Dea volitat noctnrna vokicris,

Cecropiusqne nova frondescit campus ohva.

Ha^c cerebro prognata Jovis Venerisque puilcndum 210

Illudit genus et primordia foeda sororis.

Nuda Venns, pelagoque natans ubi prima refertur

Turpis origo De?B, concham lasciva gerebat

Purpureis ornata rosis, volucresqne cohimbas

Semper habens, nudisque tribus comitata puelUs. 215

Quarum prima quidem nobis aversa, sed ambaj

Ad nos conversos ocuios vultnsque tenebant,

Innexae alternis per candidabrachianodis ;

Nec puer alatus, nec acutis plena sagittis

Post tergum pharetra deerat, nec morlifer arcus. 220

Ule unam ex multis jaciens in Apolhne fixam

Liqnerat; hic Superirumpebaut astra fragore :

Trux puer in greminm cara3 genitricis abibat.

Inde choris Dryadum nemus omne Diana replebat,

Oreades, Fauuique ieves Satyriqne frequentes 225

Plaudebant in circuitu, multumque Dianae

Dilectus viridi stertebat cespite pastor.

Fonte miser nitido puleherrima membra lavantem

Viderat Actaeon ; rapido mox ipse repente

Dente canum laceratus erat : sibi cerva cadebat 230

Sacra Deae in Scythica non sic placabilis ara,

Ultima sed mater Cybele, cui gratior Ida

207. Cristallinis in ed. Bas., cristallinus in omnibus nis. 213, Quondam in eil. Bas., concliam in omnibus ms, 223. Seqitcutes pro frequenles in ms. B, C, D. 231. Sil in ed. Bas., .s;c in omnibus ms.

iM)

Nulla fuil tellus, magno grandaeva sedebat

Corpore consislens, clavibus sceptroque verenda;

Vestis honos variae, Phrygiisque ex turribus altam 235

Gestabat capiti sobolis fecunda coronam :

Namque omnes peperisse Deos ipsumque Tonantem

Hanc veteres memorant; liceat sed vera fateri,

Haec eadem seevos utero variante gigantes

Protulit intandas mundo per sfecuia pestes. 240

Curribus ha;c agitur domita cervice leonura.

At procul inferni moderator turbidus orbis

Sulfureo insistens solio, tenebrosa regebat

Tartara; quemjuxta conjux inamoena sedebat,

Rai)ta olim, ut fama est, Sicula? sub vallibus Mtnx. 2-45

Hic dolor, hic gemitus animarum admissa hieutum ;

Et claustris distincta novem pallentia regna

Cernuntur, Stygiique nigriB stant gurgitis undae.

Tristior has Acheronfluctu perlabitur atro

Concretam hmo cogens fluitare pahidem ; 250

Cocytusque gemens lacrymoso flumine Avernum

Circuit hinc oriens, et ripis antra pererrat

Umbrarumque choros. Necnon Phlegetontis adusta

Gurges aqua tacitique lacus obhvia Lethe

233. Magna in ed. Bas., magno in omnibus ms.

234. CUm in ed. Bas., clavibus in oninibus ms.

238. Si in ed. Bas., sed in omnibus ms.

239. Senes in ed. Bas., scbvos in omnibus ms. 24.4. Incompta pro inamoena in ms. B, C, D.

245. Siculi in ed. Bas., Sicuke in omnibus ms.

246. Amissa in ed. Bas., admissa in omnibus ms. 249. Hac in ed. Bas., has in omnibus ms.

254. Salus in ed. Bas., lacus in omnibus ms.; late in ed. Bas., Lethe in ms. A, E.

- Ui -

Fiinduntiir ; tristique animas qui transvehatanmi 255

Puppe senex fusca residet, renioque gubernat.

Haec rex cuncta videt Stygius cum conjuge torva

Per tenebras longe aspiciens, et lurida pascit

Lumina suppliciis variis, s«vosque ministros

Imperio exagitat. Cni Mors, cui tristia quseque 260

Et Furiae et torto famulantur stamine Parcae.

Haec variis insculpta modis atque ordine miro.

A Superum regnis centrum perducta sub imum Laelius aspiciens puro nil vilius auro Agnoscit, pedibusque premit quae rara putantur. 263 Inde procnlmaguffi trauscursis finibus aulae Pervenit ad regem. Solio tunc ille superbo Surgit, et amplexum cupide petit hospitis ; inde Considunt : placido mox Laelius incipit ore : « Optime rex, tanto quem sors dignatur amico 270

Quantum non alium rediens sol littore ab Indo, Dum petit Hesperium dcspectans cuncta cubile, Autvidel autvidit mens, aut, nisi caeca, videbit, Suscipe, ne vanas abeant mea verba per aures. Maximus in magno Scipio notissimas orbe 275

Te salvere jubet. Si quid sanctumque piumque

255. Chnsti in ed. Bas., trisli in omnibus ms.

259. S(Evo pro swvos in ms. F.

260. Cin nox Iristia in ed. Bas., cui Mors, cui trislia m omnibus ms.

"261. Fune in ed. Bus., furiw in omnibus ms.

265. Cara pro rara in ms. E.

269. Placito in ed. BA$.,placido in omnibus ms.

273. Aut videat vidit in ed. Bas , aul videl aut vidit in omnibus ms.

274. Aras in ed. Bas., nures in ms. A, F, auras in ms. B, C, D, E.

w-i -

Est Lisquam, si pura fides, si curadecoris

Dnrat apud geutes, populo sunt, largiter uni

Omtiia, sed populi summam vir possidet unus.

Homa caput rerum, Scipio dux suniinus in illa est. 280

Haud equidem conficta cano. Nunc ille tuam, rex,

Poscitamicitiam. Vidisti qualia Poenis

Pectora sint, quam fluxa fides : mihi crede, secundos

Bellorum eventus, si quos Deus ille Deorum

(Avcrtat fortuna) daret, tibi pessima regni 285

Couditio, et multis obnoxia vita periclis.

Et modo terror eos, uon spiritus uUus amoris,

Continet ; at nuUa Romanis certior ars est

Quam servare fidem, nil illa est carius. Amplae

Divitiae nobis dulces numerautur amici. 290

Testis adest parvo distans Hispania tractu,

Testis et Ausonia est; at tu nunc, Africa, nostram

Experiare fidem et populi promissa togati.

Ipse tibi nostra nihil opportunius usquani

Cernis amicitia ; procul absumus, unde timeri 295

Taediarara queant; si poscimur, anipla paratis

Classibus exiguo transmittimus squora vento.

Nostra, ubi tempus erit, medio radiantia campo

Improvisa tuis occurrent hostibus arma.

Pneterea, nisi saBva viam quam sternimus ultro 300

Obstruit ac medios fortuna intercipit actus,

Fixa manct populo sententia tollere turbas

Hegum, atque indignis sceptriun extorqucro tyrannis,

Omnia ut ad paucos redeaut, nam rege sul) uno

Optimusest patriaj status, et male vivitur inter 305

1277. Unquatn pro usqitam in ms. B, C, I), F.

279. Summum in ed. Bas., sumuiam in ornniljiis nis.

- 14M -

negnantiini sine lege greges. Tunc Africa tandeni

Omnis ad uniusredcat moderamina regis.

Caetera praetereo, nani quis te dignior alter

Littns Atlantenm riibrasqnc interjacet undas?

Muuera qiiin etiam ne despice fortis amici ; 310

Is tibi nanique Apulis rapidum sub finibus ortum

Mittitequum bellis habilem, quicursibus Austros

^quat, et infesto venientia tela Tonante.

Jungit equo phaleras niveoque monilia collo

Aurea Samnitico quondam prserepla tyranno ; 315

Addit et arma viro, rigidis fortissima venis

Quas aperit vario praefertilis llva metallo.

Aspice nigrantem galeam gladiumque nitentem;

Aspice quam tutuni tegit ingens lamina pectus,

Ut faciles ocrese, variis ut purpura bullis 320

Intertexta micat, ferrumque obnubit opacnm ;

Ferreus ut fulvo stimulus splendescat in auro ;

Ut procul hasta ferit, clypeusque ut vulnera curvo

Excutit objectu chalybum. Romana deinceps

In bellum fer signa, precor ; fehcibus ista 325

Sumpseris anspiciis, magni Scipionis amicus

Hoc petit ille volens, hoc te tua Roma precatnr.

Junge fidem fcedusque feri, sit faustus utrique

Iste dies, gemina semper celebrandus in ora

309. Inlricaret umbrasin cd. Bas., inleijncel undas in omnibus nis. 311. Aulis in ed. Bas., Apulis in omnibus ms. 314. Niveo in ed. Ba?., niveoque in ms. A, V>, E, F.

316. Viros in ed. Bas., viro in ms. A, E, F.

317. Operit corr. in aperit in ms. A ; aperit \n omiiiluis aiiis. 319. Tolum pro tulum in ms. E.

324. Super diahjhum in ms. A, scripsil alius laterum. Laleruin in ms. B, C, D, ckalylwm in ms. E, F.

- \u -

Eui"opae, Libyseque bonus. » Sic ille locutus 330

Conticuit, vocemque simul vultumque remisit.

Tum rex blandus ait : « Vestrum, Romane, libenter

Propositum amplector, nec amici munera tanti

Despicio vestramque fidem. Sed jungere fcedus

In parteinque novi subito transire pericli 335

Sponte mea vereor, nisi primum cernere coram

Rlagnanimum facis ipse ducem. Mibi summa vohiptas

Victriccm tetigisse manum, qua3 foederis obses

Fida sit, et pignus venturae in saecula pacis.

Scimus quanta quidem virtus, quam clara per orbem 340

Fama viri : nullus Romano illnstrior usquam

Vivit in imperio, nullusque polentior alter

Flectere voce animos et pectora fronle movere.

Tangimur et meritis et noniine tangiraur ipso,

Optaiuusque ducis congressnm. Dextera dextrae 345

Haereat, atque oculis oculi, permixtaque verbis

Verba sonent, iaciatque fidem praesentia fania^.

Nam neque usque adeo sunt corda ferocia nobis

Pectore sub nostro, nec mens tam barbara vivit,

Ut non pulchra oculos moveant, spectataque virfus 350

Ilhciat capiatque animos. At maxima regni

Cura tenet dubii, finesque excedere avitos

332. Tiinc in ed. Bas., iuin in omnibus ms.; Romane pro Roma- nce, in omnibus ms., licet mendosum.

343. Pectora omissum in ed. Bas.

344. Tangimus in ed. Bas , tangimtir in omnibus ms,

345. Dexlraque pro dexlera in ms. E.

348. Forte legendum namque nec pro nam neque, ila ut non nutel hic versus.

351. Alliciat in ed. Bas., illiciat in omnibns ins.; me in ed. Bas., ul in ms. A.

m -

Gircumfusa vetat regio fecunda tyrannis. Ivissem visurus eum, nec gloria facti Parva foret tantuni queesisse per iequor amicum. O^io Ille igitur quem degeneris non uUa morantur Frena metus, quem ferre mali patientior setas Aspera queeque monet, si nostri est cura, per undas Tuta via est, sociam, si quid mihi credis, ad aulam CoUoquium petat, et sermone fruatur amico. 300

Interea tamen ad nostras accedere mensas Umbra monet crescens et pars extrema diei. » Dixit, et exsurgens solio dextranique beuigne Apprendens, stratis sublimem ex more locavit Purpureis. Notum mox ampla per atria signum 365

Dat tuba. Conveniunt famuli, turmiBque frequentes Discurrunt : non una dapes, non pocula simplex Cura fuit variare viris ; pars aurea gestant Vasa manu, pars cristallo splendentia puro. Ast alii effossos gemma crateres in ampla 370

Implebant spumante mero, quod miserat olim Ipsa parens Meroe Phoebo succensa propinquo. Ardescit splendore domus fremituque redundat. Talis apud mensas (uisi testem spernis Homerum) Coena fit Alcinoi : sedet illic bkmdus Ulysses, 375

Laihus hic hospes mellito affabihs ore. Vixdum finis erat dapibus, cum comptus in ostro Astitit ante oculos juveuis, patrioque canoram

356. Ulla pro lenio in ms. B, C, D, E.

360. Colloquio pro colloquium in ms. B, C, D.

362. Dici in ed. Bas., diei in omnibus ms.

374. Mensam pro mensas in ms* B,

378. Argutus in ed. Bas., ante oculos in omnibus ms.

10

146 -

Increpiiit dc more lyrani dulcedine mira. Obstupuere omnes, sonitum mox verba sequuntur : 380 « INIaximus Alcides postquam fera monstra per orbem Perdomuit fecitque viam sibi vivus ad astra, Evacuans saltus Nemeos Lernamque paludem Terribilesque diu umbrosi colles Erymantbi, Faucibus Hemoniae scissis, clarisque duabus 385

Urbibus eversis, stratisque bimembribus altis, Et caeso Geryone ferox, dignatus ad istas Ferre gradum terras et nostra pericula tandem Discutiens, patriis Antseum exstinxit in arvis : Libertas hinc nostra venit, teterrima pestis 390

Herculea compressa manu, tuta omnia late Liquit, et insolitis patuerunt rura colonis. Omnibus exactis, pacati conscius orbis Ipse sibi, limenque petens interritus Orci Cominus horribileraque ausus spectare Megaram, 395 Haud procul a nostris, raemorandum, finibus alte Erexit gerainas pelago turbante colurauas, Utque pererrati foret illuc terminus orbis Edixit ; fueratque diu : sed nuper ab Arctho Vesanus veniens juvcnis, convellere metam 400

Est ausus, nomenque ideo nuitare neqoivit Herculis auctoris. LibycC cui rura tenenti Longaevus nimioque Atlas snb pondcre fessus Deposuit coekmi ac stellas. Sic ipse quievit, Nec sibi longa quies : nam mox dulcedine captus 405

380. Secundant iii ed. Bas., sequuntur in omnibus ms. 393. Exactis iii ed. Bas., exactis in ms. A, B, E, F. 399. Orco ined. Bas., Arctho in omnibus ms. 404. Ille pro ipse in nis. B, C, D.

Ul

Heu miser, atqiie oculos ausus vidisse Medusae,

Verlitur in scopulos. Nunc stat quem cernimus ipsi

Magnus, et ingenti tellurem contegit umbra,

Immensoque jacet spatio porrectus, et astra

Vertice tangit adhuc. llluni nix hospita semper MO

Et nimbi atque aurae quatiunt, et fulmina, et imbres.

Non tamen ipse diu post casum mansit inultus :

Ultor ab Arcadia nam Palladis arte tremendi

Colla tulit monstri; Libycas cruor ille nefanda

Infecit sanie tabi stillantis arenas. 4i5

Sic nocuit mundo vivens moriensque Medusa.

Post regina Tyro fugiens his finibus ampla

Moenia construxit, magnam Garthaginis urbem.

Ex re nomen ei est. Mox aspernata propinqui

Conjugium regis, cum pubhca vota suorum 420

Urgerent, veteris non immemor illa mariti

Morte pudicitiam redemit. Sic urbis oiigo

Oppetiit regina ferox ; injuria quanta

Huic Qat, si forte aliquis (quod credere non est)

Ingenio confisus erit, qui carmine sacrum 425

Nomen ad iUicitos ludens traducat amores.

His igitur fundata modis urbs tempore crevit

Exiguo, at rebus semper conjuncta secundis

Invidia excivit validas in prslia gentes.

Tunc acres vixere viri, quos inter amore 430

406. Vidisset in ed. Bas., vidisse in omnibus ms. 416. Vix in ed. Bas., nix in ms. A, B, C, D. 413. Arce pro arte in ms. B, C, D. 422. Marte ined. B;is., morte in omnibiis ms. 424. Hinc in ed. Bas., Iiuic in ms. A, B, C, D, E.

427. Ergo pro igitur in ms. B, C, D.

428. Ac in ed. Bas., at in omnibus ms.

148 -

Insigncs patriae fratres Carthago Philencs

Nunc coht exstinctos, numerumqiie auxisse Deorum

iEstimat et gemini veneratur numinis aram

Hi patrije vilam cupidi si forte negassent,

Plura Cyrena.'0 cecidissent milha campo. 435

Ultima nunc belhs agitur ferventibus aetas,

Nec mare quod saevit medio, nec juncta Charybdi

Scylla rapax Itahs Poenos a finibus urget.

Hannibal ceterno dignus cognomine montcs

Pcrfregit Latios, atqae invia rupit aceto 440

Saxa prius, stravitque viam legionibus aptam.

Hic ubi silvestres soleant titubare capchae

Concursum esttotiens, jam sanguine rura madescunt,

Jamque rubent fontes, Itahs jamque altior arvis

Exserit herba caput, subito demissus ab astris 445

Cum juvenis memorandus adest patriaeque ruinas

Fert humero. Videt hunc claris Hispania factis,

Africa jamque audit. Sic nunc incerta dnorum

Stat fortuna ducum, sic jam sub pondere nutat.

Finis erit quem fata dabunt, sed magna parantur. » 450

Huc ubi produxit carmen citharista, repente Subticuit, digitoque lyram percussit inanem. Plausus ad haec sequitur procerum popuUque faventis, Ilexque iterum : « Lybicos audisti ex ordine casus, Hospes, ait ; nostraeque vides primordia gentis. 455

432. Deest hic versus in ms. A.

433. Nominis in cd. Bas., numinis in omnibus ms. 441. Amplam pro aptam in ms. E.

445. Dimisstis in cd. Bas., demissus in omnibus ms.

447. llumeris pro hutnero in ms. B, C, D.

448. Ut victa in ed. Bas., nicerta iii omnibus ms. 451. Perduxit in ed. Jias., produxit iii ms. A.

- 149

Gratia si diclis est debita, vestra retexe

Principia, vestrosque duces. » Hic leniter ille

Subridens : « Quani congeriem, rex optime, reruni

Exigis ? An breviter nostros audire triumphos

Forte putas? Brevior narrantibus exeat annus. 400

Tu petis angusta3 conferri in tempora noctis

Cujus magna retro pars est, cum lingua volentem

Deserit, impediunt curae, somnusque laborque ;

Non vacat haec inter tempus sermone tenere.

Quis facile Itaham per ssecula longa frementem, 465

Tuscorumque acies, et tot Samnitica bella,

Ac totiens verso fugientes agmine Gallos

Explicet? Aut nostros et iu hac teUure labores

Et pelagi medio, quo fors contraxerat ambas

Protinus infesto coeuutes reniige classes ? 470

Aut quas infehx passa est Hispauia clades

Plena cadaveribus nec habentia tlumina cursuni ;

Assidueque novis fumantia caedibus arva

Qua3 nostri fecere duces ? Annalibus altis

Tantarum capitur vix pars millesima rerum. 475

Quos si fortejuvat, Tarpeia mittet ab arce

Scipio transcriptos; ibi uam custodia temph

FubUca nostrorum servat monumenta laborura.

456. Gmcia in ed. Bas., gralia in omnibus ms. ; nostra in ed. Bas., vestra in ms. A, B, C, D, F.

457. Nostros in ed. Bas., vestros in ms. A, B, C, D, F. 461. Conferre in ed. Bas., conferriin omnibus ms. 46-2. Turn in ed. Bas., cum in ms. A.

463. Sonus in ed. Bas., somnus in nis. A, B, C, D, F.

464. Hoc pro hax in ms. A.

469. Quos in ed. Bas., quo in ms. A, B, C, D, E. 473. Novi in ed. Bas., novis in omnibus ms.

ISO

Ulic iimlta lcgcs, qu3C sint licet ainpla, piitato

Esse minora tamen vero ; nec teste citato 480

Est opus : acta patent. Scriptornm copia nunquam

Uoniano fuit in populo, quos Graius abunde

Orbis babet. Nostris facere est quani scribere multo

Dulcius, atque aUis laudanda rebnquere facta

Quam laudarc aHos. Quin augustissima libris 485

Si quibus interdum videas quae gessimus illos

Externae scripsere manus. At Graeca Latinis

Addita res nequeunt tantas aequare loquendo

Ingcnia : boc maneat vcstro sub pectore certum.

Nunc, quantum nocturna patct sormouibus hora, 41)0

Principia expediam. Teucrorum a sanguine longa3

Gentis origo venit, victrix quem Griccia bello

Dicitur ad patrios muros sparsisse bilustri.

Et fortasse abquis jam tanti criminis ultor

Natus in Itaba est, sed nunc ad coepta revertor. 495

Naufragio ex lanto vixque ex tot milbbus unus

Integer enavit sine crimine : namque ubi Trojac

Matris adhuc Phrygio fumabat bttore bustum,

Jamque cinis facilem incipiens glomerare favillam,

Inclytus et claris muhum spectatus in armis 500

Dux Anchisiadcs, cui non via prona sahitis

Viribus aut propriis aut urbibus esset amicis,

482. Gravis in ed. Bas., Graius in omnibus ms.

484. Gratius pro dulcius in ms. B, C, D.

485. Anguslissima in ed. Bas., augustissirna in ms. B, C, D, E, F.

486. Quis iii cd. Bas., quibus in oninibus nis. 493. Ditior in ed. Bas., dicitur in omnibus ms.

497. Evanuit in ed. Bas., enavit in ms. A (coix.), D, E, F. 499. Ctvis in ed. Bas., cinis in omnibus ms.

- iru

Dcstituit patriani lacryiuans, caramqiic cnbilis Gonsortcm, ct passus terra casusqne tremontlos Errorcsque vagos et mille pericula ponli, 305

Inipiger Ausonias tandem tamen attigit oras. Isque, ubi belligernm Latii sensere coloni Trojugenarn, externoque viro Lavinia pactos Reddidit amplexus, sacro pia tlumine membra Deseruit moriens. Puer hunc excepit lulus 510

Succedens, illumque alii. Sic omnia regum Tempora fluxerunt iongam qui moenibus Albam Sub sceptris habucre suis ; ad Tibridis undam Donec magnanimus posuit nova moenia pastor Ultor avi, vindex scelerum, quem nostra parentcui 515 Dixit et aethereas defunctum traxit ad arces Posteritas, raptoque tuht sua thura Quirino. Fundamenta vides urbisque exordia nostrae. Quos tibi nunc scrmone duces, quse nomina fando Exsequar? Innumeram video concrescere turbam. 520 Praecipue ex quo libertas tuht ampla virorum Semina nobihum, et tranquiha pavit in urbe Ingentes animas, steUatae sidera noctis Et pelagi fluctus et arenas httoris ante Enunierem, quam cuucta quibus mea Roma superbit 525 Nomiua clara ducuni, Gurios fortesque GamiUos, Et Paulos beho claros, Fabiosque treceutos Quos sinuil una dies patriae subduxit egeuti ; Torquatosque truces, Lepidos, durosque Gatones, Fabricios modico conteutos, inclyta cursu 530

517. Jura pro thitra iii iiis. A.

530. Indica in ed. Bas., inclyla in ms. A, E, F, indita in ms, C, D.

- 132

Nomina quceqiie dedit coelo demissa vohicris,

Mai'cellosqne animi ilkistres, Gracchosqiie feroccs;

Et Regulos fidei plenos, quae noraina belli

Fama tulit pridem vestras, nisi iallor, ad aures;

Et qui magna procul transcendunt omuia summos 535

Scipiadas, quos alma domus Gornelia coelo

Extulit, atque hominum superis seqnavit alumnos :

Unde ducum dux ille genus trahit; est mihi magnus

Enumcrare labor vel nomina sola domorum.

Quod si gesta velim percurrere digna relatu 540

Quantus erit ! Non usque adeo mihi ferrea hngua est,

Nec tibi sunt aures. At ne fortasse putetur

Exemplo caruisse fides, quam vestra Philenis

Fratribus altisono cecinerunt carmina cantn,

Pauca sed e pleno longe repetentnr acervo. 545

Nainquo olini aut vento terram impellente latenti

Aut causa quacuraque alia, prajrupta vorago

Uomano patefacla foro conterruit urbem.

Stabant attoniti circum pleno agmine patres :

Undique sollicitum praegrandia volvere saxa 550

Vulgus anhelabat : pars convectare canistris

Tellureui raagnasque trabes. Nil raohbus illis

Cuni fieret, siuiul ira Deura raanifesta moveret,

Consiho Superum visura est compescere pestem.

Dum pavidi responsa petunt, consultus aruspex : 555

0 praeclara novis gens, inquit, territa raonstris,

Hoc specus explendum est, non qua ratione putatis.

532. Grn?os in ed. Bas., Gracchos in omnilnis ms. 5H. Usquam niibi iri cd. Bas., usque ndeo nulii iii ms. A, B, C, D, F', usquain adeo in ms. E.

5V"2. Pulentur in cd. I5as., putetur in omiiibus ms.

153

Qiiid jnvat aggestii lapidum ct telluris inani

Flectere velle Ueos ? Non si Tarpeius in imas

Sexque alii latebras descendant ordine colles, 560

Ac super incunibat gravis Apenninus et iEtna,

Finis erit; snnt quae vobis pretiosa dehiscens

Fossa petit, paucis plenus concurret hiatus.

His dictis riguere animi, pallorque per omnes

Moestus erat. Multi gemmas aurumque ferebant, 565

Argentumque alii, namque ha3c meliora putantur

Inter inexperta et verornm ignara bonorum

Corda hominum, quos cseca hgat terrena hbido,

Nigraque corporei quos carceris occupat umbra.

Unus ibi ante alios juvenum fortissimus alte 570

Exclamat : Quae tauta animis ignavia csecis?

Vilia pro claris, pro maguis parva tuhstis.

Nil opus esl auro, foedis quod terra cavernis

Evomit, aut lectis inter deserta lapilhs.

Unum ego vos moneo : nobis virtute vel armis 575

Nil melius tribuisse Deos ; haec summa profecto,

Haec vere Romana bona, et si summa reposcunt,

Arma virumque dabo.Dicens haec, lumina coelo

Erexit, templumque Jovis quod prsesidet arci

Suspiciens, tendensque manus sursum atque deorsum, .580

Atque omnes superosque Deos Manesque precatus

Ad quos tendebat, validum calcaribus ultro

561. At in ed. Bas., ac in omnibus ms.

568. Qiiot in ed. Bas., quos ia oninibus ms.; cupido in ed. Bas., libiilu in ms. A.

o69. Quot in ed. Bas., quos in omnibiis ms.

571. CcEci in ed. Bas., ccscis in ms. A.

572. Charis in eu. Bas., claris in ms. A,

154

Urget eqiuim, barathroquc volens infertiir aperto.

Arma ruente viro liicem sinitiimque dedere ;

Fit strepitus, coeunt ripae et jiingunlur in unum, 583

Vixqac tremens profugae pars ultima transilit iiaslae.

Ceu quondam immodico coeluni splendore dcliiscit,

Et velut aelherei reserat penetraha mundi,

Inde repentino transcurrens turbine flamma

Visa fugit, coeloque redit sua forma seieno. 590

Hic tibi vir quantus, patriae quom reddere vitam

Ac vivum terrae liceat dixisse cadaver,

Gcrnis ct armalum Stygios invisere lucos.

Curtiusin nostris fuit hic annalibus ingens.

Vis referam Decios ? Quorum prior iUe Latinas 595

Fortc videns acies nostrorum terga prcmentes

Oonstitit, ingemuitque ferox ; mox magna precatus

Numina, devotnm medios semisitin hostes

Vittato capite, et succinctusmore Gabino.

Ipse quidem ingestis prosternitur undique tehs. 600

Nobis morte sua victoria contigit illo

Ccrta die, secumque simul mens cffica tremorque

Omnis in adversos subito transisse Latinos

Creditur : ipse habitu horrifico spectabilis, atro

Celsus equo specieque humana augustior ire 605

Visus erat. Decius parvo post tempore natus

Jure vekit proprio pugnantibus agmine GaUis

586. Virque sequens iremulw in ed. Bas., vixque tremens profugw in omnibiis ms.

589. Transcurrenles in ed. Bas., transcurrens in omnibus ms.

605. Angustior in ed. Bas., auguslior in omnibus nis.

606. Decus id in ed. Bas., Decius id in ins. A, E. Tolli autem debet id omnino supervacuum.

- ir;5

Rettiilitet nomen patris etpia facta secutus.

Quin etiani clara compellans voce parentem

Traditur ad niortem indubiam, per tela, per enscs, 610

Gallorumquc aciem et cuneos penetrasse frementes :

Secum ad victores fuga transiit, etmetus, et mors.

Tertius inde nepos, ut avitis atque paternis

Accedat titulis, quamvis obscurius illi

Fama dedit nomen, simili pietate Lucanas 615

Stravit opes, parili descendens tramite ad umbras.

Sic tribus in campis totidem patet ordine cives

Etpalmam peperisse nece, et periisse volentes.

0 genus eximium, dignum cui Scecula cuncta

Rite canant laudes, cui nulla oblivio sensim 620

Obrepat, serosque vetet celebrare nepotes.

Cfftera nota tibi, ac passim vulgata relinquo.

Vidisti, neque etenim tam longa intervenit aetas,

Ut nequeas vidisse quibus fortissimus olim

Regulus expositis servarit sacra fidemque 625

Suppliciis, quanto patriaBest inflammatus amore.

Heu bene nate senex, nunquam tua fama peribit;

Tu moreris, tamen illa tibi mansura superstes

Vivit et inaeternum vivet.

Quanquam quid genera atque viros memorare necesse est ? 630

Cum sajpe ad certam legiones currere mortem

Viderimus raonstrante duce et sua fata docente,

Ire licet clamante viro, vetitumque redire est ;

Nec flexisse animos, ideo nec lumina quemquam,

616. Simili in ed. Bas., parili in ms. A. 621. Serios in ed. Bas., seros \n omiiibus ms. 625. Expositus in ed. Bas., expositis in ms. A, K, F. 631. Legionem pro legiones ui ms. £.

1o6

PnmpidoquG loves ivisse in viilnera saltu. 635

Romanuui cst, si nescis, opus contemnere casus

Fortuitos, placide venienti occurrere morti,

Spernere quae gentes ali» mirantur et optant,

Contra autem amplccti quae formii.landa videntur ;

Vincerc supplicia et Iristes calcare dolores, 640

Sponte mori potius quam tristom degere vitam. »

Dixerat ; ille autem medio intcrruptus : « Et aufers

Plurima; quid regum vestrorum exlrcma rclinquis? »

Hospes ad haec : « Fateor, fortunas quaerere regum

Regius est sermo ; tamen htec brevitatis amore 645

Transicram ; tibi sed suspecta silcntiaforsan.

Nevc putes ideo quod nostris rcgibus ausi

hisultare sumus ; nos fortc cupidine praedae

Incensos nomen sceleri quaesisse decorum.

Accipe vera rei fuerit quae causa novanda?. 650

Libertas optata diu nunquaravc petita

Mulcebat splendore animos, sed sceptra premebaut,

Efferaque imperiis urgebat praemia duris.

Impendens capiti miserorum et torpor inertes

Ceperat immemoresque sui. Pudet illa referre 655

Pertulimus quae mcesta domi, pudet omniarursus

Dicere quae campis alienis castra sequentcs

Rege sub infando jugulis sumus impia passi,

Mancipia etscgnes anima^; nihil ille putabat

635. Pmrapidos pro prarapido in ms. A, B, C, D. 639. Videiur in ed. Bas., videntur iii omnibus ms.

642. Interrumpis in ed. Bas., intenuptus in ms, A.

643. Nostrorum in ed. Bas., vestrurum in ms. A, C, D, E. 617. Neve ideo refeiam pro neve pules ideo in ms. B, C, D. 653. Urgebant in ed. Bas., urgebat in ms. A, B, C, D, E.

157 -

Per scfiliis horrendum titulos quaesisse superbi, OGO

Criminibus ni saeva novis cogiiominamundo

Ingereret, patnaque suae ; proli ! qualia monstra

IMillia tot pariter quibus omnia pervia virtus

Fecerat, ac turbam cui tot fortuna parabat

Et cui tot reges populosque subegerat, unum 665

Indignum timuisse caput, nutusque profanos

Observasse sacris pro legibus. Haud ita regem

MellificoB venerantur apes, fucosque nocentes

Atque leves culices arcere a fmibus ausse,

QujB dominum melbs trepidum saepe atque paventem 670

Excludunt prohibentque aditu, pecudesque canesque

Confodiunt ; omnes regem tamen intus inermem

Exiguumque timent, illum admirantur, ct illum

Militiaeque domique colunt, et regia semper

Atria circumstant, humerisque in nubila tolUmt ; 675

Nos quoque sic nostri timor et reverentia regis

Continuit, donec permixta superbia luxu

Crevit et intumuit turpis luxuria fastn.

Tum mora nulla viris visum est succidere ferro

Hanc saniem, medicasque manusin vuhicra ferre. 680

Quseque sub imperiis stetit inconcussa superbis

Victa sub obscoeno cecidit patientia facto.

Regius infami juvenis praecordia flamma

Succensus, vuhiusque trahens malesanus acerbum,

661. In in ed. Bas., ni in omnibus ms.

662. lngeret....prolimei\.BaiS.,ingereret....proh in ms. A, C, D, E, F.

671 . E.i verba, prohibenlque aditu, pecudesqiie canesque confodiunt, omnibus lamen codicibus inscripta, in ed. Bas. desunt. 680. Vulnere in ed. Bas., vulnera in omnibus ms.

m

Nocte sub ambigua matronae liniina castae 685

Intrat, et exceptus placide, nil talc verentem

Vi superat. Voti compos spoliumque pudoris

Feminei referens et opacae gaudia noctis,

L.Ttus abit, fiirti tacite sibi conscius acti.

llla dolens, vitamque simul corpusquc perosa, 690

Et membris irata suis : Vas vile pudendae

Foemina luxuriae vives, dicebat, et in te

Semper adulterii vestigia foeda manebunt.

Et poteris spectare torum quo rapta fuerunt

Omnia cara tibi, vir, virtus, fama, pudorque. 695

Qiiin obis, ct tristem potius, precor, efllige lucem,

0 anima infelix, inimicaque claustra refringe.

Haec ubi clam quaesta est, subito patremque virumque

Evocat, id siquidem cupiens, ut testibus illis

Gorporis invisum liceat deponere pondus. 700

lloma patrem, longinqua virum tunc castra tenebaut.

Gui dum forte redit properans jam patre reperto

Nuncius occurrit, dominaeque exordine, voces

Narrat atrox facinus, sed quod non noverat ipse

Evenisse domi, raptimque opus esse reductis 705

Patre viroque simul. Stupet ad mandala maritus

Gonjugis, incertusque animi sub corde volutat

Quid sibi fata velint aut quid fortuna miuetur.

689. Alli iii ed. Bas., acti in ms. A.

696. Qui nobis in ed. Bas., quin obis in nis. A, B, C, D, qtiin (ibia in ms. E, F.

698. Sibi in ed. Bas., ubi in omnibus ms.

699. Evoea in ed. Bas., evocul in omnibus ms.

701. Longinquaque in cd. Bas., longinqua in omnibus ms. 707. Volulans in ed. Bas., volutat in omnibus ms.

159

Procedit diversa piitans et limine primo

Invenit attonitum socerum, pariterquc vocati 710

Ibant, et paribus curis alterna loquentes.

Ilicet adventu raulier commota suorum

Profundit lacrymas : mox percontante marito :

An ne satis sospes ? Minime, namque omnia, dixit,

Perdidimus pretiosa simul. Nil dulce remansit, 715

Prsereptaque pudicitia hoec periisse fatendum est

Heu miserae. Stant foeda tuo, vir optime, lecto

Signa aliena viri Fuit hoc violabile corpus,

Integer est animus ; mors testis. Porgite dextras

Et prcTstate fidem scelus hoc ue turpis ad umbras 720

Afferat impunis, tumuloque insultet adulter.

Ex hoc indignans transactce crimina noctis

Exphcat, atque adhibet verbis lamenta precesque.

Consolante viro moestam, facinusque negante : '

Esse uhi mens pura esl, ego me si crimine, dixit, 725

Absolvo, sceh^ris poenas evadere nohm,

Exemploque mei non vivet adultera Romae.

Dixit, et eductum latebris qui veste latehat

Pectore suh niveo gladium moribunda recondit,

Et ruit in capuknn, velut hoc relevare pudorem 730

Vulnere prostratum valeat. Sic nota parentem

Fama refert volucrem proprio de sanguine natos

Exstinctos dirae morsu serpentis ad auras

Tollere, et iliorum exsequiis impendere vitam.

716. Pudieiliaque in ed. Has., pudicitia in ms. A, B, C, D.

721. Auferat in ed. Bas., afferat in ms. A.

722. Hinc in ed. Bas., hoc in ms. A.

725. Sic in ed. Bas., si in omnibus ms.

726. Absoluto in ed. Bas., absolvo in omnibus ms.

- 160

Horrida conclamant cernentes vulnera, luctus 735

Exoritur, tremuitque domus sub murmure tanlo.

Brutus ibi solus lacrymas et inania verba

Gastigat, vir egregius, celata sub alto

Pcctore cui virtus ingens erat. lUe cruentum

Fervidus educeus spumanti vulnere ferrum 740

Attollensque manu : Superos summumque Tonantem

Juro, ait, huncque olim castum intactumque cruorem,

Quod flammis ferroque genus, sobolemque, domumque

Regis et invisum caput ac diadema superbum,

Nunc, posthac semper, mihi dum lux ista manebit, lAT)

Porseqiiar aeternis odiis, nec regna tenere

Ille potest, potcrit manus haic dum tela movere.

His dictis aUos eadem jurare coegit.

Mirantes unde hsec audacia tanta repente

Pectore sub Bruti, vel quo de fonte veniret, 750

Convocat hic cives, triste et mirabile visu,

Protrahit in lucem populo spectante cadaver,

Ostenditque aliis gladium pulmone tepenti

Undantem, pectusque aliis, vulnusque profundum

Admonet; hunc natae, jubet hunc meminisse sororum : 755

Conjugis ast alium, pignus cui norat amoris

Esse domi pra^dulce ahquod, quo regia pergunt

Acta docet, fastuque fcrox adjuta libido.

Ira dabat stimulos et rebus consona verba,

Purpura ca^de madens, pallorque et frigida mcmbra, 7G0

751. Hinc in ed. Bas. , hic in ms. A.

755. Jubent in ed. Bas.,;w6e< in omnibus ms.

756. Esl iu ed. Bas., ast in ms. A(corr.) et in omnibus aliis; noril pro norat in ms. A, B, C, D, E.

161

Et patris atque viri spectacula cruda movebant,

Omniaque exsuperans fortis violentia Bruti.

lUum igitur quacumque gradum deflexerat, ingens

Turba sequebatur ferro succincta virorum,

Femineique greges crudelia fata gementes 76S

Quis fuerat celebri spectata Lucretia fama.

Quid moror? Historia est multarum maxima rerura.

Hoc duce pelluntur reges, exsulque senexque

Tarquinius moritur, nati omnes, diraque conjux

Suppbcium scelerum non una morte tulerunt. 770

Gorruit in cineres regis domus alta superbi.

Regnorum hic finis, post hsec meliora sequuntur

Tempora, et hinc nostri libertas incipit aevi.

Annua perpetuos straverunt juratyrannos,

Ssivaque legitimae fregerunt sceptra secures, 775

Atque unum pepulere duo, geminata modestos

Ferre magistratus subito nova signa videres.

Primus init fasces auctor qui primus adeptae

Libertatis erat; studio servavit eodem

Denlque quo peperit. Natos qui regia mallent 780

Imperia, afflictos virgis truncosque securi

Compuht ad mortem pro hbertate serena :

Tam simul infeUx genitor quam civis honestus,

Tani rigidus consul quam libertatis amator.

761. Crude in ed. Bas., crudn in omnibus ms. 763. Quoque in ed. Bas., quacumque in oninibus ms. 767. Moror in ed. Bas., morer in omnibus ms. 770. Luerunt in ed. Bas., lulerunt in omnibus ms. 776. Peperere in ed. Bas., pepulere in omnibus ms. 778. Ivit in ed. Bas., init in ms. A, B, E, F. 780. Quos in ed. Bas., quo in ms. A, B, C, D, F.

11

1G2 -

Idem post regis sobolem fera bella novantem 783

Uegnaque vel tali repelentem jiire paterna

Obviiis excepit, juvenemque superba minantem

Vuhiere letali transfixum compulit Orco.

Sed dum